Text List

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, Sect. 2, Q. 4, T. 1, M. 2, c. 4

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, S. 2, Q. 4, T. I, M. 2, C. 4

UTRUM PRAEDESTINATIO SIT RESPECTU BEATORUM ANGELORUM.

Consequenter quaeritur utrum praedestinatio sit respectu beatorum angelorum.

1. Cum enim praedestinatio sit "propositum miserendi", in beatis autem angelis non est miseria nec fuit, ergo respectu eorum non est praedestinatio.

2. Item, praedestinatio est "praeparatio gratiae in praesenti et gloriae in futuro" ; sed in angelis beatis simul est gratia et gloria; ergo ipsi non sunt praedestinati.

Respondeo: Cum diversae sint rationes praedestinationis assignatae a Sanctis, considerationis respectus habitus est differens. Nam cum praedestinatio sit rationalis naturae, rationalis autem natura est angelica et humana, potest ergo accipi communiter secundum quod convenit angelicae naturae et humanae, vel specialiter secundum quod convenit humanae. Secundum quod communiter accipitur, dicitur praedestinatio "praescientia beneficiorum Dei", "praeordinatio alicuius ad gloriam". Secundum quod convenit humanae, dicitur "propositum miserendi" et etiam "praeparatio gratiae in praesenti et gloriae in futuro" ; quia in angelis beatis non fuit miseria, ideo nec "propositum miserendi" dicitur respectu illorum, nec etiam in ipsis antecessit gratia gloriam. Sed status humanus fuit duplex: ante peccatum et post peccatum; secundum quod ante peccatum, dicitur praedestinatio "praeparatio gratiae in praesenti" etc., sed post peccatum dicitur "propositum miserendi". Item, aliae duae differunt: nam beneficium dicitur magis communiter quam gloria; unde una est magis communis alia: unde illa, quae dicit quod praedestinatio est "praeordinatio alicuius ad gloriam", datur per differentiam propriam, altera per differentiam communem: et dicitur differentia propria quae per se est praedestinationis proprie sumptae; haec autem differentia, scilicet beneficiorum, non est propria: aliis enim convenit quam praedestinatis, proprie sumpta praedestinatione; unde non datur per convertentiam.

PrevBack to TopNext