Text List

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, Sect. 2, Q. 1, c. 6

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, S. 2, Q. 1, C. 6

UTRUM DIVINA PRAESCIENTIA SIT INFALLIBILIS.

Consequenter quaeritur an divina, praescientia possit falli.

Et videtur quod sic: 1. Praescit enim hoc, demonstrato aliquo contingente; sed possibile est hoc non evenire; ponatur ergo quod non eveniat; hoc est praescitum et tamen non eveniet; ergo quod praescitur non eveniet; ergo fallitur praescientia.

2. Item, praescitum potest non esse praescitum, quia potest non-esse futurum, cum sit contingens; sed si non erit, non est scitum futurum; nec ergo praescitum; ergo praescientia potest falli.

3. Item, scientia Dei et praescientia sunt eorum quae non sunt; scit enim Deus praesentia, praeterita et futura, sed omnia scit ut praesentia ; sed praeterita secundum quod sunt praeterita, non sunt praesentia, similiter nec futura; ergo alio modo scit res quam sint; ergo fallitur praescientia.

Respondeo: Non potest falli praescientia.

[Ad obiecta]: 1. Et ad illud quod primo obicitur: dicendum quod, cum praescientia dicatur in ordine et relatione ad futurum, et amoto uno relativorum amovetur reliquum, eo ipso quo ponit non evenire, ponit non praescitum fuisse.

2. Ad aliud dicendum quod haec praescitum potest esse non praescitum distinguenda est, sicut haec album potest esse nigrum: potest enim praedicatum attribui subiecto cum forma, et sic est falsa; vel ratione suppositi solum, et sic vera. Primo autem modo falsa est: sicut enim album, manens album, non potest esse nigrum, sic praescitum, in quantum praescitum, non potest non evenire. Secundo modo vera est, quia id quod est album potest esse nigrum et id quod est praescitum potest non evenire et non esse praescitum.

3. Ad aliud dicendum quod haec Deus non scit praeterita ut praeterita duplex est: quia haec determinatio ut praeterita potest determinare verbum in comparatione ad scientem, et sic vera, quia praeteritae non sunt in Deo per modum praeteriti, sed per modum suum; vel potest determinare verbum in comparatione ad scitum, et sic falsa est: scit enim Deus res praeteritas et quae sunt sub conditione praeteritionis et futuritionis, sed non scit sub iis conditionibus, sed aeternaliter et praesentialiter. — Similiter ad illud Deus scit res aliter quam sunt: haec est duplex, quia haec determinatio aliter in duplici comparatione potest determinare verbum. Si in comparatione ad scitum, falsa est; si in comparatione ad scientem, vera. Quod enim comprehenditur est in comprehendente secundum modum ipsius, non secundum modum rei comprehensae.

PrevBack to TopNext