Text List

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, Sect. 2, Q. 4, T. 1, M. 1, c. 1

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, S. 2, Q. 4, T. I, M. 1, C. 1

QUID SIT PRAEDESTINATIO SECUNDUM NOMEN.

Ad primum sic: Dicitur quod salvandi sunt praedestinati et dilecti, Malach. 1,2: "Iacob dilexi", etc., et sunt electi, unde Rom. 11,5: "Selectionem reliquiae salvae fient", et etiam sunt vocati, iustificati, magnificati, ad Rom. 8,30: "Quos praedestinavit" etc. Praedestinatio est ab aeterno, vocatio, iustificatio et magnificatio ex tempore Dilectio dicitur ab aeterno, Malach. 1,2, et ex tempore, Ioan. 14, 21: "Qui diligit me, diligetur a Patre meo". Similiter electio aeterna, Matth. 20,16: "Pauci electi", et ex tempore, Ioan. 6, 71 : "Nonne duodecim vos elegi" ? etc., sic enim Iudas electus fuit.

Quaeritur unde hoc, scilicet quod praedestinatio semper est aeterna, dilectio et electio aeterna et temporalis, vocatio vero et iustificatio et magnificatio tantum temporalis.

Respondeo: In nomine praedestinationis duo sunt: antecessio et destinatio, et in destinatione tria: oportet enim quod sit alicuius et de aliquo et ad aliquid. Et ideo in praedestinatione sunt tria: unum ut principium, scilicet praeparatio, a quo est; quod dicitur gloriae in futuro, dicit ut terminum ad quem est; quod dicitur gratiae in praesenti, dicit ut medium per quod est; destinatio ergo dicitur ex tempore; sed praedestinatio ratione antecessionis est aeterna: haec enim praepositio prae dicit antecessionem aeternitatis ad tempus.

Notanda ergo est differentia aliter quam prius, secundum quod haec nomina respiciunt gratiam ; nam salvandi ab aeterno dicuntur praedestinati, similiter dilecti et electi: nam praedestinatio est gratiae, similiter dilectio et electio; gratia autem primo datur, postea habetur, postea ipsa aliquis utitur. Praedestinatio autem respicit quod conferatur gratia: quod notatur, cum dicitur praeparatio gratiae. Dilectio respicit gratiam habitam: bonum enim est ratio dilectionis; cum ergo Deus diligit hunc, videtur aliquod bonum in eo, ratione cuius Deus diligit ipsum; unde etiam dicitur gratia gratum faciens. Electio vero dicitur secundum duos modos: uno modo, ut connotet effectum separationis boni a malo, et hoc modo prior est intentio electionis intentione dilectionis; alio modo, ut connotet effectum assumptionis a minus bono ad melius, et hoc modo sequitur intentio electionis intentionem dilectionis. Electio vero connotat usum gratiae: "electio enim est de duobus oppositis alterum praeoptare" ; unde etiam respicit usum liberi arbitrii. -— Item, differunt vocatio, iustificatio et magnificatio: quia non est nisi bonum gratiae et gloriae, magnificatio est respectu gloriae, vocatio et iustificatio respectu gratiae. Sed gratia habet duos effectus: unum revocare a malo, quod dicitur vocatio; alium ordinare ad bonum, quod dicitur iustificatio.

Si ergo quaeritur quare praedestinatio est solum aeterna, dilectio et electio aeterna et temporalis, vocatio et iustificatio ex tempore: dico quod praedestinatio dicit approbationem Dei aeternam, secundum quod est respectu boni, etiam ante omne tempus; dilectio autem et electio dicunt divinam approbationem, sed non determinant eam utrum boni ab aeterno vel ex tempore; vocatio et iustificatio determinant divinam approbationem vel voluntatem respectu boni secundum quod confertur in tempore.

PrevBack to TopNext