I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, Sect. 2, Q. 4, T. 3, c. 2
I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, S. 2, Q. 4, T. 3, C. 2
AD QUID SIT ELECTIO DIVINA EX PARTE NOSTRA.
a. Ioan. 15,16: "Elegi vos, ut eatis et fructum afferatis", etc.; item, ad Eph. 1,4: "Elegi vos, ut essetis sancti". Ergo electio est vel ad faciendum fructum vel ad esse sanctum.
Sed obicitur: 1. Ioan. 6,71: "Nonne duodecim vos elegi? et unus ex vobis diabolus est" ; et loquitur de Iuda, de quo constat quod ad neutrum istorum fuit electus, scilicet ut faceret fructum qui maneret, vel ut esset sanctus; ergo non fuit electus Iudas.
Respondeo: Duplex est electio, scilicet praesentis iustitiae, et haec est ad faciendum fructum; et electio iustitiae finalis, et haec est ad esse sanctum. Et sic differentes sunt fines differentis electionis.
[Ad obiecta]: 1. Ad hoc quod obicitur de Iuda, respondeo: Iudas dicebatur electus vel ratione praesentis iustitiae quam aliquando habuit, vel ratione illius optimi quod de eo dispositurus fuit Dominus; et ratione huius a multitudine malorum fuit separatus in consortio Domini, ut per ipsum congruentius traderetur Dominus et ad instructionem Ecclesiae. Unde Marc. 3,19, ubi enumeratur electio Apostolorum, super illud: "Et Iudas Iscarioth qui tradidit eum", Glossa: "Hic inter Apostoloseligitur, quia magna est veritas quam nec adversarius minister infirmat: voluit Dominus tradi a discipulo, ut tu, a socio proditus, modeste feras tuum errasse iudicium, periisse beneficium".