I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, Sect. 2, Q. 4, T. 1, M. 4, c. 3
I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, S. 2, Q. 4, T. I, M. 4, C. 3
UTRUM EFFECTUS PRAEDESTINATIONIS POSSIT CASSARI.
Consequenter quaeritur utrum effectus praedestinationis possit cassari, hoc est utrum aliquis praedestinatus possit damnari.
Ad quod sic: I. a. Augustinus, De correptione et gratias: "Certus est numerus electorum". Ergo certum est de praedestinato quod est praedestinatus; ergo non potest non salvari.
Contra: 1. Deus posset apponere gratiam quibus non apponit et subtrahere quibus non subtrahit; sed si subtraheret, damnarentur ; possent ergo isti damnari qui tamen salvabuntur; ergo praedestinati possunt damnari.
Ad hoc respondet Magister, in Sententiis, per distinctionem illius propositionis praedestinatum impossibile est damnari, quia potest esse coniuncta vel divisa. Secundum quod intelligitur coniuncta, sic fit sermo de supposito cum forma: et hoc modo est vera; quemadmodum haec est vera album non potest esse nigrum, id est non potest esse ut album sit et nigrum simul, et ita haec est vera composita praedestinatus non potest damnari, quia non potest esse ut praedestinatus sit et damnetur. Secundum vero quod intelligitur divisa, fit sermo de supposito tantum, et secundum hoc, sicut haec est vera album potest esse nigrum, quia hoc quod est album potest esse nigrum, ita haec est vera praedestinatus potest damnari, quia ille potest damnari qui est praedestinatus.
Contra: Secundum quod composita intelligitur illa, verum est quod non potest esse simul ut aliquis praedestinatus sit et damnetur; sed alterum istorum non potest non esse, scilicet quin iste sit praedestinatus, quia ab aeterno est praedestinatus; ergo impossibile est alterum esse, scilicet quod iste damnetur, quia ab aeterno est praedestinatus et non potest non esse praedestinatus.
Ad hoc respondet Magister, in Sententiis, distinguens istam ex compositione et divisione non potest esse quin iste modo sit praedestinatus, qui ab aeterno est praedestinatus, quia si intelligitur composita, vera est, et est sensus: non potest simul esse quod iste modo non sit praedestinatus et ab aeterno sit praedestinatus. Si vero intelligatur divisa, falsa est, et est sensus: non potest esse non praedestinatus qui est ab aeterno praedestinatus, quia accidit istum esse praedestinatum: accidit enim quod iste praevisus sit futurus salvari, quod intelligitur cum dico praedestinatum. — Si opponitur: est dictum de praeterito verum; ergo est necessarium: dico quod non valet, quia non est simile in dictis et factis hominum et praescientia et praedestinatione Dei, quia in dictis vel tactis hominum impossibilitas refertur ad naturam rei, in praescientia et praedestinatione refertur possibilitas vel impossibilitas ad potentiam Dei, quae eadem semper fuit et erit: praedestinatio enim et potentia in Deo idem sunt.
II. Sed opponitur de hac propositione praedestinatum impossibile est damnari, et secundum quod intelligitur composita et secundum quod intelligitur divisa: dicit enim Magister, in Sententiis, quod composita [est] vera, divisa falsa.
Sed videtur quod vera sit etiam divisa: 1. Quia causa et causatum dicuntur relative, et posita se ponunt; ergo si causa est immutabilis, et effectus; ergo si praedestinatio est causa salutis, et immutabilis; ergo necessario consequitur effectus salutis.
2. Item, videtur ratio syllogistica: omnem praedestinatum necesse est salvari; iste est praedestinatus; ergo istum necesse est salvari. — Probatio primae: in hoc quod dicitur praedestinatus intelligitur futurus salvandus; sed omnem futurum salvandum necesse est salvari; ergo omnem praedestinatum necesse est salvari.
3. Item, omnem immutabiliter salvandum necesse est salvari; iste immutabiliter est salvandus; ergo necesse est istum salvari. — Probatio primae: immutabiliter est praedestinatus, quia ab aeterno fuit praedestinatus et semper erit praedestinatus et non potest non esse praedestinatus; ergo immutabiliter est praedestinatus; ergo immutabiliter est salvandus.
Item, obicitur quod videtur falsa composita: a. Quia si forma albedinis non posset succedere nigredini, nunquam aliquo sensu esset haec vera album possibile est esse nigrum ; sed in parte ista non potest forma succedere formae; ergo nullo modo potest esse vera, quia praedestinationi non potest succedere damnatio, quia praedestinatio ponit futuram salvationem; ergo haec est falsa, sive intelligatur composita sive divisa.
b. Item, ad hoc quod haec sit vera album possibile est esse nigrum, exigitur quod existente una forma, altera possit inesse. Si ergo haec esset vera aliquo modo praedestinatum possibile est damnari, sequeretur quod existente praedestinatione huius, posset esse damnatio huius: quod est falsum, quia existente immutabili ordinatione salutis huius, impossibilis est damnatio huius.
c. Item, posito possibili, nullum accidit impossibile. Si ergo praedestinatum est possibile damnari, si poneretur inesse, nullum accidit inconveniens, sicut si poneretur inesse albedo cui inest nigredo, nullum accidit inconveniens, quia sensus erit: hoc est nigrum quod fuit album ; ergo similiter si ponitur inesse praedestinatum damnari, nullum erit inconveniens, et erit sensus: iste damnabitur, qui fuit praedestinatus ; et constat quod hoc est falsum: ista enim incompossibilia sunt istum damnari et fuisse praedestinatum. Relinquitur igitur quod haec est falsa utroque modo possibile est praedestinatum damnari. — Quod concedendum est.
Respondeo: In huiusmodi locutionibus aliter est cum fit sermo de supposito tantum, et cum fit de supposito cum forma. Cum enim fit sermo de supposito cum forma, sive intelligatur composita sive divisa, omnes sunt falsae; si vero fit sermo de supposito tantum, verae sunt, ut haec istum possibile est damnari, qui tamen est praedestinatus.
[Ad obiecta]: 1. Ad illud quod obicitur si causa immutabilis, et effectus consequitur immutabiliter: dicendum quod aliter est in causa suprema et in causis inferioribus. Causae enim inferiores perficiuntur ex suis effectibus, et ideo alligatae sunt effectibus; sed causa superior nulli effectui est alligata, quia non perficitur ex suo effectu; unde sicut necessitas in effectu non ponit necessitatem in causa suprema — ut solem moveri, cum sit necessarium, non tamen est necessarium quantum ad causam supremam, quia causa suprema potest eum facere stare, ut patet in Iosue — sic necessitas in causa suprema non ponit necessitatem in effectu inferiori.
2. Item, ad illud quod videtur syllogistica ratio: dicendum quod est coniugatio inutilis, quia ex maiori de necessario et minori de inesse non sequitur conclusio de necessario, sed de inesse; unde non sequitur: omnis currens de necessitate movetur; iste currit; ergo de necessitate movetur, sed sequitur: ergo movetur.
3. Item, ad illud quod obicitur quod iste immutabiliter est praedestinatus, vel necessario est praedestinatus, quia semper fuit verum et erit verum, et quia est dictum de praeterito verum, ergo est necessarium: dicendum quod haec est duplex iste est necessario praedestinatus, sicut haec in quam resolvitur iste est necessario praevisus salvandus. Si necessitas referatur ad praevisionem, vera est; si ad salvationem, falsa; nec est dictum simpliciter de praeterlto, et ideo non simpliciter est necessarium nisi dictum quantum ad praeteritum.