I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, Sect. 2, Q. 4, T. 1, M. 4, c. 1
I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, S. 2, Q. 4, T. I, M. 4, C. 1
CUIUSMODI CAUSA SIT PRAEDESTINATIO
Quantum ad primum: 1. Rom. 8,30: "Quos praedestinavit" etc. Glossa: "Praedestinatio est causa, cuius effectus est gratia". Quaeritur ergo utrum sit causa necessaria vel contingens. Non contingens: quia nihil contingens cadit in Deo. Si necessaria: sed causa necessaria posita, ponitur effectus ; sed praedestinatio est aeterna; ergo et gratia.
2. Item, est causa propria et communis. Si ergo praedestinatio est causa gratiae, quaeritur an sit causa propria vel communis. Si communis: ergo per aliquod additum efficietur propria; illud additum aut est temporale aut aeternum. Si temporale: ergo adhuc illius temporalis esset causa praedestinatio; sed quaeritur, ut prius, eius causa vel propria vel communis, et sic in infinitum. Vel illud additum erit aeternum; ergo totum aeternum: causa ergo propria erit aeterna; ergo effectus aeternus. — Si est causa propria: ergo ipsa posita, ponitur effectus, scilicet gratia.
3. Item, quaeritur in quo genere causae sit posita praedestinatio. Non in genere causae materialis, quia illa non cadit in Deum ; nec in genere causae finalis, quia praedestinatio non est finis gratiae; item, nec in genere causae efficientis, quia praedestinatio est praescientia beneficiorum Dei, praescientia vero non est in genere efficientis causae, sed potius in genere causae formalis exemplaris; item, neque in genere causae formalis, quia est "praeparatio gratiae in praesenti" sive "propositum miserendi": et haec est in genere causae efficientis.
Respondeo: Praedestinatio est causa necessaria, non contingens. Causa enim contingens dicitur cuius effectus potest prohiberi, vel quae exigit causam aliam ut exeat in actum, vel quae de se est mutabilis, ut voluntas creaturae ; nullo istorum modorum potest poni contingentia in Deo vel causalitas contingens.
[Ad obiecta]: 1. Ad illud ergo quod obicitur causa est necessaria, ergo effectus necessarius: respondeo quod non sequitur quod, posita causa quacumque necessaria, quod ponatur effectus, quia cum dicitur praedestinatio sive Deus causa necessaria, non refertur necessitas ad actum causandi, sed ad essentiam causae. Dicendum ergo quod est causa dicta secundum habitum et secundum actum. Causa dicta secundum habitum non ponit effectum, sed causa dicta secundum actum. Quod ergo dicitur Deus causa necessaria, non refertur necessitas ad actum causandi, quia ex defectu susceptibilis est quod non semper causa: sicut patet in sole, qui est causa necessaria illuminationis; unde quod non illuminet non est ex eo, sed ex defectu susceptibilis. Ita hic ex deiectu susceptibilis gratiae est quod praedestinatio non semper est actualiter causans gratiam.
2. Ad aliud dicendum quod praedestinatio est causa propria, sed non semper oportet quod, posita causa propria; ponatur effectus, quia causa potest esse domina sui actus, ut patet in voluntate, qua posita non oportet semper poni actum, sed sufficit quod ponatur in aliquo tempore alio.
3. Ad illud quod quaeritur ad quam causam reduci habeat: dicendum quod praedestinatio dicit praescientiam et voluntatem; ratione praescientiae potest dici praedestinatio esse in genere causae formalis; ratione voluntatis, in genere causae efficientis. Sed quia voluntas immediatius se habet ad opus quam potentia vel praescientia, ideo magis proprie poni debet in genere causae efficientis.