Text List

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, Sect. 2, Q. 3, T. 2, c. 5

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, S. 2, Q. 3, T. II, C. 5

DE CONCORDIA LIBERI ARBITRII ET FATI.

Consequenter quaeritur de concordia liberi arbitrii et fati.

Et est oppositio 1. Tullii Ciceronis, quam recitat Augustinus, V De civitate Dei, talis: "Si praescita sunt omnia futura, hoc ordine evenient quo futura esse praescita sunt; et si hoc ordine evenient, certus est ordo rerum, praesciente Deo; et si certus est ordo rerum, certus est ordo causarum: non enim fierialiquid potest quod non efficiens aliqua causa praecesserit; si autem certus est ordo causarum quo fit omne quod fit, fato fiunt omnia quae fiunt. Quod si ita est, nihil est in nostra potestate, nullumque estliberum arbitrium voluntatis. Quod si ita est, frustra leges dantur, frustra obiurgationes, laudes, vituperationes adhibentur et frustra bonis praemia, malis supplicia constituta sunt". Quomodo ergo stabunt simul fatum et liberum arbitrium? Et currit ista oppositio non secundum acceptionem philosophorum, sed secundum acceptionem Boethii ; sic enim omnia mobilia fato reguntur, neque potest dici quod fatum illo modo acceptum non sit.

2. Item, Boethius: "Haec", scilicet series fatalis, "actus, fortunasque hominum indissolubili causarum connexione constringit". Et secundum Expositorem, "actus" concernit actus corporis, scilicet bellum et agriculturam, et actus animi, ut actus quibus exercitamur circa liberales artes; sed constat quod huiusmodi opera sunt liberi arbitrii; si ergo huiusmodi actus hominum "constringit indissolubili connexione", videtur quod non potest libere exire in actum aliquem, sed necessitate coercetur ad illud.

[Solutio]: 1. Ad primum respondendum, secundum Augustinum, V De civitate Dei, quod cum dicitur "certus ordo causarum", dupliciter potest illa certitudo accipi, sicut est duplex necessitas. Est enim quaedam necessitas "quae non est in nostra potestate, sed etiam si nolumus, efficitquod potest, sicut est necessitas mortis": et haec est inevitabilitatis; et talis ordo causarum non est in omnibus quae sunt. Si autem ita esset, tunc posset aliquid valere obiectio prius facta ; sub tali enim necessitate non sunt ea quae sunt a voluntate nostra. Est autem alia necessitas, secundum quam dicimus in voluntariis quod si volumus, necesse est illa fieri, et intelligimus de actu interiori qui non potest impediri; et certitudo ab ista necessitate sumpta bene sufficit in ordine causarum ordinatarum sub serie fati. Sed tunc non sequitur: certus est ordo causarum, ergo nihil potest liberum arbitrium ; hoc enim modo fatum et liberum arbitrium non opportuntur, immo ipsum liberum arbitrium nostrum est una causarum, secundum cuius ordinationem ad suos effectus currit series fati, sicut currebat similiter secundum ordinationem causarum naturalium ad suos effectus et huiusmodi.

2. Ad aliud dicendum quod non dicitur constringi per fatum "indissolubili connexione", quia necesse habet exire in actus suos vel non exire, et hoc quantum ad actus liberi arbitrii, sed quia connexione fatali coercetur ab evagatione limitum divinae providentiae, scilicet determinatorum a divina providentia.

PrevBack to TopNext