Text List

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, Sect. 1, Q. 1, M. 3, c. 2

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, S. 1, Q. 1, M. 3, C. 2

UTRUM SCIENTIA DEI SIT INFINITORUM.

Consequenter quaeritur utrum scientia Dei sit infinitorum.

Et videtur quod sic: a. Quia sapientia eius se extendit ad ea quorum non est numerus, Psalm.: "Sapientiae eius non estnumerus" ; igitur sapientia eius est infinitorum; ergo et scientia. Unde Augustinus, De civitate Dei, XII: "Sunt quidam qui in tantam prorumpunt insaniam ut dicant Deum non omnium habere notitiam, quia infinita sunt: quod in numeris oportet concedere; sed apud illum infinitorum certus est numerus, cuius "sapientiae non est numerus"".

b. Item, infinitum est cuius quantitatem accipiendo semper est aliquid extra sumere. Infinitum etiam dicit non tot quin plura; sed non est ponere tot scita a Deo quin plura ; ergo scit infinita.

c. Item, scientia Dei comprehendit eius potentiam et se extendit scientia ad quaecumque se extendit potentia ; sed potentia eius est infinitorum, Psalm.: "Magnitudinis eius non est finis" ; ergo et scientia.

d. Item, infinitum potentia dicitur dupliciter: infinitum divisione, ut in quantitate continua; infinitum additione, ut in quantitate discreta. Si ergo Deus cognoscit potentiam continui, quae est ad divisionem in infinitum, et potentiam discreti, quae est ad multiplicationem in infinitum, ergo scit infinita; et quamvis ista potentia non sit reducibilis ad actum, tamen ex quo est potentia, oportet quod Deus sciat illam secundum suam extensionem, cum non extendat se potentia in plus quam scientia.

e. Item, in Deo non differt posse et esse; ergo idem erit scire potentiam divisionis in infinitum et scire infinita; sed scit potentiam respectu divisionis in infinitum ; ergo habet scientiam infiniti.

f. Item, infinitum fuit institutum ad significandum aliquid; illud ergo fuit comprehensibile vel non. Si est comprehensibile a nobis, ergo et a Deo; si non est comprehensibile, quomodo ergo est institutum ?

Contra: 1. "Scientia est existentium", sicut dicit Hugo, in suis Sententiis ; existentia autem sunt finita; ergo scientia est finitorum solum etc.

2. Item, omne quod scitur comprehenditur scientis Scientia ; omne autem, autem quod comprehenditur, finitur ; ergo omne quod scitur a Deo, finitur eius scientia.

3. Item, scientia Dei de rebus est per ideas ; sed ideae non sunt infinitae; ergo nec scientia Dei infinitorum est. — Quod autem ideae vel rationes non sint infinitae probatur: quia aut tot sunt quot sunt res aut plures. Si tot: et res sunt finitae, ergo et ideae. Si plures: sed idea est exemplar ad aliquam rem; si ergo illa res non est futura, frustra est illa idea; restat ergo quod non sunt plures. — Item, idea relative dicitur ad ideatum ; si ergo ideata finita sunt, ergo et ideae.

Respondeo: Cum quaeritur an scientia Dei sit infinitorum, dicendum quod scientia Dei est de rebus, et hoc per se causam. Causa autem potest considerari ut potens operari: et sic scientia Dei, quae est per causam, est infinitorum, quia ipsa potentia causa est infinitorum; sed si consideretur causa ut disponens: sic Dei scientia de rebus per se causam est finitorum, quia dispositio est finitorum. Similiter ad illud quod obicitur de divisione continui in infinitum.

[Ad obiecta]: 1. Et ad illud quod "scientia est existentium": verum est, existentium in causa. Sed res potest existere in causa dupliciter: vel in causa potente, et sic existentia sunt infinita; vel in causa disponente, et sic existentia sunt finita. Et scientia, ut dictum est, primo modo est infinitorum, secundo modo finitorum.

2. Ad id quod obicitur omne quod scitur, scientis scientia comprehenditur: dicendum, secundum Dionysium, De divinis nominibus: "Sapientia divina se ipsam cognoscens, cognoscit omnia: materialia immaterialiter, non partite partita, finite infinita". Non valet ergo: si sunt finita in eius cognitione, quod sint finita simpliciter; nam infinita cognoscit per finita sibi.

3. Item, ad illud quod obicitur quod scientia est per rationem vel per ideam: dicendum quod est scientia simplicis notitiae, quae non est per rationem vel ideam, quia illa est etiam malorum, quae non habent in Deo rationem vel ideam propriam; est iterum scientia approbationis, quae habet in Deo rationem et ideam, et haec est finitorum: nam cognitio eorum quae debet operari, solummodo dicitur per ideam.

f. Item, ad illud quod obicitur quod infinita possunt comprehendi scientia humana: dicendum quod institutio nominum est dupliciter, et quaedam accipit intellectus et quaedam non. Quandoque enim nomen significat quid est res et imponitur ad significandum quid de re, et hic non deficit intellectus imponentis. Quandoque vero significat nomen quid non est: et hic deficit intellectus in comprehensione, et ideo imponitur ad significandum quid non est, sicut patet in impositione divinorum nominum: non enim potest intellectus capere quid sit Deus, et ideo imponitur nomen quod significat quid non est Deus, ut immensus et huiusmodi. Similiter dicendum quod in impositione huius nominis infinitum deficit intellectus in comprehensione, et ideo impositum fuit ad significandum quid non est, non quid esset. Nec sequitur: si fuit impositum, quod comprehensum fuerit ab intellectu instituentis.

PrevBack to TopNext