I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, Sect. 2, Q. 4, T. 2, c. 3
I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, S. 2, Q. 4, T. 2, C. 3
DE EFFECTU REPROBATIONIS QUI EST SUBTRACTIO GRATIAE.
Consequenter quaeritur de effectu reprobationis, qui est subtractio gratiae. Quaeritur ergo utrum sit a Deo.
2. Item, Augustinus, in libro De gratia et libero arbitrio: "Deus obduravit Pharaonem iusto iudicio, ipse Pharao per liberum arbitrium".
4. Item, Rom. 1,21: "Obscuraium estinsipiens cor eorum". Augustinus: "Ista obscuratio poena et vindicta sunt, per quam poenam, id est cordis caecitatem, quae fit deserente luce sapientiae, in plura peccata lapsi sunt".
5. Item, Augustinus, Contra Felicianum: "Una lucis substantia noctem videtur facere et diem". Ergo similiter lux spiritualis, Deus, erit causa noctis spiritualis, id est obdurationis, et diei, id est illuminationis gratiae.
Contra: a. Dionysius: "Optimi est optima facere" ; sed obduratio nunquam est bona rationali creaturae; ergo non est ab optimo.
b. Item, Anselmus: Homo "non habet gratiam, non quia Deus non dat, sed quia homo non accipit": ipse enim stat ad ostium et pulsat.
c. Item, Augustinus, [super] Ioan. 1,5: "Lux in tenebris lucet": "Sicutcaeco posito in sole praesens est ei lux et ipse absens est ab illa, ita omnisiniquus caecus corde, praesens est ei sapientia et ipse absens est ab illa".
d. Item, Augustinus, in Soliloquiis: "Domine, si deseris, peritur; sed non deseris, quia tu es summum bonum".
Respondeo: Quidam dixerunt quod sicut natura est principium motus et quietis— sed motus per se, quietis per cessationem — ita Deus est causa appositionis gratiae et non subtractionis nisi cessando ab appositione. — Alii dixerunt quod de istis non est causa quaerenda nisi defectus; nullus autem defectus ex parte Dei ponendus est, sed solum ex parte nostra. -— Alii dicunt quod nonappositio gratiae potest considerari dupliciter: in esse absoluto et in esse ordinato. Si consideretur in esse absoluto, obduratio non est a Deo; sed secundum quod habet esse in ordine et habet esse poenae, sic est a Deo: ex iustitia enim sua ordinat hanc privationem, quae poena est.