Text List

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, Sect. 1, Q. 1, M. 4, c. 3

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, S. 1, Q. 1, M. 4, C. 3

QUOMODO DEUS SCIT OMNIA PRAESENTER.

Consequenter quaeritur quomodo Deus scit omnia praesenter.

Ad quod sic: 1. Super illud I Cor. 11,10: "Propter angelos", Glossa: "Deus non ad tempus videt, nec aliquid novi est in visione eius et scientia, cum aliquid temporaliter et transitorie geritur, sicut indeafficiuntur sensus vel carnales hominum vel caelestes angelorum". Sensus est auctoritatis quod non est aliqua innovatio vel mutatio in visione Dei a mutatione temporalium, sicut in nobis et in angelis accidit.

2. Item, super illud II Petri ultimo,8: "Quia unus dies apud ipsum sicut mille anni", Glossa: "In agnitione divinae veritatiset praesentia et praeterita et futura aequaliter praesentia constant". — Item, Augustinus, super illud Ioan. 8,24: "Si non credideritis quia ego sum": "Non est verum esse, ubi est esse et non-esse; praeteritum et futurum invenioin omni motu rerum; in Veritate, quae manet, praeteritum et futurum non invenio, sed solum praesens, et hoc incorruptum: quod non est in creatura".

Sed quaeritur qualiter praeteritum et futurum sit praesens apud Deum, quoniam videtur contrarium: quia certius est praesens aeternitatis quam praesens temporis; praesens autem temporis est esse, praesens aeternitatis est tantum illud quod est; non ergo praeteritum vel futurum est praesens in aeternitate, cum praesens aeternitatis sit id quod est; ergo praeteritum et futurum non sunt praesentia Deo.

Respondeo: 1. Dicuntur praesentia eo quod sic cognoscuntur ac si essent praesentia; sed hoc non sufficit ad intellectum huius sermonis, sed ideo dicuntur praesentia, quia rationes praeteritorum atque futurorum apud ipsum praesentes sunt.

2. Ad aliud respondendum secundum auctoritatem Anselmi, De concordia praescientiae et liberi arbitrii, quae dicit: "Quamvis in aeternitate non fuit aut erit aliquid, sed est, ita quod in aeternitatemutari nequit, in tempore aliquando per subiectam voluntatem, antequamsit, mutabile probatur esse. Quamvis autem nihil sit ibi nisi praesens, non est tamen illud praesens temporale utnostrum, sed aeternum, in quo omnia tempora continentur: siquidem, quemadmodum praesens continet omnem locum et quae in loco sunt, in aeterno praesenti simul omne tempus praesens clauditur et quae, sunt in quolibet tempore". Dicendum ergo quod praeteritum et futurum, licet non aeterna sint in se, ut tamen sunt in causa, non transeunt: sicut nec domus, ut est in mente artificis, transit, licet exterius recipiat mutationem. Ut enim dicit Augustinus, Super Ioannem, in principio: "Arca in mente vita est, in opere vero arca est". Quod ergo in se praeterit vel futurum est, praesens est in sua causa, vel ratione exemplaris vel ratione similitudinis; sicut ergo est praesens, sic est ens; sicut praeteritum vel futurum, sic non est ens.

Nota ad maiorem evidentiam. Anselmus, in eodem libro: "Cum autem res tam aliteresse cognoscatur in tempore quam in aeternitate, ut aliquando verum sit quoniam aliquid non est in tempore quod est in aeternitate, et quod fuit in tempore quod ibi non fuit, et erit temporaliter quod non ibi erit: nullaratione negari videtur posse similiter aliquidesse in tempore mutabile, quod ibi est immutabile, quippe non magis opposita sunt mutabile in tempore et immutabilein aeternitate quam non esse in aliquo tempore et semper esse in aeternitate. Siquidem non dico aliquid nunquamesse in tempore quod semper est in aeternitate, sed tantum in aliquo tempore non esse. Non enim dico actionem meam crastinam nullo in tempore esse, sed hodie tantum nego eam esse, quae tamen semper est in aeternitate. Et quando negamus fuisse vel futurum essealiquid, quod in tempore fuit auterit, nullo modo negamus ibi esse, quod ibi indesinenterest suo praesenti modo".

Sed adhuc dubitatur de auctoritate Anselmi, dicentis quod sicut "praesens tempus continet omnem locum, sic aeterno praesenti clauditur omne tempus praesens et quae sunt in tempore". Secundum hoc enim videtur quod sicut omne quod est in tempore temporale est, ita omne quod est in aeternitate aeternum; et quae sunt in tempore, secundum auctoritatem praedictam, sunt in aeternitate; ergo quae sunt temporalia sunt aeterna. — Respondeo: Non sequitur: quae sunt in tempore clauduntur aeternitate, ergo sunt in aeternitate. Dicuntur enim claudi, eo quod aeternitas praecedit tempus et erit post tempus et durat dum tempus est; esse vero in aeternitate proprie dicuntur quae suum habent esse durans cum aeternitate; et licet res temporales, ut sunt in causa, aeternaliter sint, non tamen secundum se sunt in aeternitate.

PrevBack to TopNext