Text List

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, Sect. 2, Q. 4, T. 1, Praeambulum

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, S. 2, Q. 4, T. I, Praeamblum

Ordine consequenti, adiuvante Domino, quaerendum est de praedestinatione et eius opposito, scilicet reprobatione, simulque de divina electione et dilectione. Praedestinatio enim divina ponit electionem et dilectionem; omnis enim praedestinatus a Deo est electus et dilectus, sed non convertitur: electus enim aliquis dicitur tantum quantum ad praesentem iustitiam, sicut ludas, quamvis sit reprobus; item, omnis electus est dilectus; haec non convertitur: electio enim respicit gratiam, dilectio vero non solum gratiam, sed naturam; gratia autem ponit naturam, sed natura non ponit gratiam: unde dilectus dicitur adhuc qui malus est ratione naturae Praedestinatio ergo semper respicit gloriam, electio non semper respicit gloriam, sed semper gratiam; dilectio non semper gratiam vel gloriam, sed semper naturam. Quaerendum est igitur: Primo de praedestinatione divina; secundo, de reprobatione; tertio, de electione; quarto, de dilectione.

Quantum ad primum: Primo quaeritur de praedestinatione quid sit; secundo, quorum sit; tertio, si causa vel ratio eius sit; quarto, quae causalitas eius sit.

PrevBack to TopNext