I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, Sect. 1, Q. 1, M. 4, c. 5
I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, S. 1, Q. 1, M. 4, C. 5
QUOMODO DEUS SCIT OMNIA PERFECTE.
Consequenter quaeritur quomodo Deus scit omnia perfecte, ita quod scientia eius non potest augeri vel minui.
Ad quod obicitur sic: 1. "Aliquis est qui non est lecturus hodie; tamen potest esse ut legat hodie; nihil autem potest fieri quod non possit a Deo sciri; potest ergo Deus scire hunc lecturum hodie; potest ergo scire aliquid quod non scit; ergo eius scientia potest augeri". —— Item, "aliquis est lecturushodie, quem Deus scit lecturum; sed potest esse quod non legat; ergo Deus potest scire hunc non esse lecturum" quem tamen scit lecturum; "ergo Deus potest nonscire aliquid quod ipsescit; ergo scientia eius potest minui et mutari".
Respondeo: Dicimus quod scientia Dei non potest augeri nec minui, sed omnino est immutabilis. Unde Augustinus, in XV De Trinitate: "Scientia Dei inamissibilis est per oblivionem et invariabilis; nostra vero scientia et amissibilis est et recuperabilis per disciplinam, quia hoc non est nobis esse quod scire". Ex hoc patet quod Dei scientia invariabilis est, sicut ipsa essentia invariabilis est.
2. Sed obicitur: scientia relative dicitur ad scibi1e ; sed multiplicatio unius relativorum ponit multiplicationem alterius ; si ergo augeri possunt scibilia Dei, ergo augeri potest scientia Dei.
3. Item, scientia Dei non recipit falsitatem, sed est solum verorum; sed unumquodque sicut se habet ad esse, sic se habet ad veritatem ; sed plura possunt esse entia a Deo; ergo plura vera; ergo et plura scita ; ergo et maior scientia; ergo aliquo modo augetur scientia Dei, saltem quantum ad scibilia.
Contra: a. Scientia Dei est infinita, quia "scientiae eius non est numerus", quia infinitorum est; infinito vel infinitis nihil potest addi; ergo nec potest augeri Dei scientia nec est numerus scitorum.
b. Item, scientia Dei perfectissima est; ergo nec quantum ad rationem sciendi nec quantum ad scita vel scibilia potest augeri vel minui: hoc enim imperfectionis esset; sed nulla imperfectio est ponenda in Deo.
Respondeo: Scientia Dei tribus modis accipitur. Uno modo pro approbatione, Psalm.: "Novit Deus viam iustorum". Alio modo pro simplici notitia, sed hoc duobus modis: absolute, non connotando existentiam rei scitae, Psalm.: "Scientiae eius non est numerus" ; alio modo connotando, secundum quod dicit Eccli.: "ADomino Deo, antequam crearentur, cuncta cognitasunt, et post perfectum" etc., et hoc modo significatur, ut quidam dixerunt, divina scientia ut visio, quasi transiens super rem. Primo modo bona dicuntur subiecta divinae scientiae; secundo modo bona et mala, entia et non-entia; tertio modo, bona et mala, sed entia tantum secundum aliquod tempus, praesens, praeteritum vel futurum. Et secundum hoc scientia Dei tripliciter dicitur: scientia approbationis, intelligentia, visio. Dicendum ergo ad quaestionem quod scientia Dei non augetur, scita tamen bene possunt augeri.
[Ad obiecta]: 1. Et ad hoc quod dicitur: Deus potest scire, quae non scivit, dicendum quod verum est de scientia approbationis et de scientia visionis ; sed de scientia intellectiva non est verum, quia illi subiecta sunt quaecumque subiecta sunt potentiae divinae. Verumtamen po.test videre quae non videt, quia aliqua res potest esse quae non erit; unde scientia, ut dicitur visionis et approbationis, non est infinitorum, sed scientia intellectiva infinitorum est.
2. Ad illud quod obicitur "multiplicato uno relativorum multiplicatur reliquum": dicendum quod est scientia ad res et est scientia a rebus. Verbi gratia: artifex habet scientiam ad domum faciendam antequam fiat; qui autem factas domos considerat, scientiam habet a domibus vel a rebus. Scientia ergo, quae a rebus est, sequitur conditiones scibilium; scientia vero ad res vel scientia artis non; unde multiplicatis vel diminutis domibus, non augetur vel diminuitur scientia artificis vel artis. Talis autem est scientia Dei, per modum scilicet artis vel exemplaris ; unde non sequitur conditiones scibilium.