I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, Sect. 2, Q. 4, T. 2, c. 4
I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, S. 2, Q. 4, T. 2, C. 4
DE EFFECTU REPROBATIONIS QUI EST EXCAECATIO.
Ad quod; sic: I. 1. II Cor. 4,4: "Deus huius saeculi excaecauit mentes infidelium". Glossa: " "Deus huius saeculi", id est Deus qui non solum bonos regit, sed et malos pro merito praecipitat, "excaecavit mentes infidelium"" ; sed huiusmodi Deus est verus Deus; ergo excaecatio est ab ipso summo Deo, et ita a divina providentia, et sic effectus eius.
b. Item, Augustinus, in libro 83 Quaestionum, dicit quod opus Dei est illuminare: ipse enim ostendit ibi opera Domini, et dicit quod "quaedam sunt quae ipse per se iacit, quae ab illo solo sunt et illi soli conveniunt, sicut illuminare animas et se ipsum ad perimendum praestare" ; sed illuminare et excaecare sunt contraria, quia illuminare est lumen in aliis imprimere, contrarium autem dicit excaecatio; ergo excaecare non est opus Dei; igitur excaecatio non est effectus divinae providentiae.
II. Praeterea, si Deus excaecat et diabolus excaecat et superbia excaecat, quaeritur differentia, qualiter differenter. Item, cui debemus excaecationem istorum dare tamquam causae? numquid quodlibet istorum est causa per se?
Solutio: I. Dicendum quod duobus modis est loqui de excaecatione: uno modo, prout est culpa; alio modo, prout est poena iuste inflicta propter culpam. Primo modo, nullo modo est a Deo, sed ab homine deficiente: et de ista non loquimur. Si autem loquamur de excaecatione, prout est poena propter peccatum inflicta: hoc est dupliciter, quia contingit loqui de ipsa absolute, alio modo prout est in ratione poenae iuste sequentis ex peccato. Notandum enim quod est duplex poena: una est poena illata, ut poena gehennae et haec absolute dicitur esse a Deo, quia Deus punit illa poena; unde absolute dicitur esse a Deo quia iste damnabitur, prout nominatur poena illata. Alia autem est poena, quae dicitur poena contracta: haec est illa quae contrahitur cum peccato, et talis poena est excaecatio; ipsa enim cum peccato mortali contrahitur, quia peccatum est in voluntate, excaecatio vero in ratione, quae comes est voluntatis, quia "liberum arbitrium facultas est voluntatis et rationis". Et de tali poena non dicitur quod sit a Deo absolute, sed a Deo permittente vel a Dei permissione, quia ut est contracta, est causaliter a peccato. Ideoque Scriptura sic consuevit loqui: "Excaecavit eos Dominus", id est permisit excaecari.
II. Ad aliud quod quaeritur de diversitate causae quomodo differenter a Deo, a diabolo et a superbia: patet responsio, quia est a peccato tamquam a causa simpliciter meritoria; a diabolo tamquam suggerente illud unde venit excaecatio; a Deo autem est ut est iusta, tamquam a iusto puniente vel permittente.