Text List

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, Sect. 1, Q. 1, M. 2, c. 1

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, S. 1, Q. 1, M. 2, C. 1

UTRUM DEUS SCIAT RES PER SE VEL PER ALIUD

Ad primum sic proceditur et probatur quod per se sciat: a. Quia intelligibile est perfectio intellectus ; si ergo illud per quod intelligimus, est principium perfectionis, si Deus intelligeret per aliud quam per se, illud esset perfectio sui intellectus; sed impossibile est quod habeat perfectionem extra; ergo non potest intelligere per aliud quam per se.

b. Item, perfectius et nobilius est agere et intelligere per se quam per aliud; quod autem nobilius est tribuendum est Deo; ergo intelligere per se est Deo tribuendum.

c. Item, si intelligeret res per ipsas res, vilesceret eius intellectus, quia res essent perfectio intellectus eius; sed non potest vilescere eius intellectus ; ergo etc.

d. Item, Dionysius, in libro De divinis nominibus: "Deus cognoscendo se, cognoscit omnia". Cognoscit ergo non per aliud.

Contra: 1. Deus dicitur operari et scire, et utrumque dicitur respectu creaturae, quia operatur et scit creaturas. Si ergo non inconvenienter dicitur Deus operatur per creaturam, eodem modo non inconvenienter dicetur Deus scit per creaturam, vel dicatur ratio quare dicatur operari per aliud et non scire per aliud.

Respondeo, secundum Dionysium, in libro De divinis nominibus: "Deus scit omnia, tamquam in se entia et in se praesubsistentia, et non ex entibus accipit scientiam eorum."

[Ad, obiecta]: 1. Ad illud quod obicitur, dicendum quod differt actio quae significatur per scire, ab actione quae significatur per operari, ut patet in anima: anima enim scit, anima operatur; cum autem dicitur anima operari, significatur motus ab anima; cum vero dicitur scire, dicitur motus ad animam. Similiter in Deo: cum dicitur Deus operari; significatur motus ab ipso; cum autem dicitur scire, dicitur ut motus ad ipsum. Haec autem praepositio per dicit rationem principii quasi medii, sicut cum dicitur percutio per baculum, sicut ex vel a dicit rationem primi principii: unde cum dicitur ab artifice fit domus per securim, ab dicit primum principium, per dicit rationem principii quasi medii. Ubi ergo significatur actio transiens ab ipso supra creaturam, quae scilicet dicit motum ab ipso, bene recipitur haec praepositio per quasi media, ita ut Deus sit in ratione primi principii, per vero dicat rationem principii quasi medii, ut cum dicitur Deus facit domum per artificem. Ubi vero significatur motus ad ipsum, non debet recipi haec praepositio per ; unde, cum per hoc verbum scire dicatur motus ad ipsum, non debet ibi recipi haec praepositio per, quia sic sequeretur quod creatura esset principium respectu Dei: quod est falsum. — Tamen potest haec distingui Deus operatur per creaturam: quia si haec praepositio per determinat verbum in comparatione ad suppositum, ut dicat causam eius quod supponitur per nominativum, falsa est, et est sensus: Deus per creaturam est operans ; vel potest determinare verbum in comparatione ad accusativum, et sic vera est et est sensus: Deus est operans mediante creatura. Et sic patet solutio.

PrevBack to TopNext