I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, Sect. 2, Q. 4, T. 1, M. 1, c. 2
I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, S. 2, Q. 4, T. I, M. 1, C. 2
QUID SIT PRAEDESTINATIO SECUNDUM RATIONEM INTELLIGENTIAE.
I. Et videtur quod sit in genere scientiae: a. Dicitur enim 35 dist. I libri Sententiarum quod "scientia Dei propter varios effectus diversa sortitur nomina: dicitur enim non tantum scientia, sed sapientia, providentia, praescientia, dispositio, praedestinatio". Ex quo videtur quod praedestinatio sit in genere scientiae.
b. Item, nisi praedestinatio esset in genere scientiae, male definiretur ab Augustino: "Praedestinatio est praescientia beneficiorum Dei".
Contra: 1. "Praedestinatio est praeparatio gratiae" ; sed praeparatio pertinet ad potentiam, non ad scientiam vel voluntatem; ergo praedestinatio est in genere potentiae.
2. Item, adhuc obicitur in contrarium quia praedestinatio definitur "propositum miserendi" ; sed propositum est voluntas ; ergo praedestinatio est in genere voluntatis.
3. Item, scientia non est causa rei scitae; praedestinatio est causa gratiae praeparatae; causa autem non est ponenda in genere eius quod non est causa; ergo praedestinatio non est ponenda in genere scientiae.
4. Item, scientia prior est ratione ipsa voluntate; praedestinatio vero posterior est ratione ipsa voluntate ; ergo non est in genere scientiae.
5. Item, non praedestinat Deus aliquos nisi quos proponit voluntate fore salvandos; ergo praedestinatio est voluntas vel in genere voluntatis.
II. Item, quaeritur cum assignentur quatuor definitiones praedestinationis — quarum una est: "Praedestinatio est praescientia beneficiorum Dei" ; alia: "Praedestinatio est praeordinatio alicuius ad gloriam" ; tertia: "Praedestinatio est propositum miserendi" ; quarta: "Praedestinatio est praeparatio gratiae in praesenti et gloriae in futuro" — quomodo differunt istae definitiones.
[Solutio]: I. 1-5. Ad hoc dicendum quod praedestinatio est in genere scientiae beneplaciti sive approbationis. Est enim scientia, sicut dicitur dist. 35, I Sententiarum ; scientia autem dicitur dupliciter: scientia simplex et scientia cum approbatione sive approbationis. Scientia autem simplex non est causa scitorum, sed scientia approbationis est causa scitorum, id est approbatorum. In scientia beneplaciti vel approbationis intelligitur scientia in rectitudine et voluntas sive approbatio in obliquitate; et quia voluntas divina est sufficiens causa eorum quae ei subsunt, cointelligitur potentia. Secundum hoc ergo dicendum quod praedestinatio est secundum rectitudinem in genere scientiae, non scientiae quae est per modum speculativum, quae est simplex notitia, sed scientiae practicae, quae est per modum practicum, quae coniuncta est voluntati et causa operationis. Et inde est quod quandoque in ratione praedestinationis ponitur praescientia, quandoque propositum, quandoque praeparatio. — Et sic patet solutio ad obiecta.
II. Ad secundum quod quaeritur de differentia detinitionum: dicendum quod cum praedestinatio ponatur in genere, scientiae practicae sive approbationis, quatuor autem actus differentes secundum rationem intelligentiae intelliguntur in ratione praedestinationis, licet non differant secundum actum —- primus est cognoscere sive iudicare; secundus eligere sive disponere, hoc est cogitare ad faciendum; tertius est velle sive proponere tacere; quartus est voluntate firma in finem dirigere — secundum primum actum data est haec definitio "praedestinatio est praescientia" ; secundum actum secundum ista "praedestinatio est praeordinatio": praeordinatio enim secundum rationem intelligentiae praecedit voluntatem et sequitur scientiam et attenditur in dispositione consequente scientiam; secundum actum tertium datur ista "praedestinatio est propositum" etc.: propositum enim in nobis nihil aliud est quam voluntas firmata deliberatione, sed quia in Deo non est deliberatio, quia nec ignorantia, ideo propositum in Deo est firma eius voluntas; secundum actum ultimum datur ista "praedestinatio est praeparatio" etc.: praeparatio enim est velut in finem directio.
Aliter sumitur istorum differentia et forte melius, ut dicatur quod scientia in nobis dicitur dupliciter: scientia speculativa et practica; similiter in Deo dicitur scientia simplicis notitiae et scientia approbationis. Dicendum ergo quod praedestinatio est in genere scientiae approbationis; propter hoc dicitur ratio praedestinationis ratione scientiae vel ratione approbationis; et utrobique dupliciter: scientia enim operandorum potest esse dupliciter, ut sint operanda vel ut fiant. Ratione igitur scientiae dupliciter sumitur ratio praedestinationis: ratione scientiae simpliciter vel ratione scientiae inclinatae ad opus, sive cum inclinatione ad opus. Primo modo dicitur praedestinatio "praescientia" etc.; secundo modo "praeordinatio" etc. Ratione voluntatis dupliciter est similiter: est enim voluntas proponens et voluntas exequens. Ratione voluntatis proponentis dicitur praedestinatio "propositum miserendi" ; ratione voluntatis exequentis dicitur praedestinatio "praeparatio gratiae" etc.