I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, Sect. 2, Q. 4, T. 2, c. 5
I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, S. 2, Q. 4, T. 2, C. 5
DE EFFECTU REPROBATIONIS QUI EST OBDURATIO.
ARTICULUS 1
Quid sit obduratio.
I. Videtur quod obduratio sit reprobatio: 1. Rom. 9,18: "Ergo cuius vult, miseretur, et quem vult, indurat" ; dicit Glossa: "Obduratio est nolle misereri" ; sed haec est reprobatio; ergo Obduratio est reprobatio. — Minor patet, quoniam sicut dicit Augustinus: "Reprobatio est propositum non miserendi" ; sed hoc est nolle misereri.
Ad oppositum: a. Reprobatio est aeterna, sed Obduratio solum est temporalis; nullum autem temporale est aeternum; ergo obduratio non est reprobatio.
b. Item, Rom. 9,18: "Ergo cuius vult, miseretur" etc. Glossa: "Miseretur utique secundum gratiam quae gratis datur; obdurat autem secundum iudicium quod meritis redditur". Obduratio ergo est ex meritis; sed reprobatio non est ex meritis; ergo unum non est aliud.
Respondeo: Dicendum, sicut habetur in Glossa Rom. 9,18: "Notandum enim est quod obduratio Dei tantum temporalis est: obdurat enim temporaliter, non ab aeterno; reprobatio vero alia est ab aeterno, alia temporaliter; quae autem temporaliter est, idem est quod Obduratio, id est desertio a Deo; quae autem ab aeterno est, est praescientia qua Deus praescit aliquem damnandum". Secundum ergo quod accipitur reprobatio pro reprobatione temporali, hoc modo idem sunt reprobatio et obduratio; secundum autem quod sumitur pro reprobatione aeterna, non sunt idem, immo sequitur obduratio solum finalis ex ipsa reprobatione.
Quod sit culpa videtur: 1. Rom. 2,5, super illud: "Secundum duritiam autem tuam" etc. dicit Glossa: "Obduratio est indurataein malitia mentis pertinacia, per quam fit homo impoenitens". Ergo idem sunt obduratio et obstinatio; sed obstinatio est peccatum in Spiritum Sanctum, sicut dicit ibi Glossa quod "haec impoenitentia est blasphemia in Spiritum Sanctum" ; sed blasphemia in Spiritum Sanctum est peccatum in Spiritum Sanctum, sicut habetur Matth. 12,31; ergo obduratio est peccatum in Spiritum Sanctum.
Contra: 1. Augustinus, in libro De gratia et libero arbitrio: "Deus indurat per iustum iudicium" ; sed iustum iudicium respicit poenam, non culpam; ergo obduratio est poena, non culpa. - Si dicatur quod sit culpa et poena - obicitur: si obduratio est culpa, constat quod est quid malum; constat autem quod si ipsa est poena, quod est quid iustum, et ita bonum, et ita idem simul bonum et malum: quod est inconveniens; ergo vel non est culpa vel non est poena.
Solutio: 1. Obduratio accipitur dupliciter. Uno modo prout est affectio voluntaria, et sic obduratio est voluntas resistendi mandatis Dei et persistendi in suo peccato: et hoc modo obduratio est peccatum sive culpa ponens in numerum quantum ad speciem peccati vel genus cum peccato praecedenti, quia sic ipsa est peccatum in Spiritum Sanctum. Aliter accipitur obduratio, prout est passio nociva libero arbitrio; et hoc modo dicit passionem relictam ex peccato, quae est corruptio bonorum naturalium: et hoc modo obduratio est affectio involuntaria, quia nullus vult obdurari. Et de hac loquitur Augustinus, cum dicit quod "Deus indurat per iustum iudicium", quia non dimittit peccatum impunitum, et hoc modo obduratio proprie est poena et non culpa.
Item, secundum quod est culpa, duobus modis est loqui de ipsa obduratione: uno modo secundum quod est dispositio peccati praecedentis, scilicet relicta ex peccato. praecedenti; alio modo secundum quod est peccatum speciale per se. Et similiter est dicendum de obstinatione et huiusmodi, quae satis pro eodem accipiuntur. Secundum autem quod accipitur obduratio, prout est dispositio peccati praecedentis, hoc modo secundum Augustinum, in libro De praedestinatione sanctorum: "Obduratio nihil aliud est quam Dei obviare mandatis" ; unde Act. 7, 51: "Dura cervice et incircumcisi corde, vos semper Spiritui Sancto restitistis". Alio modo potest dici obduratio, quando homo non solum fit durus ex peccato et resistens bonis, immo cum hoc ulterius habet specialem voluntatem resistendi mandatis Dei et bonis per quae potest ad poenitentiam duci, et pugnat contra illa, ita quod placet ei suum peccatum ut habeat propositum permanendi in ipso et non poenitendi. Unde obduratio non est solum dispositio peccati praecedentis, immo est speciale peccatum, ponens in numerum quantum ad genus peccati cum peccato praecedenti. Obduratio ergo primo modo, scilicet prout dicit duritiam quamdam et resistentiam eis per quae homo ducitur ad poenitentiam, sic non mutat genus peccati respectu peccati praecedentis, cuius est dispositio. Secundum autem quod est specialis voluntas resistendi per se Spiritui Sancto praecipienti sive divinis mandatis, hoc modo est speciale peccatum, et sic est peccatum in Spiritum Sanctum.
ARTICULUS 2
Cui per se opponitur obduratio.
1. Nos videmus quod reprobatio per se opponitur ipsi praedestinationi. Cui ergo per se opponitur obduratio? Quia ex Scripturai videtur quod obduratio nihil aliud sit quam elongatio gratiae, quia obduratio est non-appositio gratiae: dicitur enim hoc modo Deus indurare, quia scilicet gratiam non apponit ; sed elongatio sive non-appositio gratiae opponitur per se ipsi praesentiae gratiae; ergo et obduratio.
Sed. ad oppositum obicitur sic: a. Peccatum et praesentia gratiae per se et directe habent oppositionem; sed obduratio est dispositio sequens ad peccatum mortale; ergo obduratio non opponitur directe praesentiae gratiae.
Solutio: Dicendum, sicut dicit Augustinus, quod Deus "delinquentes deserit, resistentes indurat, contemnentes condemnat". Ita enim est progressus in peccatis, quod homo primo delinquit, postea induratur contra bona, tertio contemnit facere ipsa bona. Eodem modo est progressus ex parte Dei, quoniam ipsos delinquentes deserit, id est non apponit eis gratiam; sed hoc non est ex parte sui, sed ex parte ipsius peccatoris; sed postea poena indurat illos; ulterius ipsos contemnentes finaliter condemnat. Unde sicut est progressus in dispositionibus peccati, ita est et in poenis. Induratio ergo est ex parte ipsius resistentiae, quando resistit peccator mandatis Dei. — Et dicendum quod ipsa per se opponitur emollitioni, quia Deus dicitur indurare et emollire. Indurare vero dicitur, non aliquam malam dispositionem apponendo, sed quia contrahitur haec poena cum ipso peccato mortali, cum Deus subtrahit gratiam vel non apponit. Item, ipse Deus emollit cor ad poenitentiam; unde Ezech. 11,19: "Auferam a vobis cor lapideum", id est cor durum ad poenitentiam, et "dabo vobis cor carneum", id est cor molle et habile ad poenitentiam. Sicut ergo peccatum per se et directe opponitur praesentiae gratiae, quia Deus delinquentes deserit, scilicet non apponendo gratiam, ita obduratio directe opponitur ipsi emollitioni, quia Deus resistentes indurat; haec autem resistentia et obduratio vel induratio est contra emollitionem gratiae. Unde Augustinus, in libro De praedestinatione sanctorum: "Indurare dicitur Deus eum quem emollire noluerit; sicetiam dicendus est excaecare eum quem illuminare noluerit et repellere eum quem vocare noluerit". Et sic patet responsio: cui per se opponitur obduratio.
ARTICULUS III
Utrum obduratio sit generalis omnibus.
Consequenter quaeritur utrum obduratio sit generalis omnibus, tam parvulis quam adultis peccatoribus.
a. Rom. 9,18: "Ergo cuius vult, miseretur, et quem vult, indurat". Dicit Augustinus, in Glossa, quod "meritum obdurationis est peccatum totius massae damnatae". Corruptio ergo originalis peccati est meritum obdurationis; sed hoc meritum est universaliter in parvulis et adultis; ergo obduratio est poena consequens universaliter quemlibet.
Contrarium videtur: b. Quoniam si sic, ad quid diceret Dominus, Exod. 4, 21: "Ego induravi cor Pharaonis" ; item, Deuter. 2,30: "Induravit Dominus spiritum Sehor?"
Solutio: Dicendum quod duplex est obduratio. Una est generalis omnium qui ab Adam per concupiscentiam seminalem descendunt, et haec sequitur peccatum originale, et de hac loquitur Apostolus, Rom. 9,18 et Glossa Augustini, super illum locum. Alia est specialis, quae, inquam, est in adultis qui habent voluntatem et propositum resistendi beneficiis Dei provocantibus ad poenitentiam, et permanent in peccato suo: de hac dicitur quod induravit Dominus cor Pharaonis, "id est indurari permisit" ; haec non est in parvulis, sed in adultis solum qui habent hanc voluntatem et haec est peccatum in Spiritum Sanctum. Alia autem est poena sequens ex originali peccato, et de hac loquitur Augustinus, et haec omnes concomitatur qui sunt ab Adam per concupiscentiam seminalem, ut dictum est.