Text List

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, Sect. 2, Q. 4, T. 1, M. 2, c. 3

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, S. 2, Q. 4, T. I, M. 2, C. 3

UTRUM PRAEDESTINATIO POSSIT ESSE REPROBORUM.

Consequenter ad tertium, utrum possit esse aliorum quam electorum praedestinatio,

Proceditur sic: 1. Luc. 5,6: "Rumpebatur rete". Glossa: "Non totintrant de Iudaeis, quot sunt praedestinati". Ergo minui potest numerus; ergo et augeri.

2. Item, Deuter. 1,11: "Addat Deus ad hunc numerum multa millia". Glossa: "Ad hunc numerum definitum in praescientia Dei, qui novit "quisunt eius"". Ergo etc.

3. Item, Iob 34, 24: "Conteret multos" etc. Glossa Gregorii: "Locum vitae, aliiscadentibus, alii sortiuntur". Item, Apoc. 3,11: "Tene quod habes, ne alius accipiat coronam tuam". Ergo potest praedestinari qui non est praedestinatus.

4. Item, iste praescitus potest facere quod in se est, et si fecerit, Deus dabit gratiam; potest etiam perseverare in gratia, quia nec Deus auferet gratiam nec diabolus potest auferre; ergo potest perseverare; ergo et potest salvari; ergo et potest esse praedestinatus.

Contra: a. Est numerus numerans et numerus numeratus. Si quaeritur de numero numerato vel de numero numerante, videtur verum utrumque, quia Deus scit qui salvabuntur et quot salvabuntur; ergo certus est numerus; ergo non potest augeri vel minui: sic enim augeretur divina scientia vel minueretur.

Respondeo: Certus est numerus electorum apud Deum.

Et ad obiecta dicendum quod auctoritates intelliguntur de statu gratiae in praesenti.

1. Sed ad primum dicendum quod intelligitur Glossa secundum quod refertur ad diversos status: fuerunt enim quidam praedestinati ut crederent in primo adventu, quidam in fine. Vult ergo dicere quod non tot de Iudaeis intraverunt ad fidem in primitiva Ecclesia quot sunt praedestinati, sed alii intrabunt in fine. —— Vel aliter: non tot intrant in statu Iudaismi quot sunt praedestinati, sed intrant facti Christiani.

2. Item ad aliud Deuter. 1,11: dicendum quod numerus definitus est apud Deum et illorum qui habent in praesenti gratiam, sed non finaliter, et numerus illorum qui finaliter. Quod ergo dicitur Deuter. 1,11, intelligitur de numero quantum ad praesentem iustitiam.

3. Item, ad illud "locum vitae alii sortiuntur": dicendum quod locus iustitiae vel vitae dicitur status praesentis iustitiae, et de vita gratiae, none de vita gloriae.

4. Item, ad aliud dicendum quod iste potest salvari et potest esse praedestinatus; sed si fiat argumentatio: iste potest esse praedestinatus et iste est praescitus, ergo praescitus potest esse praedestinatus, non valet, sed est fallacia secundum accidens, quoniam aliud est loqui de isto, aliud de isto, secundum quod praescitus est vel praedestinatus: cum enim dicitur praedestinatus, notatur divina praevisio immutabilis sive praefinitio, et ideo non debet concedi praedestinatus potest damnari vel praescitus potest salvari ; tamen potest concedi iste potest salvari et iste potest damnari.

PrevBack to TopNext