I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, Sect. 2, Q. 4, T. 1, M. 4, c. 2
I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, S. 2, Q. 4, T. I, M. 4, C. 2
AN PRAEDESTINATIO PONAT ALIQUEM EPFECTUM IN PRAEDESTINATO.
Quantum ad secundum proceditur sic: 1. Ioan. 1,50, Glossa Augustini: "Melius fuit Nathanaelicognoscere utramque naturam in Christo quam esse praedestinatum" ; sed non fieret comparatio nisi praedestinatio esset aliquod bonum in praedestinata; ergo etc.
3. Item, Luc. 10,20: "Gaudete, quia nomina vestra" etc.; sed gaudium non est nisi de bono; ergo praedestinatio est aliquod bonum in praedestinato.
Contra: a. Praedestinatio est non-entis ; in non-ente nihil ponitur; ergo praedestinatio nihil ponit in praedestinato.
b. item, Augustinus, in libro De fide ad Petrum: "Nisi non esses, non praedestinareris". Ergo praedestinatio est non-entis.
c. Item, si praedestinatio ponit aliquod bonum, ergo reprobatio ponit aliquod malum; ergo in Esau fuit aliquod malum antequam esset; sed hoc falsum.
Respondeo: Praedestinatio nullum bonum ponit secundum actum, sed secundum habitum tantum, hoc est secundum aliquod tempus. Non enim sequitur: est praedestinatus, ergo est, sed sequitur: ergo erit habens gratiam et gloriam ; unde ponitur potentia ad gratiam et gloriam: potentiam dico non in recipiente, sed in agente. Secundum actum ergo praedestinatio nihil ponit in praedestinata, sed in Deo ponit secundum actum praeparationem, sicut cum dicitur Caesar laudatur, nihil ponitur in Caesare, sed in laudante.
[Ad obiecta]: 1. Ad illud de Nathanaele volunt quidam dicere quod impropria sit comparatio. Sed melius dicendum, secundum illud quod sequitur in illa Glossa: "Melius fuit Nathanaelietc. quam esse praedestinatum et esse in umbra mortis". Unde vult comparare electos ante incarnationem electis post incarnationem; et multo melius est electis post incarnationem, quia non sunt in umbra mortis.