I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, Sect. 2, Q. 2, c. 1
I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, S. 2, Q. 2, C. 1
AN SIT DISPOSITIO.
Ad primum sic: Videtur quod in Deo sit dispositio rerum faciendarum: a. Sap. 11,21: "Omnia in numero, pondere et mensura disposuisti". Contra: 1. Ioannes Damascenus, II libro, 35 cap.: "Consilium est appetitus inquisitionis de iis quae sunt in nobis; secundo, est iudicium quid bonum, quid malumvel melius; tertio, est dispositio, cum disponit et amat quod ex consilio iudicatum est.; deinde est electio, quae est duobus praeiacentibus alterum praeoptare. Dispositio ergo est amor eius quod ex consilio iudicatum est" ; sed in Deo non est iudicium ex consilio; ergo nec dispositio. —- Probatio mediae: "Ignorantis enim naturae est consiliari" ; nam, sicut ipse Damascenus dicit, "consilium est appetitus inquisitionis". Cum autem aliquis scit aliquid, non quaerit illud; sed in Deo non cadit ignorantia; ergo in Deo non est consilium; ergo nec iudicium ex consilio; ergo nec amor eius quod est ex consilio iudicatum ; ergo nec dispositio.
2. Item, dispositio nihil aliud videtur nisi unius faciendi post aliud excogitatio; sed ubi hoc est, est volubilis cogitatio; sed in Deo non est volubilis cogitatio, ut dicit Augustinus ; ergo nec dispositio.
3. Item, dispositio dicitur quasi diversorum positio: est autem loqui de dispositione interiori et exteriori, et in utraque videtur diversorum positio; ergo in intellectu dispositionis est ,intellectus positionis, in intellectu positionis intellectus situs; "situm autem et positionem non oportet in Deo requiri", ut dicit Boethius, in libro De Trinitate ; ergo in Deo dispositio non est.
[Ad obiecta]: 1. Quod ergo obicit quod in Deo non est consilium: dicendum quod consilium est uno modo in Deo, alio modo non. Consilium enim potest dici veli appetitus inquisitionis vel appetitus cognitionis, sicut desiderium dicitur dupliciter: appetitus rei habendae vel continuationis rei habitae. Si ergo consilium dicitur appetitus rei cognoscendae: sic non est consilium in Deo, sed in nobis, quia sic "est consilium ignorantis naturae". Item, consilium alio modo dicitur appetitus cognitionis rei habitae: et sic est consilium in Deo, sicut etiam dicitur desiderium boni in ipso, non boni quod ei desit, sed desiderium boni quod habet. Sic ergo est consilium in Deo et dispositio secundum hoc; et quamvis idem sint in Deo consilium et dispositio, differunt tamen secundum rationem intelligentiae.
2. Et ad illud quod obicitur ubi est dispositio, est unius post aliud excogitatio: dicendum quod cum nos disponimus aliquid, duplex est ibi successio: una enim successio est ex parte ipsius rei quae disponitur, alia successio in ipsis cogitationibus. Secundum hoc dicendum quod si loquamur de successione quae est in re facienda, sic est in Deo, scilicet unius faciendi post aliud excogitatio: disposuit enim et cogitavit facere unum post aliud. Sed si dicatur successio in ipso Deo cogitante vel in ipsis cogitationibus, falsum est: non enim in ipso succedit cogitatio cogitationi, sed omnia simul videt et cogitat.
3. Ad aliud dicendum quod in Deo non est positio vel situs diversorum in re: hoc enim dicitur materialium solum, et hoc modo loquitur Boethius ; tamen in Deo est ratio positionis diversorum: unde etiam in Deo est ratio collocationis corporum, quare caelum sursum, terra deorsum et huiusmodi; et sic de aliis rationibus rerum quae ponuntur in Deo.
On this page