Text List

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, Sect. 1, Q. 1, M. 4, c. 6

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, S. 1, Q. 1, M. 4, C. 6

QUOMODO DEUS SCIT OMNIA IMMUTABILITER.

Consequenter quaeritur quomodo Deus scit omnia immutabiliter.

Ad quod sic: 1. Demonstrato quolibet contingente, ut me cras lecturum, vel aliquo huiusmodi, Deus scit hoc; aut ergo mutabiliter aut immutabiliter. Si mutabiliter: habeo propositum; si immutabiliter: tunc erit immutabile me cras lecturum; ergo non potest mutari quin cras legam.

2. Item, Deus scit hoc modo futurum, cras sciet illud praesens, post cras sciet illud praeteritum; sed quod scitur secundum differentias temporis, scitur mutabiliter; ergo scientia Dei est mutabilis.

3. Item, cum est res, Deus scit eam; cum res non est, non scit eam: aliter enim sciret falsum; ergo scientia Dei mutatur, et loquamur de visione.

4. Item, Deus scit me lecturum cras; scientia huius modo est apud Deum; cras, cum legero vel cum mortuus fuero, non sciet me lecturum; ergo mutabilis est eius scientia.

5. Item, solet obici hoc modo: Deus scit quidquid scivit; sed scivit te nasciturum; ergo scit te esse nasciturum ; ergo tu es nasciturus.

Contra: a. Secundum Boethium, in libro De consolatione: "Quod comprehenditur estin comprehendente per modum comprehendentis, non per modum rei comprehensae". Res enim materialis non est in sensu materialiter vel in intellectu, sed immaterialiter. Quod ergo comprehenditur a Deo, in ipso est secundum modum suum; Deus autem est simplex, invariabilis et aeternus; ergo quod scit, simpliciter, invariabiliter et aeternaliter scit.

b. Item, Dionysius, De divinis nominibus: "Non scientia entium Deus cognoscit, sed sua. Etenim angelos nosse, dicunt Eloquia, quae sunt super terram, non secundumsensus ea cognoscentes, cum ipsa sint entia sensibilia, sed secundum propriam divini intellectus potentiam et naturam". Ex hoc relinquitur quod divinus intellectus et angelicus cognoscunt res per naturam sui intellectus, non per modum rerum intellectarum; et ideo immutabiliter cognoscit Deus. — Quod concedendum est.

[Ad obiecta]: 1. Et ad illud quod primo obicitur: dicendum quod haec Deus scit hoc mutabiliter duplex est. Adverbium enim potest determinare verbum in comparatione ad suppositum, et sic falsa, et est sensus: Deus mutabili modo scit hoc ; vel in comparatione ad appositum, et sic vera, et est sensus: Deus scit me lecturum, quod est mutabile verum vel mutabiliter.

3. Ad aliud dicendum quod non valet, sicut non sequitur: lux solis vel radius illuminat hanc rem; modo non illuminat, cum pertransit; ergo radius mutatur. Similiter non valet: modo sum dexter ad istum, modo sinister vel non dexter; ponatur quod ille mutet locum suum et ego non; ergo mutor ego. Et nummus sine sui mutatione fit de non pretio pretium, secundum Augustinum, De Trinitate. Sic scientia Dei non est mutabilis, cum est huius rei, cum est et cum non est, sicut non mutatur scientia artificis, cum domus est et cum domus non est.

2. Ad aliud dicendum quod haec determinatio secundum differentias temporis potest determinare verbum sciendi in comparatione ad suppositum sive ad scientem: et sic falsa est, quia non eas scit secundum differentias temporis, sed praesentialiter et secundum aeternum nunc; aut in comparatione ad appositum sive ad scita: et sic vera, quia scit res praeteritas et futuras et praesentes.

4. Ad aliud dicendum quod scientia dicitur dupliciter: active et passive. Scientia passive dicta est aptitudo in scibili ad hoc ut sciatur: haec mutatur; scientia vero active est scientia qua scit: haec non mutatur, sicut scientia artificis non mutatur mutato scibili.

5. Ad illud sophisma: Deus scit quidquid scivit etc.: dicendum quod est figura dictionis. Cum enim dicitur Deus scit quidquid scivit, non fit distributio pro enuntiabilibus, sed pro rebus, non pro rebus ut sunt in natura propria, sed prout sunt in divina scientia sive in suis rationibus vel ideis vel exemplaribus; fit ergo distributio pro ipsis rationibus rerum aeternis. Sed cum assumit: sed scivit te esse nasciturum, assumit conditionem temporalem, quae non est aeterna; sed sic deberet assumere: sed scivit tuam nativitatem, ergo scit tuam nativitatem.

Item, opponitur: omne enuntiabile quodcumque Deus scivit, scit; scivit te esse nasciturum; ergo etc. — Respondeo: Deus scit enuntiabilia non per modum enuntiabilium, sed per modum rei in causa. Cum autem assumit: te esse nasciturum, assumit enuntiabile per modum enuntiabilis, quomodo non fiebat primo distributio.

PrevBack to TopNext