I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, Sect. 1, Q. 1, M. 3, c. 1
I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, S. 1, Q. 1, M. 3, C. 1
UTRUM SCIENTIA DEI SIT ENTIUM ET NON-ENTIUM.
Ad primum sic proceditur: I. a. Augustinus, Super Genesim: "Res ab aeterno fuerunt in Deiscientia, cum tamen non essent in sua natura". Ergo scientia Dei est non-entium.
b. Item, Ambrosius, in libro De Trinitate: "Cognoscit ea quae non sunt, tamquam ea quae sunt". Ergo etc.
c. Item, Augustinus, super illud Psalmi: "Pulcritudo agri mecum est", Glossa: "Cum illo suntomnia futura, et ab illo non detrahunturpraeterita" ; sed praeterita non sunt vel futura; ergo etc..
II. Item, quaeritur: ergo qualiter sunt in illo. Contra: I. Hugo de S. Victore, in suis Sententiis: "Scientia est entium vel existentium". Ergo non est non-entium.
2. Item, unumquodque sicut se habet ad esse, sic se habet ad verum ; sed scientia Dei solum est verorum; ergo solum est eorum quae habent esse.
Respondeo, I. secundum Augustinum, Super Ioannem: "Quod factum est, in ipso vita erat", ponens exemplum de arca in opere, quae non est vita, et de arca in mente artificis, quae est vita; et hoc modo "quod factum est, vita est" in Deo. Secundum hoc ergo dicendum quod esse creaturae dicitur dupliciter: in sua natura vel in sua causa; scientia autem Dei non ponit esse vel existentiam rei in sua natura, sed in sua causa, id est in se ipso sive in dispositione sua.
[Ad obiecta]: 1. Ad illud ergo quod obicitur quod "scientia est existentium": dicendum quod non est sensus quod sint existentia in sua natura solum, sed existentia in sua causa. Scientia ergo Dei est entium et non-entium in sua natura: ut patet in exemplo de artifice et domo. Artifex enim, antequam faceret domum, habuit scientiam de domo, longitudinis, latitudinis, materiae et formae et huiusmodi, et postmodum, cum facta est, habet eamdem scientiam de domo, quam habebat prius, antequam fieret; et si destruatur domus, eamdem tamen scientiam habet de domo. Non valet ergo: domus non est, ergo artifex non habet scientiam de domo. Similiter autem sunt res in Deo sicut domus in mente artificis; nec valet similiter: res non sunt, ergo Deus non habet scientiam de rebus.
2. Ad aliud quod obicitur quod unumquodque, sicut se habet ad esse, sic se habet ad verum: dicendum quod est veritas rei in natura propria et est veritas rei in causa. Sicut res se habet ad esse in natura propria, sic se habet ad veritatem in natura propria; et sicut se habet ad esse in causa, sic se habet ad veritatem in causa, et non aliter.
II. Ad illud quod quaeritur qualiter praeterita et futura sunt in illo, responsio patet per simile in domo. Quid enim aliud est domus in mente artificis nisi exemplar domus vel idea in mente? quae non variatur per praesens, praeteritum et futurum, sed semper est apud eum exemplar; similiter apud Deum manet exemplar rei, sive sit praesens sive praeterita sive futura.
Ad aliud quod obicitur quod Deus scit multa quae nec fuerunt nec erunt, huiusmodi autem non sunt in Deo sicut in causa vel sicut in exemplari et ita videtur quod non deberet illa scire: responsio est iam patens. Nam est causa potens, causa disponens, causa operans. Deus autem scit quaedam ut causa potens, et secundum hoc scit multa quae nunquam fuerunt vel sunt vel erunt: cognoscendo enim se ut potentem causam, cognoscit omnia ad quae potest se extendere sua potentia; ut causa disponens cognoscit ea quae sunt vel fuerunt vel erunt; sed per se causam operantem cognoscit solum entia ; sunt ergo illa in causa potente vel in potentia causae.