I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, Sect. 2, Q. 3, T. 2, c. 1
I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, S. 2, Q. 3, T. II, C. 1
AN SIT FATUM.
Circa primum sic proceditur: a. Boethius, in libro De consolatione: "Fatum est rebus mobilibus inhaerens dispositio, per quam providentia suis quaeque nectit ordinibus" ; sed dispositio existens in rebus mobilibus aliquid est; ergo fatum aliquid est.
Contra: 1. Gregorius, in Homilia Epiphaniae: "Absit hoc a fidelium cordibus ut fatum aliquid esse dicant»". Ergo fatum nihil est.
2. Item, providentia divina est cognoscitiva eorum quae sunt futura; praecognitio autem Dei nihil relinquit in rebus futuris — quoniam si relinqueret, cum ipsa sit ab aeterno, esset aliquid in rebus futuris ab aeterno ; ergo ex providentia nihil relinquitur in rebus provisis —- quare si fatum, sicut dicit Boethius, est "dispositio in mobilibus" relicta ex divina providentia, cum nihil aliud a providentia relinquatur in rebus futuris: aut fatum simpliciter nihil erit vel non erit aliud a divina providentia.
[Solutio]: 1. Ad quod dicendum quod fati duplex est acceptio. Una, secundum quam dicitur lex astrorum, quae rebus singularibus dicitur inducere necessitatem et etiam libero arbitrio; et secundum hanc acceptionem dicit Augustinus quod "fatum est vis positionis siderum, qua existente quando quis concipitur vel nascitur, cognoscitur qualis futurus sit" ; et sic acceptum nihil est, ut dicit Gregorius. Alia est acceptio fati, secundum quam dicitur quaedam dispositio sive connexio relicta in rebus temporalibus a summo Artifice sive a divina providentia; et secundum hoc sic definitur a Boethio: "Fatum est eorum, quae divina simplicitas gerenda disposuit, mobilis nexus atque ordo temporalis" ; et sic sumptum aliquid est et definitur a Boethio, sicut dictum est: "Fatum est rebusï mobilibus inhaerens dispositio" etc.
2. Ad hoc quod obicitur quod providentia nihil relinquit in rebus provisis sicut nec praecognitio: dicendum quod providentia habet et rationem cognoscitivae et rationem factivae. Quantum ergo ad rationem cognoscitivae, nihil relinquitur nec sic ab ea dicitur relinqui fatum. Sed ulterius habet rationem faciendi; virtus autem factiva relinquit aliquid in factis; unde etiam Boethius dicit quod non dicitur praevidentia, sed providentia, et Damascenus etiam dicit quod est voluntas, et non ponit eam tantum in cognitiva. Ab hac ergo, prout est factiva et non entium tantum, sed mobilium, supra, et non factiva tantum, sed etiam gubernativa, relinquitur fatum. Et ideo fatum est aliquid, scilicet ipsa dispositio relicta in rebus mobilibus, non solum ratione eius quod erat factiva providentia, sed ratione eius quod erat gubernativa: in gubernatione enim sonat hoc verbum "nectit", quod ponitur in definitione fati supra posita.