I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, Sect. 1, Q. 1, M. 2, c. 2
I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, S. 1, Q. 1, M. 2, C. 2
UTRUM DEUS SCIAT PER CAUSAM.
Videtur quod sic: a. Dionysius, in libro De divinis nominibus: "Secundum unicam causam scivit omnia, ut ex ipso existentia et in ipso subsistentia". Ergo etc.
b. Item, nobilior est scientia quae est per causam, quam illa quae non est per causam; sed nobilius est Deo tribuendum; ergo scientia Dei est per causam, scilicet per se causam.
Contra: 1. Deus scit mala, non tamen est causa malorum; non ergo quaecumque scit, scit per causam, quia omnia quae scit per causam, scit per se causam; sed mala non scit per se causam; ergo etc.
2. Item, ipse scit non-entia; sed quae non sunt existentia non habent causam, ut ea quae praeterierunt et multa contingentia quae non erunt; ergo non scit quidquid scit per causam.
Respondeo, secundum Dionysium, in libro De divinis nominibus: "Si secundum unamcausam Deus omnibus entibus esse impartit, secundum eamdem causam singularem et agnoscit omnia tamquam in se entia et in se praesubsistentia, et non ex existentibus accipiet scientiam eorum". Secundum hoc dicendum quod est considerare id quod est causa et est considerare causam in ratione causae. Deus autem est causa omnium; potest ergo considerari Deus vel ut id quod est causa vel in ratione causae. Si consideretur ipse qui est causa, omnia scit per causam, quia omnia scit per se, qui est causa omnium. Non autem scit omnia in ratione causae; nam ubi intelligens et intellectum sunt idem, non est necessarium medium causa: ut patet, cum anima intelligit se, non intelligit se per causam; item, ubi intellectum non habet causam, non oportet illud intelligi per causam. Ubi ergo intellectum est diversum et habet causam, verum est quod scire est [per] causas cognoscere. — Similiter est intelligendum illud nobilior est scientia per causam: verum est, ubi intellectum habet causam; sed ubi non est causa, illud verius scitur sine causa quam aliud per causam.
[Ad obiecta]: 1. Item, ad illud quod obicitur quod mala non sciuntur per causam: dicendum quod illud per se verum est quod mala non sciuntur per causam, tamen per accidens verum est quod mala sciuntur per causam, scilicet non propriam, sed per causam bonorum, ut dicetur infra.