Text List

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, Sect. 1, Q. 1, M. 2, c. 4

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, S. 1, Q. 1, M. 2, C. 4

UTRUM DIVINA SCIENTIA SIT PER EXEMPLAR.

Quarto quaeritur utrum divina scientia sit per exemplar.

Ad quod sic: a. Augustinus, in 83 Quaestion.: "Ideas vel rationes ubi esse arbitrandum est nisi in mente Creatoris? Non enim extrapositum quidquam intuebatur ut secundum id constitueret quod constituebat". Cum ergo idea non sit aliud quam exemplar rei, intuetur autem Deus per ideam rem, sicut ex hac auctoritate relinquitur, cognoscit igitur rem per exemplar.

b. Item, omnis agens per rationem agit per exemplar vel per ideam rei quam habet apud se; ergo et Deus ipse, qui maxime per rationem agit; sed idem est quo agit rem et quo praecognoscit rem; ergo praecognoscit rem per ideam.

Contra: 1. Dionysius, De divinis nominibus: "Omniumnotitiam et scientiam et substantiam praehabet et praeconcepit, non secundum ideam".

2. Item, eodem cognoscit bona et mala; sed mala non cognoscit per ideam; ergo nec bona; ergo non cognoscit per exemplar.

Solutio: 1. Si idea vel exemplar diceret differens a divina essentia, nullo modo divina scientia est per exemplar vel ideam. Unde in hoc erravit Plato, qui posuit tria principia: Deum, ideam et materiam; et hoc non intendit B. Dionysius.

Si vero idea dicat ipsam essentiam, in quantum est ars vel species secundum quam sunt res, secundum hoc est divina scientia per ideam, quia per se ipsam, quae est ars et exemplar rerum.

2. Et ad illud quod obicitur de malis, est responsio: quia malum cognoscit per ideam boni, in quantum deficit ab illo, ut patebit infra. Unde Dionysius ponit exemplum de luce quae secundum causam in se notitiam tenebrarum percipit, "non aliunde cognoscens tenebras quam a lucis defectu".

PrevBack to TopNext