Text List

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, Sect. 2, Q. 4, T. 3, c. 1

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, S. 2, Q. 4, T. 3, C. 1

AN IN DEO SIT PONENDA ELECTIO.

Circa primum sic proceditur: 1. Electio est dissimiliter entium ; sed Deus semper similiter est ens; ergo ad ipsum non pertinet electio.

2. Item, si atiectus hominis similiter se habet et aequaliter ad hoc et ad illud, neutrius erit electio; sed aeque est voluntas Dei respectu omnium ut salventur, quia "vult omnes homines salvos fieri", et aequa est ratio, constat, respectu omnium; ergo restat quod apud ipsum non sit electio.

3. Item, Damascenus: "Non cadit electio in Deum, quia electionem praecedit consilium; consilium autem est ignorantis; Deus autem non est possibilis ad ignorantiam". Ergo in Deo, non est electio.

4. Item, si stetisset Adam, omnes essent boni, et sic non esset boni a malo separatio; sed electio est boni et mali separatio; ergo non esset electio; ergo si modo est electio in Deo, ex aliquo eventu temporali est.

Contra: a. Eph. 1,4: "Elegit nos ante mundi constitutionem, ut essemus sancti".

b. Item, ibidem: "Sorte vocati sumus". Glossa: "Divina electione".

c. Item, Ioan. 15,16: "Non vos me elegistis, sed ego elegi vos".

d. Item, Ioan. 13, 18: "Ego scio quos elegerim".

Respondeo: "Electio est duobus praeiacentibus alterum praeoptare" ; sed hoc potest esse dupliciter: praecedente deliberatione vel praecedente certa cognitione. Primo modo est electio in nobis, secundo modo in Deo. Dicendum ergo quod electio non cadit in Deo eo modo quo in nobis.

[Ad obiecta]: 1-2. Ad illud autem quod obicitur quod electio est affectus dissimiliter se habentium etc.: dicendum quod voluntas Dei aequaliter se habet ad omnes, sed non omnes aequaliter se habent ad ipsum. Dissimilitudo ergo non notatur respectu principalis significati, sed respectu connotati, quia iste finaliter manet in gratia, ille non: et ideo iste eligitur, ille non.

4. Ad aliud dicendum quod non solum est electio separatio bonorum a malis, sed etiam separatio meliorum a minus bonis, cuiusmodi electio fuisset, si Adam non peccasset.

3. Et per hoc patet solutio ad alia.

PrevBack to TopNext