Text List

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, Sect. 2, Q. 3, T. 1, c. 5

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, S. 2, Q. 3, T. I, C. 5

PER QUID SIT PROVIDENTIA.

Sequitur inquirere per quid sit providentia; et hoc modo:

Primo, quaerendum an possit Deus conferre creaturae ut se gubernet sine Deo; secundo, utrum provideat per creaturas; tertio, utrum operari per malos conveniat providentiae.

Articulus I

Utrum possit Deus conferre creaturae ut se gubernet sine Deo.

Ad. primum sic proceditur: 1. Videtur enim, cum sit omnipotens, quod possit omnia conferre; ergo potest conferre creaturae ut gubernat se.

Contra: a. Deus non posset dare creaturae quod non dependeret a Creatore secundum esse, sicut nec posset quod esset a se; sed si daret creaturae quod gubernaretur a se, daret illi quod non dependeret a Creatore; ergo etc.

b. Item, Damascenus: "Necesse est eumdemesse factorem eorum quae sunt et provisorem". Ergo cum nulla creatura sit a se, nulla creatura poterit se regere.

[Solutio]: Quod concedimus, dicentes quod nulla creatura potest esse sufficiens ad se regendum.

[Ad obiecta]: 1. Ad illud vero quod obicitur quod Deus est omnipotens, ergo potest creaturae conferre potentiam regendi se: dicendum, secundum Augustinum, quod quoddam est nonposse, quod magis est posse quam non-posse; unde quod Deus non potest peccare, quod non potest facere aliquam creaturam aequalem sibi, quod non potest creaturae conferre quod sit sufficiens ad regendum se, non dicunt impotentiam in Deo, sed magis potentiam. Unde sicut derogaret potentiae Dei qui poneret creaturam aliquam a se ipsa, ita derogat sapientiae vel bonitati divinae qui ponit creaturam esse sufficientem ad regimen sui; unde quod non potest creatura se regere non est de impotentia Dei, sed de impotentia creaturae quae tantam virtutem non potest capere.

Articulus II

Utrum Deus provideat per creaturam.

Secundo quaeritur utrum Deus provideat per creaturam.

Ad quod sic: a. Augustinus, Super Genesim ad litteram, VIII: "Gemina operatio providentiae reperitur, partim naturalis, partim voluntaria: naturalis per occultam Dei administrationem, per quam dat lignis et herbis incrementum; voluntaria per angelorum opera et hominum" ». Ergo providentia divina expletur per creaturas.

b. Item, Augustinus, in eodem: "Secundum primam differentiam providentiaeest quidquid in rebus naturali interiorique motu congeritur; secundum aliam, signa dare, docere, discere et quaecumque alia sive in hac terrena sive in illa caelesti societate aguntur".

c. Item, Boethius, IV De consolatione: "Fato haec ipsa quae disponit, multipliciter ac temporaliter administrat; sive igitur famulantibus quibusdam providentiae divinis spiritibus fatum exercetur, sive anima seu tota inserviente natura seu caelestibus siderum motibus seu angelica virtute seu daemonum varia solertia seu aliquibus horum seu omnibus fatalis series texitur: illud certe manifestum est, immobilem simplicemque gerendarum rerum esse providentiam".

Contra: 1. Boethius: "Providentia est divina ratio in summo omnium Principe constituta, quaecuncta disponit" ; sed ordinatio cunctorum non est per creaturam, nec dispositio quae est secundum illam; ergo nec providentia.

2. Item, per simile in rege temporali: quod enim non providet in regno suo per se, sed per alium, hoc est ex defectu: Sed in Rege aeterno non est defectus; providet ergo per se, non per alium.

Respondeo: Providentia Dei dicitur proprie divina ratio qua cuncta gubernantur: et hoc modo providentia Dei se ipsa solum est; alio modo executio providentiae, scilicet ipsa gubernatio: et haec in pluribus est per creaturam. Tamen distinguendum, quia cum dicitur providere, gubernare per creaturam, per potest dicere subauctoritatem: et hoc modo verum est et significatur quod una creatura gubernat aliam, et hoc habet a Deo, quemadmodum diceretur rex gubernat civitatem per praepositum, hoc est praepositus gubernat et hoc habet a rege; vel potest dicere auctoritatem: et hoc modo falsum est, quia esset sensus quod Deus gubernaret et hoc haberet a creatura; sed e converso esset verum creatura gubernat aliam per Deum, similiter praepositus regit civitatem per regem.

[Ad obiecta]: 1. Ad illud quod obicitur quod "providentia est divina ratio in summo omnium Principe constituta, quaecuncta disponit": dicendum quod duo dicuntur ibi, scilicet divina ratio, quantum ad quod non famulatur ibi creatura; et dicitur dispositio, cui famulatur creatura, et per creaturam potest esse dispositio, id est executio dispositionis et gubernationis creaturarum interiorum per superiores.

2. Ad aliud dicendum quod non providere per se, sed per alium, potest esse triplici ex causa: vel ex defectu illius qui debet providere vel ex defectu illius cui debet fieri provisio vel ex parte illius per quem est provisio. Ex defectu providentis: ut cum ille non est potens per se explere quod vult, ut patet in exemplo posito de rege. Ex parte illius cui debet fieri provisio: ut patet, quia providentia divina administrat inferiores creaturas per superiores, quia inferiores propter defectum suum non sunt immediate susceptibiles divinae actionis; sicut patet in oculo, qui non potest videre solem in rota et videt eum in medio, scilicet in aqua vel in speculo: similiter providentia Dei administrat inferiores creaturas per superiores, rationales autem creaturas per se, et etiam quasdam per alias, ut homines per angelos, et alios angelos per angelos. Item, propter utilitatem illius per quem est providentia, fit provisio per alium: ut Deus vult administrari pauperibus a divitibus propter utilitatem divitum, vult etiam quosdam doceri peralios. Istis duabus ultimis rationibus providet Deus per alios, non propter primam, quia hoc non est ex defectu qui sit in Deo, sed propter defectum creaturae cui administratur vel propter utilitatem illius per quem alii administratur vel providetur.

Articulus III

Utrum operari per malos conveniat providentiae.

Tertio quaeritur utrum operari per malos conveniat providentiae.

Ad quod sic: a. Augustinus, 83 Quaestionum: "Fieri potest ut per bonum hominem et malum divina providentia opituletur".

Contra: 1. Melior est providentia qua providetur bonum et per bonum quam illa qua providetur bonum et per malum, quia totum ibi bonum; sed dicit Damascenus quod quaecumque fiunt per providentiam, convenientissime fiunt; ergo divina providentia providet bonum per bonum, non per malum.

2. Item, quaerit Origenes qua ratione Deus providit quod spiritus prophetiae loqueretur per malos et infideles et etiam per. gentiles, cum tamen contrarium videatur, Sap. 1,5: "Spiritus sancius disciplinae effugiet fictum, et auferet se a cogitationibus quae sunt sine intellectu". Cum ergo infideles et gentiles habeant cogitationes sine intellectu veritatis, non deberet Spiritus Sanctus per ipsos loqui. Quare ergo locutus est per Balaam, Num. 23,16, et per Caipham, Ioan. 11,50?

Solutio: Dicendum quod Deus etiam providet per malos.

[Ad obiecta]: 1. Ad hoc quod obicitur in contrarium: dicendum, secundum Augustinum, quod melius dicitur dupliciter: melius enim dicitur quantum ad aliquid, vel melius simpliciter vel universaliter. Dicendum ergo quod etsi melius esset quantum ad aliquid providere bonum per bonum, quia melius quantum ad illum per quem provideret, non tamen universaliter, quia malum in universitate etiam est ad maiorem pulcritudinem universitatis et maiorem gloriam bonorum; et ponit Augustinus exemplum in sonis et in coloribus, sicut dicetur intra in Quaestione de permissione voluntatis divinae. In hoc enim est magna pulcritudo universi et magna laus bonitatis divinae, quod malos facit servire bonis.

2. Ad aliud respondet Origenes dicens: "Agebatur mira dispositione providentiae divinae ut Prophetarum verba ea quae intra Israeliticam aulam continebantur, per Balaamad gentes pervenirent, cum ei omnes gentes crederent, et nationibus secreta de Christo mysteria revelarentur". Ratio ergo huius est quia Spiritus Sanctus volebat loqui per illum cui magis crederetur; unde quia gentes infideles magis credebant Balaam infideli quam alii, licet malus esset, ideo Spiritus Sanctus per eum voluit loqui gentibus. Vel etiam ratio potest esse ut veritas ab adversariis veritatis nuntiaretur, et in hoc excellentior appareret quod etiam adversarii eius eam confiterentur. Similiter de Caipha, qui erat summus sacerdos, cui Iudaei credebant, ut credentes ei Iudaei inexcusabiles fierent, et alii, scilicet electi, reverterentur ad cor, Ioan. 15,22: "Si non venissem et eis locutus non fuissem, peccatum non haberent; nuncautem non habent excusationem de peccato suo". —Ad hoc quod obicitur dicendum quod Spiritus Sanctus longe est ab infidelibus et aliis malis, quia non format eorum affectum, sed tamen nihilominus illuminat intellectum eorum et instruit ad veritatem proferendam, et hoc non propter ipsos, sed propter utilitatem aliorum; unde Philip. 1,18: "Sive per occasionem sive per veritatem Christus annuntietur, in hoc gaudeo" etc. Similiter, sive per iustos sive per iniustos Christus annuntietur, semper gaudendum est.

PrevBack to TopNext