Text List

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, Sect. 2, Q. 3, T. 2, c. 2

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, S. 2, Q. 3, T. II, C. 2

QUID SIT FATUM.

Secundo quaeritur quid sit fatum: Primo, quid sit secundum rem; deinde, quod sit secundum definitionem

ARTICULUS 1.

Quid sit fatum secundum rem.

Circa primum quaeritur quid sit fatum secundum essentiam, utrum sit quid creatum vel increatum.

Quod sit quid increatum videtur sic: 1. Augustinus, V De civitate Dei: "Prorsusdivina providentia regna constituuntur humana; quae si propterea quisquam fato tribuit, quia ipsam Dei voluntatem fati nomine appellat, sententiam teneat, linguam corrigat". Ex iis verbis videtur quod secundum veritatem fatum nihil aliud est quam divina voluntas, haec autem increata.

2. Idem, in eodem libro: "Ordinem causarum, ubi voluntas Dei plurimum potest, nec negamus neque fati vocabulo appellamus, nisi forte fatum a fando dictum intelligamus, id est a loquendo; non enim abnuimusscriptum esse: "Semel locutus est Deus", id estincommutabiliter locutus est, sicut novit omnia quae futura sunt vel quae ipse facturus est. Hac utiqueratione possemus a fandofatum appellare, nisi hoc nomen iam in alia re soleret intelligi". Ergo si fatum est aliquid, illud est verbum quo Deus immutabiliter dicit creaturas.

Contra: a. Secundum Boethium "Fatum est rebus mobilibus inhaerens dispositio" ; sed dispositio rebus inhaerens mobilibus est quid creatum; ergo fatum est quid creatum.

Respondeo quod fatum, sumptum in propria significatione, dicitur quid creatum.

[Ad obiecta]: Ad illa autem quae obiciuntur in contrarium: dicendum quod Augustinus non dicit ea quae dicit determinando sive asserendo, sed potius interpretando sive insinuando quae ex dictis loquentium de fato intelliguntur.

1. Dicendum ergo ad primum, quod non intendit Augustinus dicere quod fatum sit divina voluntas, sed quod ille qui productionem rerum in esse fato tribuit, quia dicit fatum esse divinam voluntatem, verum dicit — referendo intellectum ad rem, quia divina voluntas est causa rerum — sed errat in nomine; unde subiungit: "Sententiam teneat, linguam corrigat".

2. Ad aliud similiter dicendum quod non vult dicere quod fatum, usualiter dictum, sit illud verbum divinum quo omnia dicuntur et ordinantur, sed intendit dicere fatum non debere dici connexionem sive ordinationem causarum omnium, nisi modo inconsueto etymologizando diceretur a fando.

ARTICULUS II.

Quid sit fatum secundum definitionem.

Deinde quaeritur quid sit fatum secundum definitionem.

Ad quod sic: a. Boethius, in libro De consolatiane: "Fatum est rebus mobilibus inhaerens dispositio, per quam providentia suis quaeque nectit ordinibus".

b. Item, idem, in eodem: "Fatum est eorum, quae divina simplicitas gerenda disposuit, mobilis nexus atque ordo temporalis".

c. Item, Augustinus, V De civitate Dei: "Fatum est vis positionis siderum, qua existente quando quis concipitur vel nascitur, cognoscitur qualis futurus sit".

Cum igitur definitio dicat esse rei, sicut unius rei unum est esse, ita et una definitio, quaeritur igitur qualiter istae tres definitiones differenter habeant assignari.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod esse non solum dicit essentiam sive naturam rei absolute, sed etiam ordinem sive relationem; unde Boethius: "Esse est quod ordinem retinet servatque naturam". Fatum autem est dispositio sive nexus quidam relictus in rebus fatalibus ex divina providentia ordinante et connectente fatalia ad invicem. Potest igitur fatum describi vel in relatione ad fatalia tantum, scilicet ut est dispositio eorum et nexus, et sic describitur a Boethio: "Fatum est eorum quae divina simplicitas" etc.; vel in relatione non ad fatalia tantum, sed etiam ad causam suam, scilicet divinam providentiam, ut sit dispositio per quam divina providentia fatalia nectit ad invicem et ordinat. Prout igitur consideratur in ista duplici relatione, definitur a Boethio, cum dicitur fatum "rebus mobilibus inhaerens dispositio" etc. Unde una describit fatum ut est nexus ab altero; altera, ut est nexus simpliciter; tertia vero, quae ponitur in V De civitate Dei, scilicet "fatum est vis positionis siderum" etc., non est fati secundum acceptionem fidelem, sed potius erroneam, scilicet eorum qui ponebant a lege siderum necessitatem esse in rebus; unde Augustinus definit ibi fatum secundum positionem quorumdam errantium.

Item, obicitur contra istas definitiones. 1. Et primo contra primam partem primae definitionis qua dicitur: "Fatum est rebus mobilibus" etc. Nam si ex divina providentia est relicta dispositio tam in immobilibus quam in mobilibus, quare non dicitur dispositio relicta in immobilibus fatum, sicut in mobilibus?

2. Item, contra secundam partem eiusdem definitionis, qua dicitur: "Per quam providentia" etc., obicitur. Nam sicut divina potentia vel voluntas sine medio aliquo producit res de non-esse in esse, ita sine medio, ut videtur, debet conservare in esse; sed "esse est quod ordinem retinet", ordo autem dicit nexum ordinatorum; ergo, ut videtur, sine medio res connectit; ergo non exigitur dispositio media; ergo si fatum est aliquid, non erit "dispositio per quam divina providentia suis quaeque nectat ordinibus".

3. Item, contra definitionem secundam obicitur ratione eius quod dicitur: "Mobilis nexus atque ordo temporalis". Nam nexus iste sive ordo videtur esse immobilis; nam postmodum loquens de fato, dicit: "Haec", scilicet series fatalis, "actus fortunasque hominum indissolubilicausarum connexione constringit, quae cum ab immobilibus providentiae proficiscantur exordiis, ipsas quoque immutabiles esse necesse est". Ergo iste nexus, qui dicitur fatum, erit immobilis.

4. Item, obicitur de tertia definitione: quia videtur quod illi subsit veritas. Nam "vis positionis siderum" operatur aliquid in nativitate et conceptione hominum; unde ex influentia corporum supercaelestium relinquuntur dispositiones in corporibus hominum, in quibus posset cognosci qualis ille, in quo relinquitur, sit futurus, scilicet ingeniosus vel hebes: "nam molles carne apti mente", ut dicit Philosophus ; nam per mollitiem carnis vel aliud signum sciret expertus in astrologia qualis natus postea sit futurus. Ergo positio fati, secundum intentionem qua definitur ab Augustino, non est error.

5. Item, videtur quod fatum, secundum quod definitur ab Augustino, continetur sub fato secundum quod definitur a Boethio. Nam Augustinus definit fatum "vim positionis siderum" ; Boethius vero, loquens de fato, dicit quod "ea series caelum et sidera movet". Ergo fatum acceptum in definitione Augustini continetur sub fato accepto in definitione Boethii ; ergo illa positio fati non est erronea.

Solutio: 1. Ad primum dicendum quod haec est differentia inter providentiam et fatum, quod providentia indivisione quadam et immutabilitate res connectit; fatum autem connectit eas ut sunt distinctae et mutabiles: unde de eius esse et positione est nexus mobilium, sicut providentia immobilium. Unde Boethius: "Providentia cuncta pariter, quamvis diversa, quamvis infinita, complectitur. Fatum vero singula digerit, in motu, locis, formis ac temporibus distributa, ut haec temporalisordinis explicatio, in divinae mentis adunata prospectum, providentia sit, eadem veroadunatio, digesta atque explicata temporibus, fatum vocetur". Ad hoc ergo quod quaeritur quare dispositio, relicta in immobilibus, non dicatur fatum, respondeo quod hoc debetur esse rei ipsius fati, quod est determinatum ad motum, ut infra patebit.

2. Ad hoc quod obicitur quod sicut divina providentia sine medio producit res in esse, ita sine medio debet connectere et ordinare:dicendum quod non sequitur. Non enim similiter se habet universum et quae universi sunt quantum ad esse quod primo sortiuntur et quantum ad esse quod secundo, scilicet esse in ordine. Esse enim in ordine connexionem ordinatorum dicit; propter quod non est ex indifferenti relatione ad causam primam, sed ex, earum relatione ad invicem.

3. Ad hoc quod obicitur contra secundam definitionem, quia videtur quod fatum sit nexus immobilis, per illud Boethii: Haec actus fortunasque hominum indissolubili causarum connexione constringit etc.: dicendum quod non loquitur ibi de serie fatali, sed de divina providentia. Unde dicendum quod hoc pronomen demonstrativum "haec" non refertur ad immediate dictum, sed mediate. — Aliter tamen potest dici iuxta expositionem quorumdam Expositorum, quod hoc pronomen demonstrativum "haec" demonstrat "seriem fatalem", quae dicitur constringere res "indissolubili causarum connexione", quia continet res indissolubiliter sub periodo ordinata a divina providentia. Quod patet ex littera consequenti, quae dicit: "Quae cum ab immobilis providentiae proficiscantur exordiis, ipsas quoque immutabiles esse necesse est". Unde et haec indissolubilitas connexionis causarum est incommunicatio suarum virtutum respectu suorum effectuum, prout provisum est a divina providentia. Dicitur igitur fatum constringere res incommutabili connexione causarum, quia coercet illas ut una non habeat quod alterius est; nec potest evagari extra id quod ordinatum est sive provisum a divina providentia. Haec igitur indissolubilitas omnis non est contraria mobilitati nexus, secundum quam fatum res connectit.

4. Ad illud quod obicitur de tertia definitione, quod illi subsit veritas, eo quod ex vi positionis siderum relinquuntur dispositiones in rebus: dicendum quod sunt tria genera dispositionum in hominibus. Sunt enim quaedam quae ita pure sunt naturales quod non subsunt libero arbitrio, sicut quod aliquis sit longus vel brevis, albus vel niger; et in iis bene possunt positiones siderum. —- Sunt etiam aliae quae, licet sint naturales, in iis tamen potest iuvare liberum arbitrium, sicut sanitas vel aegritudo: potest enim per liberum arbitrium adiuvari et regi natura; et in iis etiam potest vis positionis siderum, quatenus naturales sunt. — Sunt praeter has etiam aliae quae non sunt naturales, sed subsunt libero arbitrio vel ipsius hominis, vel quibusdam spiritibus vel etiam causae primae, ut quod aliquis sit fur: hoc enim subest voluntati hominis vel etiam maligno spiritui suggerenti, et non naturae ; similiter quod aliquis sit religiosus: hoc enim non subest naturae, sed voluntati Dei gratiam infundentis; et in iis simpliciter loquendo non habet posse vis positionis siderum.

Cum ergo dicebant illi philosophi: "Fatum est vis positionis siderum", intelligebant quod per fatum posset cognosci, non solum qualis quis esset futurus primo genere dispositionum aut secundo, sed etiam tertio. Hoc autem non est verum, quia in illas non potest vis positionis siderum simpliciter loquendo. Non negamus tamen quin aliquo modo ibi haberet vim ad inclinationem ipsius animae ex dispositionibus corporis propter colligationem animae ad corpus: utpote si natus est sub Marte, relinquitur quaedam dispositio in corpore ut sit calidus vel alicuius qualitatis, quae existens in corpore apta esset ad inclinandum animam eius sive voluntatem ad hoc ut esset iracundus. Sed ista vis nullo modo necessitatem inducit; hoc antem putabant ipsi; unde fallebantur.

Unde contra tales opponit B. Gregorius, in homilia Matth. 21 super illud: "Cum natus esset Iesus" etc., et dicit sic: "Absit hoc a fidelium cordibus ut fatum esse aliquid dicant; vitam quippe hominum solus, qui creavit, Conditor administrat: neque enim propter stellas homo, sed stellae propter hominem factae sunt". — Obicit etiam ipse Gregorius et Augustinus de duobus geminis, qui simul concepti et simuli nati sunt, quorum alter bonus, alter malus, ut Iacob et Esau, alter servus, liber alter, ut in filio ancillae et filio regis simul conceptis et natis. -— Et quia possent respondere quidam quod virtus constellationis quasi in instanti mutatur, Iacob autem et Esau non in eodem instanti nati sunt, opponit Gregorius: si propter diversitatem instantium diversum est fatum Iacob et Esau, ergo cum nec eodem instanti egrediatur unum membrum et alterum, "necesse iam erit ut tot dicant fata quot sunt membra nascentis": quod non dicitur. — Obicit etiam aliter Gregorius sic: "Fateri mathematici solent quod quisquis Sub signo Aquarii nascitur, in hac vita piscatorisministerium sortiatur; piscatores vero, ut fertur, Getulianon habet; quis ergo dicit quia nemo illic in stella Aquarii nascitur, ubi piscator omnimodo non habetur" ? Similiter etiam obicit, quia dicitur quod qui "sub signo Librae nascuntur, trapezetaesunt futuri" ; in multis autem locis sub Libra multi nascuntur, ubi trapezetae penitus ignorantur.

Refert tamen Augustinus, V De civitate Dei, de duobus de quibus dixerat Hippocras quod eodem tempore infirmabantur et eodem ingravescebant et eodem alleviabantur. Quaesitum fuit ab astrologo Possidonio quare hoc esset, qui respondit quia in eadem constellatione nati essent; Hippocras autem dixit quod hoc erat quia ab eisdem parentibus et eodem conceptu et eodem partu erant editi. Et tunc opponit contra astrologum Augustinus et dicit quod, si causa huius requirenda erat, magis debuit accipi causa intrinseca sive minus remota, sicut ex parte humorum complexionis et alimentorum et aliorum medicinalium, quam causa remota et extrinseca, sicut ipsae stellae. Propter hoc ergo secundum illam acceptionem, contra quam disputat Augustinus, recte fatum non est.

5. Ad aliud quod obicitur quod fatum secundum quod accipitur ab Augustino, continetur sub fato secundum quod accipitur a Boethio: dicendum quod aliter et aliter accipitur secundum intentionem Boethii et Augustini. Sicut enim vult Boethius, quemadmodum est quidam ordo increatus in ipso Deo -— et hic est divina providentia -- ita est ab illa providentia relictus quidam ordo ipsarum causarum ad suos effectus in ipsis rebus: causarum, dico, potentium per se ad ponendum suos effectus, et intelligimus hic per se, id est sufficienter, ut sit voluntas per se causa voluntariorum, sicut et natura naturalium. Sed intelligendum quod adhuc ex divina providentia relinquitur in rebus duplex ordo sive ordo quoad duo, scilicet quoad essendum et quoad movendum. Non ergo quilibet ordo a divina providentia relictus in rebus debet dici fatum secundum Boethium, sed tantum ille ordo sive illa dispositio quae est quantum ad movendum. Et hoc patet ex definitione Boethii, cum dicit: "Fatum est rebus mobilibus inhaerens dispositio" etc., non dicit entibus ; et similiter in alia descriptione dicit quod est "mobilis nexus". Secundum hanc ergo rationem fati, cum nullus motus in mobilibus accidat sine causa ordinata ad illum effectum, recte possunt dici omnes motus rerum istarum mobilium esse sub dispositione fati secundum Boethium. Secundum autem acceptionem Augustini, quae sua non est, sed accipit illam a philosophis, ut contra illam disputet, non continetur fatum sub fato secundum quod accipit Boethius. Quod patet, quia philosophi illi non accipiebant fatum nisi circa homines et in vi positionis siderum, et in hoc errabant quod ipsi ponebant necessitatem sive certitudinem inevitabilitatis in ipsis effectibus relinquendis in hominibus: unde volebant dicere quod si iste nascitur sub tali positione siderum vel concipitur, inevitabiliter erit fur vel religiosus vel huiusmodi; sic autem non est. Unde patet quod hoc modo non est fatum contentum sub fato secundum Boethium ; nam Boethius non intendebat aliquem effectum necessario relinqui in hominibus, per quem inevitabiliter esset bonus vel malus.

PrevBack to TopNext