I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, Sect. 2, Q. 4, T. 3, c. 6
I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, S. 2, Q. 4, T. 3, C. 6
CUIUS SIT ELECTIO PRAEDESTINATIONIS UTRUM SCILICET REPROBORUM.
Ad quod proceditur sic: 1. Saul et Iudas aliquando habuerunt gratiam; "nullum autem bonum irremuneratum" ; omnis autem motus procedens et caritate per se ordinat ad vitam aeternam. Aut ergo illi qui agunt istud opus praemiabuntur aut non; si non: ergo aliquod bonum irremuneratum. Item inutilis est gratia ista vel gratia ista data est frustra.
2. Item, Saul habens gratiam potest mori. Po natur: iste moritur et habet gratiam, ergo remunerabitur in aeternitate; sed non potest finaliter permanere in ista gratia nisi praedestinatus; ergo praescitus potest esse praedestinatus.
4. Praeterea, Iacob eligitur, alter, scilicet Esau, reprobatur ; unde est hoc? cum gratia se offerat omnibus quantum est de se. Quare ergo non eligitur Esau, immo reprobatur?
Respondeo: 1. "Nullum bonum irremuneratum", digne Deo oblatum; sed digne Deo oblatum non est sine perseverantia. Praeterea, non est frustra, quia etsi non sit ad salutem accipientis, est tamen ad ostensionem divinae largitatis et eruditionem humilitatis, quantum ad praedestinatos, ut non superbiant de meritis.
2. Ad hoc quod obicitur quod possibile est ipsum mori in praesenti iustitia, et tunc gratia est in anima; nec propter separationem animae a corpore separatur gratia ab anima, ergo: finanaliter manet in gratia, et ita decedit in gratia finali, ergo est praedestinatus: dicendum quod cum dico possibile est istum decedere in finali gratia, dico totum quod est ex libero arbitrio; sed quando dico praedestinatus, dico quod est ex parte praedestinationis Dei. Unde licet haec sit vera iste potest decedere in finali gratia, tamen haec non est vera praescitus potest decedere in gratia finali, quia sensus est: praevisus non decedere in finali gratia, decedit in finali gratia ; hic autem est oppositio. Unde haec non possunt simul stare, scilicet quod sit praescitus et quod decedat in finali gratia. Unde aliud est bene possibile, sed non compossibile, sicut dicit Magister, in Sententiis: quia cum ponitur ipsum praescitum esse, ponitur ipsum non habere gratiam finalem; cum autem ponitur ipsum mori in gratia finali, hoc repugnat.