I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, Sect. 2, Q. 3, T. 1, c. 2
I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, S. 2, Q. 3, T. I, C. 3
QUID SIT PROVIDENTIA.
I. Et videtur quod sit ipsa sapientia vel quod spectat ad sapientiam in Deo: a. Dicit enim Ioannes Damascenus, in cap. "Deprovidentia", definiens ipsam, dicens quod "providentia est quae ex Deo ad existentiafit cura" ; sed cura, secundum quod sic est, est ipsius sapientiae disponentis; ergo providentia est ipsius sapientiae; ad ipsam igitur spectat.
b. Item, providere est videre; sed videre importat cognitionem; ergo providentia dicit cognitionem, quam etiam non minuit praepositio addita, sed auget; ergo si cognitio spectat vel pertinet ad sapientiam, relinquitur quod et providentia similiter.
c. Item, tria attribuuntur Deo, scilicet potentia, sapientia, bonitas vel voluntas. Potentia ei attribuitur, in quantum ipse est causa efficiens; sapientia, in quantum est-causa formalis exemplaris rerum ; voluntas vel bonitas determinatur ex parte finis. Si ergo secundum Boethium, De consolatione, providentia est forma — quia ponit comparationem inter providentiam et fatum, et dicit quod providentia est forma ex qua disponuntur res fiendae, sub iis verbis: "Manifestum est immobilem simplicemque gerendarumformam rerum esse providentiam" — sed forma reducitur ad causam formalem, et haec est sapientia in Deo; ergo providentia reducitur ad sapientiam.
d. Item, Boethius: "Ab aeterno cuncta prospiciens, providentiae cernit intuitus". Ergo providentiae est cernere et intueri; sed istud est ipsius divinae sapientiae; ergo providentia est sapientiae.
II. Quod autem reducatur ad voluntatem, videtur: a. Quoniam dicit Damascenus quod "providentia est voluntas Dei, propter quam omnia quae suntconvenientem deductionem suscipiunt". Ergo reducitur ad ipsam voluntatem.
b. Item, Damascenus: "Factivaeius virtus et contentiva et provisiva bona eius voluntas est". Ergo provisiva virtus sive providentia ad voluntatem pertinet.
c. Item, Damascenus,: "Solus Deus bonus est natura et sapiens. Ut igitur bonus providet: qui enim non providet, non est bonus". Ergo ex parte bonitatis ipsius est providentia, sicut habetur Sap. 14,3; sed bonitas spectat ad voluntatem; ergo et providentia.
d. Item, gubernare est actus ipsius providentiae, sicut habetur Sap. 14,3: "Tu autem, Pater, gubernas omnia providentia" ; sed gubernatio et conservatio est bonitatis divinae, quae conservatrix et gubernatrix est omnium; et ideo dicitur Sap. 12,13 quod ipsi "est cura de omnibus" ; haec autem cura nihil aliud est quam gubernatio omnium. Unde ad Heb. 1,3, super illud: "Portans omnia verba virtutis suae", dicit Glossa: "Continens et gubernans omnia solo imperio potentiae et voluntatis suae, quae non minor apparet gubernando quam creando: omnia enim continet bonitate". Ergo si ipsius providentiae est gubernare, continere, constat quod ipsa pertinet ad ipsam bonitatem, et ita ad voluntatem cui appropriatur bonitas.
e. Item, Sap. 11,26: "Quomodo posset aliquid permanere, nisi in voluisses, aut quod a te vocatum non esset, conservaretur?" quasi diceret: nullo modo. Ex hoc patet quod ipsius voluntatis est quod res conservantur et gubernantur et permanent; ergo providentia pertinet ad voluntatem.
III. Quod autem providentia pertineat ad potentiam, videtur: a. Quoniam ratio subsistendi res pertinet ad potentiam. Unde Heb. 1,3: "Portans omnia verba" etc., Glossa: "Creatoris omnipotentia causa est subsistendi omni creaturae" ; sed providentia est causa subsistendi creaturis, sicut vult Boethius ; ergo providentia reducitur ad potentiam. Dicit enim Boethius quod "providentia est illa divina ratio insummo omnium Principe constituta, quae cuncta disponit". Unde est ratio et subsistendi et permanendi res, et ita ad potestatem pertinet.
1. Boethius, IV De consolatione: "Providentia est ipsa divina ratio, in summo omnium Principe constituta, quae cunctadisponit". Ergo providentia est dispositio.
Et respondetur quod dispositio dicitur dupliciter. Dispositio enim respicit fieri rei; sed est fieri rei ad esse rei, quod fit ad hoc ut res sit, et est fieri in esse rei, quod est in continuatione. Primo modo dicitur dispositio respectu fieri, Sap. 11,21: "Omnia disposuisti in numero, pondere et mensura". Secundo modo dicitur dispositio respectu fieri in esse, Sap. 8, 1: "Disponit omnia suaviter" ; sed continuatio ipsius esse nihil aliud videtur quam gubernatio vel permanentia ipsius esse, quae est providentia; ergo providentia est dispositio, ad minus secundum quod dicitur respectu fieri in esse.
Et videtur quod sic: a. Boethius, IV De consolatione: "Quidquid aliquo modo movetur, causas, ordinem, formas ex divinae mentis stabilitate sortitur: haec in suae simplicitatis arte compositamultiplicem gerendi modum statuit; qui modus, cum ipsa divinae intelligentiae puritate conspicitur, providentia nominatur; cum ad ea quae movet aut quae disponit refertur, fatum a veteribus appellatur". Idem ergo est modus qui dicitur providentia et fatum.
Contra: 1. Idem, in eodem: "Fatum est inhaerens mobilibus rebus dispositio, per quod providentia suis quaeque nectit ordinibus". Vult dicere quod omnia connexa sunt et quod connexio causarum sit fatum; ergo fatum est dispositio in re mutabili; sed providentia est in ipsa re immutabili ; non ergo idem sunt fatum et providentia.
2. Item, idem ibidem: "Ordo fatalis ex providentiae simplicitate procedit". Ergo fatum est ex providentia; ergo non est providentia, quia "nec intellectus capit nec natura permittitillum, qui de alioest, esse illum de quo est", ut dicit Anselmus.
3. Item, idem ibidem: "Providentia est forma rerum agendarum simpliciter et immutabiliter; fatum vero est eorum, quae divina simplicitas gerenda disposuit, mobilis nexus atque ordo temporalis". Ergo providentia est aeterna et fatum temporale.
5. Item, Boethius: "Non quaecumque subiecta sunt providentiae, subiecta sunt fato, sed e converso quaecumque fato subiecta sunt, et providentiae subiecta sunt". Ergo non sunt idem.
Solutio: I-II. Ad hoc intelligendum est quod providentia reducitur et spectat ad sapientiam et bonitatem secundum differentes rationes, et secundum hoc etiam traduntur eius differentes definitiones sive descriptiones a Damasceno. Sicut enim videmus quod scientia beneplaciti in Deo importat in se quod est scientiae et voluntatis —- quia ratione notitiae importat quod est scientiae, ratione vero placentiae vel approbationis importat quod est voluntatis et spectat ad voluntatem — ita dicimus de providentia, quoniam in providentia duo sunt, scilicet videntia sive cognitio, quia providere est videre; item est ibi superadditum, scilicet causalitas: providentia enim dicit causalitatem quamdam ordinationis sive gubernationis et regiminis. Ratione ergo videntiae importat cognitionem vel scientiam; ratione autem eius quod superadditur ex praepositione, quae notat causalitatem gubernationis sive ordinationis, dicit bonam Dei voluntatem, quia ipsa est quae est gubernatrix rerum: et sic ratione primi pertinet ad sapientiam, ratione secundi ad voluntatem; et ideo differenter definit eam Damascenus, cum dicit quod "providentia est cura" et cum dicit quod "providentia est bona voluntas Dei". Et Hugo dicit quod "providentia est qua Deus curat de omnibus quae fecit et nihil derelinquit ex omnibus quae pertinent ad ipsum et quae subiecta sunt ipsi, etprovidet singulis ut habeant unumquodque quod sibi debetur et convenit". Et ratione huius curae, quia cura importat cognitionem et scientiam sive circumspectionem quamdam, spectat ad sapientiam; sed ratione superadditi, quod dicit causalitatem in ordinando vel gubernando, cum haec bonitas ordinis sit a summa voluntate, mota ab ipsa summa bonitate, hoc modo spectat ad voluntatem. Et propter hoc prima definitio datur magis secundum quod se trahit ex parte sapientiae, licet forte utrumque respiciat; secunda autem secundum quod respicit additum; et sic providentia providet et ordinat sive gubernat: hoc videre ad sapientiam pertinet, hic autem ordo et gubernatio est a summa bonitate et voluntate. Unde dicit Augustinus, in libro 83 Quaestionum: "Omnia quae sunt, in quantum sunt, bona sunt; summe enimillud est bonum cuius participatione cetera sunt bona. Porroillud, cuius participatione cetera sunt bona, per se ipsum bonum est, quam divinam providentiam vocamus". Et sic bonitas ordinis est a divina providentia in rebus; et hoc in quantum dicitur "bona voluntas", sicut dicit Damascenus.
III. Ad illud quod quaeritur utrum ad potentiam reducatur: dicendum quod non secundum proprietatem vocabuli, immo proprie respicit sapientiam et bonitatem sive voluntatem, secundum quod dictum est. Si autem reducatur ad potentiam, hoc non est ad potentiam prout distinguitur a sapientia et voluntate, immo prout cointelligitur in illis, secundum quod dictum est quod ad sapere oportet quod sit posse sapere. In gubernatione ergo est ipsum gubernare et virtus sive potentia gubernandi; et secundum hoc posse spectat providentia ad potentiam. Sed istud posse non distinguitur ab ipsa voluntate et sapientia; ita nec haec potentia ad quam reducitur; unde etiam cum appellat Damascenus providentiam "virtutem provisivam", non sumitur hic virtus prout distinguitur ab ipsa sapientia et voluntate, sed prout cointelligitur in illis.
IV. Ad aliud dicendum quod dispositio accipitur communiter, et sic idem est quod providentia, secundum quod dicitur in Sententiis, quod "providentia est gubernandorum", quae etiam quandoque dicitur dispositio. Alio modo dicitur dispositio stricte, ut dispositio respiciat fieri, providentia factum esse. Sed duplex est esse et duplex fieri et duplex permanentia. Est enim esse naturae sive primum esse, quantum ad quod dicitur puer. homo perfectus; et est esse secundum, quantum ad quod non est perfectus, quia nondum perceptibilis scientiae, et huiusmodi. Similiter est duplex fieri: est enim fieri quoad esse primum et fieri quoad esse secundum. Similiter dispositio Dei dupliciter dicitur: uno modo secundum quod respicit fieri quantum ad esse primum, alio modo secundum quod respicit fieri quantum ad esse secundum. Similiter duplex permanentia necessaria: est enim permanentia primi esse et permanentia secundi esse. Secundum hoc est duplex providentia; nec est oppositio quod sit completio primi esse et quod secundum esse adhuc sit in fieri.
V. Ad ultimum quaesitum dicendum, secundum Boethium: sicut dispositio dicitur dupliciter - dispositio quae est in disponente et dispositio quae est in re disposita: dispositio in disponente est exemplar, dispositio in disposito est ordo deductus ab ipso exemplari et est forma exemplata in ipsa re — similiter est de providentia. Secundum ergo quod exemplaris ratio consideratur in arte divina, dicitur providentia; secundum quod consideratur in re vel in, effectu operis, dicitur fatum. Unde Boethius ponit exemplum in artifice qui conspicit opus, et uno aspectu respicit dispositionem totam simul, sed in opere non simul, sed particulariter. Similiter in Deo ordo ille, qui est in mente divina, simul omnia conspicit, sed [in] opere non simul, sed particulariter et temporaliter. Unde verba Boethii sunt haec: "Sicut artifex, faciendaeformam rei mente percipiens, movetoperis effectum, et quod simpliciter praesentarieque prospexerat, per temporales etiamordines ducit: ita Deus providentia quidemsingulariter stabiliterque facienda disponit, fatovero haec ipsa quae disposuit, multipliciter ac temporaliter administrat". Sicut ergo dispositio in disponente et dispositio in disposito non sunt idem, sed unum exemplar, aliud imago vel exemplatum: sic est de providentia et fato. Unde illa relatio cum dicit: "qui modus" etc. fit relatio non pro identitate simpliciter, sed pro convenientia similitudinis. — Dicitur tamen fatum dupliciter: uno modo lex astrorum, per quam inducitur necessitas rebus singularibus, etiam libero arbitrio, sic nihil est fatum nisi error; alio modo dicitur fatum "dispositio inhaerens rebus mobilibus" etc., sicut dicit Boethius.