Text List

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, Sect. 2, Q. 3, T. 1, c. 7

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, S. 2, Q. 3, T. I, C. 7

DE EFFECTU PROVIDENTIAE.

Consequenter quaeritur de effectu providentiae. Et quaeruntur duo: Primo, quis sit effectus providentiae; secundo, utrum effectus providentiae inferat necessitatem rebus.

Articulus I

Quis sit effectus providentiae.

Quantum ad primum quaeritur utrum effectus providentiae sit quod producantur res in esse vel quod permaneant res in esse aut quod gubernentur, vel se extendat ad omnia ista.

a. Quod autem ad effectum providentiae pertineat productio rerum in esse, probatur per Boethium, De consolatione, qui loquens de differentia providentiae et praevidentiae, dicit quod providentia est rerum ut sint. —- Item, Augustinus, Super Genesim ad litteram: "Gemina est providentiae operatio: naturalis et voluntaria; naturalis per occultam administrationem naturae, voluntaria per angelorum et hominum administrationem; secundum primam arbusta et animalia habent concipi et nasci, caelestia et terrestria ordinari". Ergo per providentiam nascuntur res et producuntur in esse.

b. Item, quod ad effectum providentiae pertineat permanentia vel subsistentia, iam probatum est auctoritate Augustini super illud: "Requievit Deus".

c. Item, quod se extendat ad gubernationem, probatur per Damascenum: "Generatio nostra est virtutis conditivae, permanentia virtutis contentivae, gubernatio et salus virtutis provisivae".

Sic ergo providentiae effectus se extendit ad esse rerum et permanentiam et gubernationem.

Contra: 1. Penes esse rerum et gubernationem et provisionem distinguitur virtus conditiva, contentiva et provisiva a Ioanne Damasceno, in praedicta auctoritate; ergo cum ibi virtuti provisivae attribuitur rerum gubernatio tantum, se extendit providentia ad rerum gubernationem.

Solutio: Providentia aliquando accipitur communiter, et sic pertinet ad virtutem conditivam et contentivam et provisivam: secundum hoc res ab ipsa sunt, permanent et gubernantur; et sic accipitur a Boethio, in libro Consolationis, cum determinat de providentia per comparationem ad fatum. Aliquando autem sumitur proprie: et secundum hoc ei attribuitur gubernatio tantum, et tunc etiam distinguitur virtus provisiva a contentiva et conditiva.

Articulus II

Utrum providentia inducat necessitatem rebus.

Consequenter quaeritur utrum providentia inducat necessitatem ipsis rebus provisis.

Ad quod sic: I. Boethius: "Ordo ille, inevitabili connexione procedens, a fonte providentiae descendens, cuncta suis locis temporibusque disponit". Ex hac auctoritate patet quod inevitabilis connexio est in ipsis provisis a providentia; sed inevitabilis connexio est necessitas; ergo necessitas inest ipsis provisis a providentia.

2. Item, Boethius dicit: "Haec actus fortunasquehominum indissolubili causarum connexione constringit, quae cum ab immobilis providentiae proficiscantur exordiis, ipsas quoque immutabiles esse necesse est". Ex hac auctoritate plane apparet quod providentia inducat rebus necessitatem.

3. Item, quorum causae sunt immutabiles et necessariae, ipsa quoque sunt immutabilia et necessaria: ob hoc enim dicitur causa necessaria, quod producit effectum necessarium; sed providentia est causa immutabilis et necessaria; ergo res quae ab ipsa sunt, necessariae sunt et immutabiles; ergo inducit necessitatem rebus.

Contra: a. Ea quae sunt liberi arbitrii subsunt divinae providentiae; sed ea quae sunt liberi arbitrii non sunt ex necessitate; ergo providentia non inducit necessitatem eis quae providet. — Quod autem illa quae sunt liberi arbitrii non sunt ex necessitate patet: quoniam si essent ex necessitate, tunc peccatum non imputaretur ipsi libero arbitrio; et haec ratio sumitur ex dictis Boethii: "Si apud illum rerumomnium certissimum fontem nihil incerti esse potest, certus est eorum eventus quae futura firmiter ille praescierit. Quare nulla est humanis consiliis actionibusquelibertas, quas divinamens, sine falsitatis errore cuncta prospiciens, ad unum alligat et constringit eventum. Frustra enim bonis malisque praemia poenaeve proponuntur, quae nullus meruit liber et voluntarius motus animorum, idque omnium videbitur iniquissimum, quod nunc aequissimum iudicatur: vel puniriimprobos vel remunerari probos, quos ad alterutrum propria non mittit voluntas, sed futuri cogit certa necessitas". Ex iis inconvenientibus videtur quod divina providentia non imponat rebus sibi subiectis necessitatem.

Solutio: Dicendum quod divina providentia, secundum quod huiusmodi, inducit rebus necessitatem ordinis; nec dico necessitatem quod haec res sit vel illa, sed necessitatem quod ordinetur postquam est. Et hoc etiam facit in iis quae sunt a libero arbitrio: licet mutabiliter procedant in esse a libero arbitrio, tamen inducit necessitatem ordinis, postquam sunt ab illo, non necessitatem ad hoc quod sint.

Circa quod notandum quod multiplex est necessarium. Uno modo dicitur necessarium, quod impossibile est aliter se habere vel esse, et hoc est necessarium simpliciter: et hoc modo dicitur Deus necessario esse et ea quae semper sunt et principia philosophiae, et istud est necessarium absolute. — Item, aliter dicitur necessarium respective, et hoc dicitur multipliciter: quia est necessarium ab hoc, et sic dicitur necessarium quod per violentiam inducitur, sicut quod grave ascendit sursum, est necessarium, sed hoc per violentiam: unde ab illo, qui elevat ipsum sursum, est ista necessitas; item, est necessarium cum hoc: sicut necessarium est spirare animali habenti cor et pulmonem; item, est necessarium ad hoc: et hoc modo dicitur medicina necessaria ad sanitatem, non quia sine ipsa non possit esse sanitas, sed necessaria est ad illam habendam. In iis ergo quae fiunt a providentia est necessarium ad hoc, non ab hoc ; unde providentia inducit necessitatem ad hoc, non ab hoc, quoniam providentia non cogit liberum arbitrium; unde non possum ibi dicere necessitatem ab hoc, quae est necessitas per violentiam vel coactionem. Unde dicit Damascenus: "Praecognoscit quae in nobis sunt, sed non praedeterminat; non enim compellit virtutem", id est non providet cum coactione faciendi. Unde necessarium ab hoc non est in iis quae providentur ab ipsa providentia, quantum ad voluntaria dico, sed necessarium ad hoc, quia cum res est a libero arbitrio, sive bonum fuerit sive malum, ordinatur necessario ab ipsa providentia ad aliquod bonum: non dico ad istud determinate vel ad illud, sed indefinite ad aliquod.

[Ad obiecta.]: 1-2. Et dico quod illae auctoritates Boethii non ponunt necessarium eventum ipsius rei mutabilis quae mutabiliter procedit, sicut in voluntariis, sed solum ponitur per hoc immutabilitas ex parte divinae providentiae, quae singulariter stabiliterque facienda disponit.

3. Ad illud quod obicitur dicendum quod non sequitur: si providentia est causa necessaria et immutabilis, quod propter hoc res omnes sint immutabiles, quoniam non solum dependet res ex hac causa immutabili, immo ex causa mutabili sibi immediata et propinqua, sicut a libero arbitrio, secundum cuius dispositionem exeunt, cum immediate exeant ab ipsa, et a prima causa mediante ipsa; et ideo trahunt mutabilitatem ab ipsa ut dicantur mutabiles. — Si obiciatur quod prima causa plus influit quam secunda, ergo plus debet trahi ad immutabilitatem primae causae: verum est, plus influit quantum ad esse, quia illa non sine ista, immo ab ista; sed non plus quantum ad dispositionem esse, quoniam etsi prima causa plus influat quam alia, secunda tamen influit plus, id est ampliori conformitate; ideo ei, scilicet secundae causae, conformatur res in dispositione.

PrevBack to TopNext