I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, Sect. 2, Q. 3, T. 1, c. 6
I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, S. 2, Q. 3, T. I, C. 6
DE MODIS PROVIDENTIAE.
Ad quod nota quod dicit Damascenus quod "providentia haec quidem secundum acceptationem, haecsecundum concessionem: secundum acceptationem", ut eorum quae per se bona, sive quae "incontradictivesunt bona; secundum concessionem", quam ipse vocat derelictionem, "respectu eorum quae sunt mala". Distinguit autem derelictionem in duas species: una est "derelictio dispensativa", id est castigativa "sive eruditiva" ; alia est "finalis, desperativa. Dispensativa vero est quae ad directionem et gloriam et salutem patientis fit, sive ad alterius zelum et imitationem, vel ad gloriam Dei. Desperativa vero derelictio est quando, Deo omnia quaead salutem faciente, homo insensibilis et incurabilisex proprio proposito permanet, et tunc traditurin finalem perditionem". — Item, derelictionem dispensativam sive eruditivam dividit in septem species, quarum "prima est cum concedit iustum incidere in calamitates, ut in eo latentem virtutem aliis manifestam faciat, ut in Iob7; secunda est, cum concedit inconvenientium quid agi, ut per operationem aestimatam inconvenientem, magnum quid et mirabile dirigatur, ut per crucem salutem hominum; tertia, cum concedit patisanctum, ut non ex recta conscientia vel ex data sibi virtute in superbiam incidat, ut in Paulo, II Cor.12,7; quarta, quando derelinquitur quis ad tempus in directionemaliorum, ut quod secundum ipsum est intuentes alii instruantur, ut in Lazaro; quinta est, quando derelinquitur quis in alterius gloriam, non propter proprium vel parentum peccatum, ut in caeco nato propter gloriam Christi, Ioan.9,3; sexta est, cum conceditur quis pati in alterius zelum, ut, gratia eius qui passus est considerata, impigraaliis passio fiat, ut in martyribus; septima est, quandoconceditur quis in nefariam incidere operationem, in directionemalterius deterioris passionis, ut elatus in virtutibus inciderein adulterium ut ex casu humilietur".
Sed quaeritur multipliciter. I. a. Cum enim sit duplex providentia, ut dictum est, secundum acceptationem et secundum concessionem, similiter possumus considerare voluntatem beneplaciti dupliciter: uno modo secundum se, et sic eadem est cum providentia; item, quantum ad sua signa, quae sunt quinque, scilicet praeceptio, prohibitio, permissio, consilium, impletio. Si igitur providentia sit eadem cum voluntate beneplaciti, signa eiusdem erunt eadem; ergo providentia secundum concessionem se extendit ad haec quinque signa.
Contra: 1. Providentia secundum concessionem totaliter continetur in septem differentiis, quae dictae sunt; sed omnes istae septem differentiae aut respiciunt malum culpae aut poenae, quae utraque sunt in permissione Dei et impietione tantum; non ergo est eadem providentia secundum concessionem cum signis voluntatis Dei, cum totaliter adaequetur impletioni et permissioni; ergo nec providentia secundum acceptationem erit eadem cum voluntate beneplaciti.
II. Item, cum duplex sit voluntas in Deo, secundum quod distinguit Damascenus, una antecedens, qua "vult omnes homines salvos fieri", et alia consequens, qua vult electos esse in gloria et reprobos in poena, quaeritur de prima voluntate utrum ad providentiam reducatur.
Et videtur quod non reducatur ad providentiam secundum acceptationem: 1. Nam dicit Damascenus quod voluntas antecedens est secundum acceptationem; sed quaecumque sunt sub huiusmodi providentia incontradictive sunt; ergo necessarium est "omnes homines salvos fieri" ; sed hoc falsum, quia quidam praedestinati sunt, ad gloriam, quidam vero ad poenam praesciti; ergo illa, qua "vult omnes homines salvos fieri", non reducitur ad providentiam secundum acceptationem; reducitur ergo ad providentiam secundum concessionem; sed talis providentia est respectu eorum quae sunt a libero arbitrio et requiritur semper ibi aliquid de nostra voluntate; ergo voluntas Dei secundum hoc dependeret a nostra voluntate: quod est inconveniens; ergo voluntas, qua "vult omnes salvos fieri", non erit a providentia secundum acceptationem, nec a providentia secundum concessionem.
III. Item, quaeritur: quae est ratio quare providentia, quae est secundum acceptationem, secundum quod proprie sumitur, manet indivisa, providentia vero quae est secundum concessionem, dividitur in septem? Similis quaestio est de voluntate beneplaciti, quae non dividitur; voluntas vero signi dividitur in quinque, sicut dictum est.
Respondeo: Providentia semper respicit bonum; sed est bonum incontradictive, et illud est bonum absolute et simpliciter; et est bonum in comparatione, hoc est quantum ad aliquid. De bono absolute et simpliciter est providentia secundum acceptationem; de bono in comparatione est providentia concessionis, secundum quod distinguitur voluntas beneplaciti et permissionis. Est enim bonum quod elicitur ex bono, cuius est acceptatio ; est bonum quod elicitur ex malo, cuius est concessio. — Item, bonum elicitur ex malo castigativo vel ex malo desperativo; malum castigativum est malum praesens, malum desperativum est malum aeternae damnationis. Potest ergo elici bonum ex malo temporali, quod respicit providentia quae est secundum derelictionem, dispensationem et eruditionem ; item, potest elici bonum ex malo aeterno, scilicet iustitia Dei et laetitia sanctorum, et illud respicit providentia quae est secundum derelictionem et desperationem. — Item, bonum quod elicitur ex malo temporali aut est bonum proprium aut bonum proximi vel gloria Dei: et ex verbis Damasceni accipiuntur hae differentiae. Si est bonum quod elicitur ad gloriam Dei: sic est quinta differentia, scilicet quando "derelinquitur quis in alterius gloriam, ut in caeco nato". Si elicitur bonum ex malo: aut hoc est propter bonum alterius generale, ut derelictio Christi in cruce, aut propter bonum alterius speciale, quod est duplex, scilicet in declinando malum vel faciendo bonum, vel aliter, in agendo et in patiendo ; si bonum in agendo: sic fuit derelictio in Lazaro ; si bonum in sustinendo, hoc modo derelicti sunt martyres. Item, bonum proprium est tripliciter, et ita propter bonum proprium est triplex derelictio: vel in malo poenae, ut in Iob ; vel in malo tentationis, ut in Paulo; vel in malo culpae, ut in illo qui permittitur cadere "in adulterium ut de casu humilietur". Et sic patet ratio septem differentiarum providentiae quas ponit Damascenus.
I. Ad primo quaesitum dicendum quod providentia secundum acceptationem tripliciter dicitur: uno modo, secundum quod est aliquorum quae incontradictive bona sunt nec subsunt libero arbitrio, sicut sunt illa quae ipse Deus per se et immediate operatur, et etiam naturalia; alio modo, subsunt aliqua divinae providentiae, quae egrediuntur non tantum a divina providentia, sed ad hoc ut sint requiritur alterius consensus vel non resistentia, ut est virginem parere; tertio, subsunt aliqua divinae providentiae, quae egrediuntur in esse non tantum a Deo, sed etiam alio operante vel cooperante, ut sunt boni actus, qui sunt a libero arbitrio. Iis tribus modis se habet ad res providentia secundum acceptationem, et similiter ipsa voluntas beneplaciti. Nihilominus tamen ipsa providentia se extendit ad aliqua, ad quae non se extendit voluntas beneplaciti, ut patet de aliquibus praeceptis: quod enim Abraham "immolaret filium suum", istud datum fuit ei a divina providentia, nec tamen fuit voluntas beneplaciti quod ipsum immolaret; similiter de libello repudii, quamvis a divina providentia permitteretur, non tamen fuit voluntas beneplaciti. Sic igitur aliqua subsunt providentiae secundum acceptationem quae non subsunt voluntati beneplaciti, cum tamen haec duo eadem sint; et hoc ideo est quia voluntas beneplaciti se habet ad res ut creans, providentia vero non tantum ut creans, sed aliquando ut ordinans.
[Ad obiecta]: 1. Ad illud quod obicit quod providentia secundum concessionem se extendit tantum aut ad malum culpae aut poenae, ergo tantum est sub permissione et adimpletione, dicendum quod concessio dicitur dupliciter: uno modo, prout est idem quod permissio, et sic verum est quod obicit; alio modo dicitur concessio illa libertas quae conceditur libero arbitrio faciendi quod vult, sive bonum sive malum, et hoc modo, sicut ipsum liberum arbitrium se extendit ad omnia illa quinque quae dicta sunt, ita ad omnia illa se extendit providentia secundum concessionem. Sed notandum quod providentia ipsa se habet ad res prout iam sunt in esse constitutae: et sic respicit impletionem et permissionem in quantum sic sunt, quia dicunt rem in esse; alia vero tria signa dicuntur respectu eorum quae fienda sunt, non ut iam facta: sicut praeceptum, consilium et prohibitio, et ideo in ratione qua sic sunt, nondum sunt sub providentia, sed illa eadem, eum ad esse vel completionem venerint, tunc sub providentia sunt.
II. Ad aliud dicendum quod providentia, qua vult omnes homines salvos fieri, reducitur ad providentiam secundum acceptationem; sed haec providentia multipliciter comparatur ad res, ut dictum est. Uno modo comparatur ad res quarum ipse Deus est tota causa, nec ad esse huiusmodi rerum coexigitur aliqua concausa, sicut liberum arbitrium vel huiusmodi; et in huiusmodi inducit providentia necessitatem et similiter ipsa voluntas: et talia sunt incontradictive bona; unde Rom. 9,19: "Voluntati eius quis resistet" ? quasi diceret: nullus. Sed de hac providentia vel voluntate non intelligitur illud: "Vult omnes homines salvos fieri". Istud enim, scilicet aliquem salvum fieri, non est tale quod habeat tantum esse a divina providentia vel voluntate, sed etiam a libero arbitrio cooperante vel coadiuvante ; et in talibus non inducit providentia vel voluntas necessitatem; unde non sequitur: "Vult omnes homines salvos fieri", ergo omnes salvabuntur. Nihilominus tamen vult hoc voluntate beneplaciti antecedenti, id est paratus est omnibus dare gratiam, etiam finalem, qua salvabuntur, dummodo liberum arbitrium, prout debet, cooperetur ; quae ideo voluntas antecedens dicitur propter gratiam bene faciendi, quam praeparat nobis Dominus et praetendit. Et est simile de luce, quae, quantum in se est, omnes illuminat, nec tamen illuminantur propter aliquod impedimentum ex parte ipsorum.
III. Ad aliud dicendum quod providentia secundum acceptationem et etiam voluntas beneplaciti referuntur et terminantur etiam in ipso Deo; unde haec est voluntas qua quiescit in se Deus, de qua Rom. 12,2: "Ut probetis quae sit voluntas Dei bona, beneplacens et perfecta" ; et de hac providentia dicitur Prov. 12,2: "Universa propter se ipsumoperatus est Dominus". Quia igitur haec duo referuntur et dicuntur terminari in Deum, qui in se manet indivisus, ideo ipsa indivisa manent ; voluntas vero signi et providentia secundum concessionem referuntur ad creaturas, sicut patet de praeceptis, prohibitionibus et huiusmodi, et ideo dividuntur.