Text List

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, Sect. 2, Q. 3, T. 1, c. 8

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, S. 2, Q. 3, T. I, C. 8

DE FIDE PROVIDENTIAE.

Restat quaerere de fide providentiae. Et quaeruntur duo: Primo, quaeritur quare non ponitur in Symbolo pro articulo ; secundo, de errore circa providentiam.

Articulus I

Quare providentia non ponitur in Symbolo pro articulo.

Quantum ad primum quaeritur: I. Cum in Symbolo sit unus articulus Deum esse omnium creatorem, quare non ponitur similiter unus articulus Deum esse omnium gubernatorem ?

Et videtur quod deberet esse, quia sicut fides supponit quod Deus sit omnium creator, ita tenet quod ipse est omnium gubernator et conservator.

II. Item, quaeritur: Cum in Symbolo sint diversi articuli ut excludantur per ipsos haereses incidentes contra veritatem fidei; sed sicut erant haereses incidentes circa creationem, videlicet Manichaeorum, qui ponebant duplex esse rerum principium, scilicet deum lucis et deum tenebrarum, ita errabant aliqui circa gubernationem seu providentiam, sicut Epicuraei, qui ponebant omnia esse a casu et nihil esse providentiam; sicut ergo fuit articulus excludens errorem Manichaeorum circa creationem, ita debuisset esse articulus excludens errorem Epicuraeorum circa providentiam.

[Solutio]: Dicimus quod verum est quod per articulos positos in Symbolo debent excludi haereses. Inter articulos igitur quidam sunt qui pertinent ad opera creationis; quidam ad opera recreationis, sicut illi qui sunt de incarnatione et passione; quidam vero ad opera iustificationis et glorificationis, sicut ultimi articuli Symboli. Quoniam autem circa articulum creationis ab initio error erat circa principium creationis, quoniam quidam ponebant quod unum erat principium boni et aliud mali; alii quod unum erat principium superiorum, aliud inferiorum; item, alii quod unus erat creator spiritualium, alius corporalium: istis igitur erroribus, quia vigebant quasi a principio, oportuit opponi articulos explicite per quos excluderentur. Sed quia haeresis circa gubernationem vel providentiam non erat ita a principio, sufficit quod huiusmodi error excludatur implicite per aliquem articulorum. Unde dicimus quod bene excluditur cum ponimus Deum creatorem: cum enim dicimus eum creatorem, dicimus similiter eum gubernatorem et provisorem, sicut dicit Damascenus. Et est simile, quod Deus sex diebus creavit universum: ibi enim per creationem intelligitur distinctio pariter et ornatus; similiter cum dicimus Deum creatorem, innuimus simul creationem, gubernationem et providentiam. — Et sic patet responsio ad illud quod quaerebatur.

Ad excludendum autem errorem eorum qui ponebant unum principium boni et aliud mali, dicimus sufficere articulum de creatore. Cum enim dicimus eum creatorem, intelligimus per hoc esse principium omnium quae per creationem in esse producuntur, secundum quod dicitur, Eccli. 18,1: "Qui vivit in aeternum, creavit omnia simul".

Articulus II

De errore circa providentiam.

Consequenter quaeritur de errore circa divinam providentiam. Et quaeritur qui magis peccant: an qui negant divinam providentiam esse, an illi qui ipsam ponunt, sed ipsum auctorem, scilicet Deum, accusant, scilicet de malis, dicendo quod non bene regit permittendo mala fieri.

Ad quod sic: Ostenditur quod illi qui negant providentiam, deterius peccant: 1. Quia tales sunt infideles, quia credunt Deum non omnia scire vel gubernare; ergo si infidelitas est maximum peccatum, quia est contra fundamentum totius boni, ergo tales deterius peccant.

2. Item, 1 Cor. 3,14: "Si cuiusopus manserit, quod superaedificavit" etc. Dicit Glossa quod "cum perfidi in aeternum pereant, prodest illis ex parte credidisse Christum". Ergo illis prodest quod credunt et ponunt providentiam; ergo illi magis peccant qui negant ipsam providentiam.

Contra: a. Isai. 18,1: "Vae terrae cymbala alarum" ! Glossa Hieronymi: "Dicit Epicurusnon esse providentiam, etvoluptatem esse summum bonum; sed illi peiores qui providentiam, recipiunt, sed auctorem accusant, quasi errandoinutilia fecerit Dominus". Ergo isti secundi peius peccant quam alii.

Respondeo: 1. Dicendum quod illi peius peccant et deterius qui ponunt providentiam, sed auctorem accusant.

2. Et quod obicitur quod "prodest illis credidisse": dicimus quod haec Glossa vult dicere quod pro illo quod crediderunt non punientur, sed alii punientur qui non crediderunt; isti autem non punientur pro illo, tamen gravius et acerbius punientur simpliciter, quia scientia fidei in ipsis aggravat peccatum suum ratione contemptus. Unde Iac. 4, 17 : "Scienti bonum et non facienti, peccatum est illi" ; et Luc. 12, 47: "Servus, qui cognovit voluntatem domini suiet non facit, vapulabit plagis multis; qui autem non cognovit, vapulabit paucis". Unde patet quod gravius est peccatum illud, quia gravius punietur, et hoc propter contemptum. Nihilominus tamen alius punietur ratione ignorantiae eorum quae sunt necessaria ad salutem, pro qua non alius; unde 1 Cor. 14,38: "Ignorans ignorabitur", quia cum posset scire quae sunt necessaria ad salutem, ignoravit tamen illa: ex quo punietur; alius autem ratione contemptus, qui occasionaliter ex scientia generatur.

PrevBack to TopNext