I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, Sect. 2, Q. 3, T. 1, c. 3
I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, S. 2, Q. 3, T. I, C. 3
QUOMODO SIT PROVIDENTIA.
Consequenter quaeritur de providentia quomodo sit, in hunc modum: Primo, utrum sit temporalis vel aeterna; secundo, utrum simplex vel multiplex; tertio, utrum sit causa rerum, et in quo genere causae.
ARTICULUS 1
Utrum providentia sit temporalis vel aeterna.
Ad. primum sic: Videtur quod sit aeterna: 1. Boethius, in libro De consolatione: "Ab aeterno cuncta prospiciens, providentiae cernit intuitus". Ergo providentia cernit ab aeterno; ergo est ab aeterno.
2. Item, in eodem: "Ut bonus est, providet: qui enim non providet, non est bonus" ; sed ab aeterno bonus est; ergo ab aeterno providet. — Si dicatur quod non valet —contra: da oppositum: non providet ab aeterno; ergo non est bonus ab aeterno, quia, sicut dicit Ioannes Damascenus: "Qui non providet, non est bonus".
3. Item, in eodem, Boethius: "Utiad intellectum est ratiocinatio, ad id quod est idquod gignitur, ad aeternitatem tempus, ad punctum medium circulus: ita est series fati mobilis ad providentiae stabilem simplicitatem". Ergo sic se habet fatum ad providentiam sicut tempus ad aeternitatem; ergo providentia est aeterna, fatum temporale.
Contra: a. Providentia est cura qua Deus ministrat subditis bona vel mala poenae ; hoc autem est ex tempore.
b. Item, Ioannes Damascenus: "Providentia est ad existentia cura" ; ergo solum positis existentibus est providentia; sed hoc est ex tempore.
c. Item, "providentia est gubemandorum" ; gubernanda autem sunt temporalia; ergo providentia temporalis: si enim non sunt gubernanda, non est cura gubernandorum et ita nec cura.
Respondeo: 1. In intellectu providentiae sunt duo: cognitio et causalitas. Si restringimus providentiam ad cognitionem, qua gubernanda praecognovit, sicut obicit Boethius, sic est aeterna. Si vero dicat causalitatem, adhuc hoc potest esse dupliciter: in actu vel in habitu, sicut Dominus potest dicere respectum ad creaturam in actu vel in habitu. Si in habitu, sic dicitur Dominus ab aeterno: est enim talis qui ab aeterno habilis est dominari; si in actu, sic ex tempore, ex quo servum habuit in actu. Similiter si dicatur providentia cura in habitu, sic potest dici ab aeterno, quia dicit divinam essentiam ut habilem ad gubernandum creaturam; sed si dicatur cura in actu, sic dicitur ex tempore. Dicendum ergo quod intuitus providentiae est ab aeterno, sicut dicit Boethius ; sed causalitas, secundum quod dicitur in actu, ex tempore.
3. Ad illud Boethii ultimo: dicendum quod fit comparatio providentiae ad fatum non quantum ad durationem, sed quantum ad simplicitatem et compositionem. Et ponit exemplum in materialibus, ut in puncto et circulo, et exemplum in immaterialibus, ut in intellectu et in ratiocinatione. Vult ergo dicere quod sicut intellectus simplex est respectu ratiocinationis — tamen ratiocinatio est ab intellectu similiter et de aliis sic providentia se habet ad fatum, ut providentia sit ipsa divina dispositio rerum gubernandarum, fatum ipsa deductio gubernationis, et est haec ab illa, et ipsa providentia immobilis stat, fatum vero mobile.
Articulus II
Utrum providentia sit simplex vel non.
Proceditur sic: 1. Omne contentivum multitudinis, in quantum huiusmodi, non habet simplicitatem; sed providentia est contentiva multitudinis, quia providentia tot rerum est contentiva quot capit et e converso; multas autem res capit et amplectitur, immo omnia, sicut dicit Boethius ; ergo providentia non habet simplicitatem.
Ad oppositum: a. Boethius, in libro De consolatione: "Illud certe manifestum est: immobilem simplicemque gerendarumformam rerum esse providentiam". Ergo providentia est simplex.
1. Ad obiectum in contrarium dicendum: quod providentia continet rerum species fiendarum sicut causa, non sicut universum, in quo continentur tamquam partes constituentes ipsum et ideo ponunt in ipso multitudinem; non sic autem est de providentia. Continere autem ut causa non repugnat simplicitati causae, maxime in Deo, in quo continentur omnia sicut in sua causa. Unde Boethius: "Sicut artifex, faciendae domus vel rei formam mente percipiens, movet operis effectum, et quod simpliciter praesenterque prospexerat, per temporales ordines ducit, ita Deus providentia quidem singulariter stabiliterque fienda disponit". Et hoc est quod dicit Augustinus, super illud Rom. 11,36: "Ex ipso et per ipsum" etc.: "Ars omnipotentis atque sapientis dicitur plena omnium rationum et incommutabiliumviventium, et omnes unum in ea". Sunt enim in ipsa causa secundum modum causae: unde cum sit causa simplicissima, non compatiens multiplicitatem aliquam, sunt ibi modo simplicissimo.
Articulus III
Utrum providentia sit causa rerum et in quo genere causae.
I. Proceditur sic: a. Boethius, in IV libro De consolatione: "Omnium generatio rerum cunctusquemutabilium naturarum progressus et quidquid aliquo movetur modo, causas, ordines, formas ex divinae mentis stabilitate sortitur; haec in suaesimplicitatis arce composita multiplicemrebus gerendis modum statuit: qui modus, cumin ipsa divinae intelligentiae puritate conspicitur, providentia nominatur". Ex hac auctoritate patet quod providentia respicit res gerendas sive fiendas ab ipso Artifice primo, et ita est causa rerum.
II. Sed quod sit causa formalis, ostenditur: a. Quoniam dicit Boethius, in eodem: "Manifestum est immobilem simplicemque gerendarumrerum formam esse providentiam". Ex quo sic arguitur: Providentia est forma rerum gerendarum; sed forma rerum gerendarum est ipsa causa formalis exemplaris; ergo providentia est causa formalis exemplaris rerum.
b. Item, Boethius, in eodem: "Providentia est ipsa illa divina ratio in summo omnium Principe constituta, qua cuncta disponit" ; et post dicit: "Deus providentia quidem singulariter stabiliterque facienda disponit". Sed quod est huiusmodi in efficiente est causa formalis exemplaris, quia huiusmodi ratio sive ars est exemplaris causa; ergo et providentia in Deo est causa formalis exemplaris rerum.
Quod autem sit causa efficiens, patet: a. Quia dicit Damascenus: "Providentia est bona voluntas Dei" ; sed voluntas Dei est causa efficiens rerum: unde dicit Augustinus, Super Genesim, quod "voluntas Dei ponit necessitatem rebus", et dicit etiam in Enchiridion, quod "voluntas Deie est causa omnium motionum et specierum". Providentia ergo est causa efficiens rerum.
b Item, Boethius, in III De consolatione, dicit quod "dedit providentia a se creatis hanc maximam manendi causam, ut quoadpossint, naturaliter [manere] desiderent". Ex hac auctoritate habetur quod providentiae sit creare; sed creare est ipsius efficientis causae, quia creare dicit producere res ad esse, quod proprium est efficientis causae; ergo providentia est causa efficiens.
Quod autem sit causa finalis, videtur: Quoniam dicit Augustinus, in libro 83 Quaestionum: "Summe illud bonum estcuius participatione cetera sunt bona; porro illud cuius participatione cetera sunt bonaper se ipsum bonum est: quamdivinam providentiam vocamus". Providentia ergo est summum bonum; sed summum bonum est finis Omnium, sicut etiam probat Boethius ; ergo providentia est finis rerum; ergo et causa finalis rerum.
Solutio: I-II. Dicendum, sicut dictum est supra, quod in providentia sunt duo: ipsa cognitio quae determinatur ex parte videntiae; item, est ibi causalitas superaddita ipsi cognitioni vel videntiae, quae notatur per praepositionem additam. Concedimus ergo quod providentia est causa; sed quantum ad cognitionem vel videntiam, quam importat, est causa formalis exemplaris, quia sicut in scientia aedificandi in artifice est causa exemplaris domus, ita in scientia divina est causa exemplaris formarum fiendarum; unde ipsa dicitur idea rerum. Et quod se habeat providentia ad modum rationis vel causae, exemplaris in artifice, dicit Boethius: "Sicut artifex faciendae rei formam menteprospiciens vel percipiensmovet operis effectum [et quod simpliciter] praesenterque prospexerat per temporales ordines ducit: ita Deus providentia quidem singulariter stabiliterque facienda disponit". Sed ratione causalitatis superadditae se habet in ratione efficientis: et hoc modo dicitur providentia "bona voluntas Dei", qua cuncta gubernantur atque reguntur.
Ad illud autem quod obicitur de causa finali: dicimus quod providentia non est causa finalis rerum. — Et ad illud quod obicitur quod ipsa est summum bonum: dicendum quod in fine duo sunt, scilicet terminare et finire ipsas res et ordinem rerum; item, finis est movere efficientem, sicut dicit Philosophus ; propria tamen ratio finis, in quantum finis, determinatur in hoc quod terminat res et quod ad ipsum velut ad terminum ordinantur res: et sic summum bonum habet has duas rationes. In providentia ergo est illud finis, quod est movere efficientem, et sic habet in se virtutem ordinandi omnes res, sicut finis; sed non dicitur in ratione terminantis res. Verumtamen per hoc quod habet de ratione finis, magis refertur ad ipsam efficientem. Providentia ergo est summum bonum, et summum bonum habet praedictas duas rationes, quarum una convenit providentiae. De causa autem materiali non habet locum quaestio. — Vel potest dici quod summum bonum dicitur finis et efficiens: efficiens autem dicitur in quantum est sui communicativum vel diffusivum, et per hanc rationem dicitur providentia bonum. Quod patet ex illo verbo Augustini, in libro 83 Quaestionum: "Summe illud bonum est, cuius participatione cetera bona sunt, quam divinam providentiam vocamus". Non igitur sequitur: providentia est summum bonum, ergo est finis, sed est peccatum secundum accidens.