I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, Sect. 1, Q. 1, M. 4, c. 2
I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, S. 1, Q. 1, M. 4, C. 2
QUOMODO MALA COGNOSCUNTUR A DEO.
Nam dicti: a. Augustinus: "Cum peccata omnium sciat, numquid intelligendum est ea includi inilla generalitate locutionis qua dicit Apostolusomnia esse in Deo, Rom.11,36: "Ex ipso", inquit, "et per ipsum et in ipso sunt omnia"? Sed quis nisi insanus dixerit mala esse in Deo? Illa enim "in ipso"esse intelliguntur quae "ex ipso et per ipsum"sunt; ea veroper ipsum sunt et "ex ipso", quorum auctor est; sed non est auctor nisi bonorum; non igitur "ex ipso et per ipsum"sunt nisi bona; ita ergo nec "in ipso"sunt nisi bona; non ergo mala in Deo sunt".
b Item. Augustinus, in libro "De natura boni": "Cum audimus, inquit, "ex Deo et per ipsum et in ipso esse omnia", omnes utiquenaturas intelligere, debemus et omnia quae naturaliter, sunt: nec enim "exipso"sunt peccata quae naturam non servant, sed vitiant, quae ex voluntate peccantium nascuntur omnia".
Secundum hoc ergo obicitur: 1. Si mala non sunt in Deo nec secundum similitudinem nec secundum causalitatem, quomodo cognoscuntur a Deo? in se ipso non videtur.
2. Item, cum mala non dicantur esse in Deo, quaestio est, cum haec sit concedenda mala sunt in cognitione Dei, utrum similiter et haec mala sunt in Deo cognoscente ; et si hoc, tunc mala sunt in Deo.
3. Item, Augustinus, in libro De libero arbitrio: "Naturae in tantum vitiosae sunt, in quantum ab eius, qua factae sunt, arte discedunt; et in tantum recte vituperantur, in quantum earum vituperator artem, quafactae sunt, videt, ut hoc in eisvituperet quod ibi non videt". Ex quo sumitur quod mala non videntur a Deo. — Si dicat aliquis quod non videntur per approbationem, videntur tamen per simplicem notitiam- sed quaeritur adhuc quare bona multipliciter, mala vero tantum uno modo dicuntur cognosci, cum cognitio ad veritatem pertineat, verum autem commune est et bono et malo.
Respondeo: 1. Augustinus, in libro Confessionum: Cum Deus praevidet vel praescit mala, non est visio in similitudine mali vel a similitudine quae sit in Deo sicut similitudines exemplares dicuntur esse in ipso. Unde notandum quod primo sunt similitudines factae in anima, secundo sunt in mente artificis. Nec hac nec illa similitudine Deus praescit mala, sed in quadam dissimilitudine, sicut medicina morbum, non quia ei assimilatur. Unde Psalm.: "Quae ignorabam, interrogabant me" ; Glossa: "Deus novit peccatum, sicut ars vitium". Et Dionysius, in libro De divinis nominibus: "Non secundum visionem singulis se immittit, sed secundum unam causae continentiam omnia continens et sciens, sicut lumensecundum causam per semetipsum tenebrarum praeaccepitvisionem, non aliunde videns tenebras quam a lumine".
2. Ad secundum dicendum quod non sequitur: mala sunt in Dei cognitione, ergo in Deo cognoscente. Cum enim dicitur mala sunt in Deo cognoscente, duplex notatur esse in, scilicet esse in Deo per causalitatem et esse in Deo per cognitionem. Quia vero mala non sunt in Deo per causalitatem, non conceditur haec: mala sunt in Deo cognoscente ; similiter non sunt in Deo per exemplaritatem: non enim est exemplar malorum Deus.
3. Ad ultimum dicendum quod dupliciter dicuntur bona et mala cognosci. Est enim cognitio intellectiva et cognitio practica: unde intellectus dicitur cognitivus et practicus; utroque autem modo sunt bona in scientia Dei, mala vero altero modo tantum; a malo autem non privatur verum, sed bonum; scientia autem practica respicit bonum, cognitiva verum. Dicuntur autem mala esse simplicissima in cognitione Dei, non quod bona sint composita in eius cognitione vel notitia, sed quia ipsa sunt ibi et per modum veri et per modum boni. — Sed numquid concedendum quod mala sint in cognitione Dei per modum veri? Respondeo: Non per modum veri, quod ipsa mala sint, sed veri in bono cui opponuntur.