Text List

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 4, Q. 4, c. 5

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 4, Q. 4, C. 5

DE POTENTIA PRAESIDENDI QUAE EST HOMINIS AD ANIMALIA.

Quinto quaeritur de potentia praesidendi quae est hominis ad animalia.

Ad quod sic: 1. Dominari creaturae inferiori dignitas est; ergo haec dignitas magis deberet dari angelo quam homini, cum angelus sit dignior creatura.- Quod autem detur homini habetur Gen. 1,26, ubi dicitur: "Praesit piscibus maris" etc. — Si dicatur quod potestas dominandi creaturis data est homini, quia homo habet indigentiam de ipsis - contra: indigentia est in homine ex parte illa qua est defectus in ipso, scilicet ex parte corporis; sed potestas inest illi ex parte illa qua est perfectior, scilicet ex parte animae, Gen. 1,26: "Faciamus hominem ad imaginem" etc. "et praesit" etc. Haec autem imago attenditur ex parte animae, non ex parte corporis. Igitur, cum potestas dominandi insit alicui ex parte illa qua est perfectius et nobilius, non erit indigentia in homine causa dominandi aliis creaturis.

2. Item, dominium illud determinatur Gen. 1,26, cum dicitur: "Praesit piscibus" etc. et Gen. 9,2: "Terror vestersuper cuncta animalia" etc. Quaeritur igitur ad quid vel qua ratione datae sunt homini illae duae potestates vel ista geminata dominandi potestas.

Respondeo: 1. Dominari dicitur aliquid alicui in quantum timetur ab illo vel in quantum regitur ab illo. Primo modo collata est homini soli potestas dominandi super creaturas sensibiles. Unde Gen. 9,2: "Sit terror vester super cuncta animantia terrae": hinc est quod timor incutitur animalibus ex hominis aspectu. Ad hoc autem quod incutiatur timor creaturae sensibili, necessarius est aspectus rei similis, scilicet creaturae sensibilis: ut patet in leone, qui suo aspectu timorem incutit minoribus animalibus; homo vero et a leone et ab aliis animalibus omnibus timetur. Hanc autem similitudinem, scilicet sensibilitatem qua aliis creaturis incuteret timorem, non est reperire in angelo, et ideo non dicitur ei datum dominium super alias inferiores creaturas, sed datum est homini ratione sensibilitatis, qua assimilatur aliis sensibilibus creaturis. — Secundo modo datum est angelis; unde Num. 22, 20: "Venit Dominus ad Balaam". Glossa Origenis, versus finem: "Opus est mundo etiam angelis, qui suntsuper bestias et praesunt animalium nativitati, virgultorum plantationumque et ceterorum incrementis, et qui praesunt operibus sanctis, qui aeternae lucis intellectum et occultorum Dei agnitionem et rerum divinarum scientiam doceant".

2. Ad illud autem quod quaeritur quare bis collata est homini haec potestas: dicendum est quod duo sunt in ipso homine, scilicet natura et ratio. Ratione igitur naturae dictum est ei, Gen. 1,26: "Praesit piscibus maris" etc.; ex parte vero rationis dictum est ei, Gen. 9,2: "Terror vester ac tremor sit super cuncta animantia" etc., id est super cunctos irrationabiliter et more animalium viventes. Primo igitur collatum est ei dominium ratione naturae; secundo vero eo quod rationabiliter vivit.

PrevBack to TopNext