Text List

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, Sect. 2, Q. 2, c. 2

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, S. 2, Q. 2, C. 2

QUID SIT DISPOSITIO.

Ad secundum, scilicet quid sit dispositio:

1. Dicit Magister quod dispositio est praescientia faciendorum, Psalm.: "Omnia in sapientia fecisti" ; hoc non ob aliud dicitur nisi quia scientia faciendorum erat in Deo; sed si dispositio est praescientia faciendorum, ergo idem sunt sapientia et dispositio.

Contra: a. Dicit Hugo de S. Victore: "Sapientia est aeternorum, dispositio temporalium". Ergo non sunt idem, secundum rationem intelligentiae, sapientia et dispositio.

2. Item, Sap. 8,1: "Attingit a fine usque ad finem", id est a termino initiati usque ad terminum finalem, "fortiter, et disponit omnia suaviter". Ergo dispositio est eorum quae iam facta sunt; dispositio autem suavis eorum quae iam facta sunt, est providentia vel gubernatio rerum; ergo idem est dispositio et providentia.

Contra: b. Sap. 11,21: "Omnia [in] numero, pondere et mensura disposuisti" ; sed sic disponit antequam fiant res; providentia autem est rei factae; igitur non sunt idem.

Respondeo: Dispositio est praescientia faciendorum ut fiant.

[Ad obiecta]: 1. Ad illud: ergo quod obicitur "omnia in sapientia fecisti" etc., dicendum quod scientia de faciendo diciturd dupliciter: vel quoniam dignum est fieri vel ut fiat. Sapientia ergo dicit scientiam faciendi, quia est dignum fieri; dispositio scientiam faciendi ut fiat. Sapientia igitur dicit iudicium, quia bonum est ut fiat, dispositio addit intentionem faciendi.

2. Item, ad illud quod obicitur, quod "disponit omnia suaviter", sed non disponit omnia suaviter nisi postquam facta sunt, ergo dispositio est factorum, respondendum: dispositio est de esse rei, similiter providentia; sed dispositio respicit esse rei ut fiat, providentia ipsum esse rei postquam factum est ut perficiatur vel ut permaneat.

b. Ad illud quod obicitur, dicendum quod est fieri in esse et est fieri ad esse: fieri ad esse, cum primo creatura exit de non-esse ad esse; fieri in esse quod etiam factum indiget continuatione ipsius esse. Dicendum ergo quod dispositio, ibi: "Omnia in numero, pondere et mensura" etc., respicit fieri ad esse, quod est de exitu rei de non—esse in esse; ibi autem: "Disponit omnia suaviter", respicit fieri in esse sive fieri quod est in continuatione esse, sive fieri quod est in ordinatione esse. Primo modo dicitur idem quod gubernatio, secundo idem quod providentia.

PrevBack to TopNext