Text List

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, Sect. 1, Q. 1, M. 2, c. 3

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, S. 1, Q. 1, M. 2, C. 3

UTRUM DEUS COGNOSCAT PER UNUM VEL PER MULTA.

Tertio quaeritur utrum cognoscat per unum vel per plura.

Quod per multa, videtur: 1. In libro 83 Quaestionum: "Nihil aliud est res esse in Dei scientia quam rationes rerum esse in Dei scientia". Sed ut dicit ipse in eodem: "Omnia vel singula sunt creata propriis rationibus; alia enim ratione creatus est homo, alia equus". Ergo, singula proprias rationes habent; sed ipse scit per rationes; ergo scit per multas.

2. Item, ens secundum omnem differentiam habet esse in Deo; sed differentiae entis sunt unum et multa; ergo ibi est exemplar unitatis et multitudinis; ergo sicut cognoscit unum per unum exemplar, ita multa per multa exemplaria.

3. Item, aut cognoscit unum per unum aut unum per multa. Si per multa: habeo propositum; si per unum: ergo cum cognoscat omnia per modum suum, in ipso autem sunt omnia unum, ergo non cognoscit nisi unum.

Contra: a. Dionysius, De divinis nominibus: "In tota omnium causa", id est perfecta omnium causa, "omnes naturae singulorum sunt convolutae per unam inconfusamunitatem" ; et ponit exemplum de unitate et centro. Ergo per unitatem unam cognoscuntur omnes naturae singulorum.

b. Item, in libro De divinis nominibus: "Cognoscit universaliter multa uno" ; dicit enim sic: "Divina sapientia cognoscens se ipsam, cognoscit omnia et universaliter multauno".

Respondeo: Cognoscit omnia se ipso, et cognoscit omnia per unum. Et ratio huius est: quia perfectius est cognoscere multa et unum uno quam multa per multa et unum per unum; et quod est-perfectius est Deo tribuendum; cognoscit ergo unum et multa per unum. Et est exemplum de unitate: detur enim intellectus unitati, intellectus, inquam, suae essentiae et suae virtutis et sui respectus, similiter et centro. Si sic: unitas, intelligendo se, intelligeret unitatem et etiam suam virtutem; et cum sua virtus sit quod ex eius multiplicatione surgit omnis numerus, ipsa, intelligendo suam virtutem, intelligeret omnem numerum. Similiter Deus, intelligendo se, omnia intelligit. Eodem modo patet in centro: si intelligeret se et suam virtutem, uno simplici intellectu intelligeret infinitas lineas quae possunt duci ab ipso.

[Ad obiecta]: 1. Quod ergo obicitur quod "singula propriis rationibus creata sunt": dicendum quod haec argumentatio non valet: multae sunt rationes, et per rationes cognoscit, ergo per multa cognoscit ; nam rationes et multae sunt et una: ratio enim habet comparationem ad illud cuius est et ad illa respectu quorum est. In comparatione autem ad illa quorum est, rationes multae sunt; sed in comparatione ad illud cuius est, una est tantum. Sicut patet in respectu puncti ad lineas: respectus enim puncti, secundum quod puncti, unus est et simplex; in comparatione ad plures lineas multi sunt. Est ergo sophisma accidentis in argumentatione illa: nam secundum quod illa per se cognoscit, non sunt multae rationes, sed una tantum.

2. Ad aliud dicendum quod Deus se uno cognoscit unum et multa; unum autem est exemplar unitatis et multitudinis: sed unum secundum actum consideratum est exemplar unitatis, unum consideratum secundum potentiam est exemplar multitudinis.

3. Ad aliud quod obicitur cognoscit secundum quod sunt in ipso, sed secundum quod in ipso sunt, sunt unum, ergo non cognoscit nisi unum: dicendum quod non valet, sed deberet inferri: ergo non cognoscit nisi ut unum ; nec sequitur ulterius: ergo non cognoscit nisi unum.

PrevBack to TopNext