I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, Sect. 2, Q. 1, c. 5
I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, S. 2, Q. 1, C. 5
QUOMODO PRAESCIENTIA POSSIT STARE CUM LIBERO ARBITRIO.
Consequenter quaeritur quomodo possit praescientia stare cum libero arbitrio-; et hoc totum fere determinatum est prius.
1. Sed propter simplices repetendum est primo, quod dicit Anselmus: "Quaecumque praesciuntur, de necessitate eveniunt" ; quaecumque sunt a libero arbitrio, non de necessitate eveniunt; ergo quaecumque sunt a libero arbitrio, non sunt praescita.
2. Item, omne quod comprehenditur est in comprehendente per modum ipsius ; ergo omne quod est in divina, scientia, est per modum ipsius; sed ipse est immutabilis; ergo contingentia non possunt esse in eius, praescientia.
3. Item, quaeritur si haec est vera praescitum evenire est necessarium et dicitur vera de dicto, de re autem falsa -, contra: si albedine existente in subiecto aliquo, non sit possibilitas in eodem subiecto ad formam oppositam, ita scilicet ut possit albedini succedere nigredo, nunquam haec erit vera album potest esse nigrum ; ergo cum sit similiter ex illa parte, cum dico praescitum possibile est non evenire, nunquam, existente praescientia in illo, est possibilitas ad non eveniendum; haec non potest esse vera praescitum potest non evenire ; ergo etc. -— Probatio quod non sit potentia ad non eveniendum, posito quod sit praescitum: praescitum enim dicit scitum futurum; sed semper, posito quod sit scitum futurum, impossibile est non evenire nec est potentia ad non eveniendum ; ergo omnia de, necessitate eveniunt.
Solutio omnium istorum patet ex dictis. Nam, secundum Anselmum, De praescientia et libero arbitrio, est necessitas antecedens, quae est secundum praeordinata causas rei, sicut necesse est solem oriri cras; et est necessitas sequens rei positionem, ut cum dicitur te sedere, dum sedes, est necessarium.
[Ad obiecta]: 1. Quod ergo dicitur "quae praesciuntur, de necessitate eveniunt", hic accipitur necessitas consequens rei positionem. Quod dicitur "quae sunt a libero arbitrio non de necessitate eveniunt", negatur necessitas antecedens.
Potest ergo simul stare quod sit in illo contingentia antecedens et necessitas consequens; necessitas ergo sequens rei positionem non tollit rei contingentiam.
2. Ad aliud dicendum quod Deus immutabiliter comprehendit quidquid comprehendit et non solum necessaria comprehendit immutabiliter, sed etiam contingentia; scit enim contingentia per modum necessarium; unde non sequitur ex illa ratione: ergo non scit contingentia, sed ergo non scit contingenter.
3. Ad aliud dicendum quod haec est vera praescitum necesse est evenire et haec est falsa praescitum potest non evenire ; sed si argumentetur: hoc est praescitum, ergo hoc necesse est evenire, non valet, ut dictum est, quia ex maiori de necessario et minori de inesse ut nunc, non sequitur conclusio de necessario, sed de inesse; unde non valet: si Sortes currit, necessario movetur, sed Sortes currit, ergo necessario movetur ; bene tamen sequitur: ergo movetur.
On this page