I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, Sect. 2, Q. 4, T. 3, c. 5
I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, S. 2, Q. 4, T. 3, C. 5
SECUNDUM QUID SIT ELECTIO EX PARTE NOSTRA.
Nam dicitur 1. Matth. 25,15: "Unicuique secundum propriam virtutem" distribuit. Ergo electio videtur esse secundum capacitatem eius qui eligitur in praesenti.
2. Item, Hilarius: "Munus, quod in Christo est, omnibus patet unum: et quod ubique non deest, tantum datur quantum quis volet, et in tantum residet quantum quis volet promereri". Ergo secundum capacitatem recipientis erit istud; ergo ratio electionis videtur esse ex parte creaturae.
3. Si dicatur quod capacitas haec suscipientis non dicitur respectu gratiae gratum facientis, sed gratiae gratis datae - contra: Deus creavit animam rationalem ad gloriam et ut esset capax gloriae; sed ad gloriam non pertingit nisi per gratiam gratum facientem; ergo capax est principaliter gratiae gratum facientis.
4. Item, Augustinus, Malach. l,2 super illud: "Iacob dilexi" etc., Glossa: "Venit de occultissimis meritis" etc. Haec autem occultatio non consistit nisi in rationibus insertis creaturae; merita enim sunt in merente ; ergo rationes electionis temporalis vel aeternae sunt in creaturis.
5. Item, si istae rationes essent in Deo, essent aeternae; rationes autem aeternae aequaliter se habent ad Deum, quia quaelibet est Deus et aequaliter se habet haec ratio ad suum actum sicut illa ad suum; ergo si aequaliter se habet ad Deum et ad electa, relinquitur quod aequaliter est omnium electorum electio, et ita non est ordo in electione. — Si dicatur quod est praeeminentia in rationibus, sicut est praeeminentia in electis — sed tunc Deus multiplex esset, non simplex; haec enim nono posset esse a rebus, cum aeterna sit et aeternum non accipit a temporali; ergo a solo Deo; ergo in ipso est multiplicitas, cum in eo sit plus et minus.
Contra: a. Augustinus, Super Genesim ad litteram: "Habet Deus absconditas in semetipso quorumdam factorum causas, quas rebus conditis non inseruit, easque implet non eo opere providentiae quo naturas constituitut sint, sed eo quo illas administrat ut voluerit" ; unde sequitur: "Ibi est gratia, per quam salvi fiunt peccatores". Ergo ratio gratiae est in absconditis rationibus, quae sunt ab aeterno absconditae in Deo; non ergo est in rationibus creatis.
Respondeo quod causa electionis est ex parte Dei, non ex parte nostra; ratio autem electionis potest esse ex parte hominis, scilicet cooperatio liberi arbitrii, sicut supra dictum est in Quaestione de praedestinatione.
[Ad obiecta]: 1. Ad illud quod obicitur quod unicuique dedit secundum propriam virtutem: dicendum quod non dicitur ibi virtus capacitas creaturae, sed potius exitus virtutis in opus gratiae collatae; qui autem efficacius cooperatur gratiae datae, affluentius ei confertur a Deo, — Vel potest dici quod virtus propria dicitur ordinatio respectu gratiae gratis datae, non gratum facientis.
4. Ad illud quod obicitur per Glossam Malach. l,2 quod venit de occultissimis meritis, sed merita sunt merentium etc.: dicendum quod aliud est dicere merita occultissima, et merita [simpliciter]; merita autem occultissima dicuntur merita in Dei praescientia, merita vero simpliciter sunt in merente.
3. Ad hoc quod obicitur quod capacitas hominis est respectu gratiae gratum facientis, respondeo: gratia gratum faciens excedit omnem naturae capacitatem, quae est ex natura; unde capacitas gratiae est a gratia. Quod enim natura elevetur supra se et diligat supra se et se ipsam abneget, hoc non est ex natura, immo ex gratia; unde supra naturam est capacitas quae capit gratiam gratum facientem. Capacitas ergo hominis est respectu gratiae gratis datae. Ex complexione enim ordinatur aliquis magis ad unam virtutem moralem quam ad aliam, sed ad gratiam gratum iacientem nullus ex natura ordinatur.
2. Ad illud quod dicit Hilarius "quantum volet accipiet": dicendum quod non notatur causa per hoc quod dicitur "quantum" etc., sed concomitantia gratiae advenientis et liberi arbitrii capientis gratiam advenientem, Eccli. 1,9—10: "Ipse creavit illam", et sequitur: "Secundumdatum suum praebet illam diligentibus se" ; unde ly secundum notat rationem ex parte sui et non ex parte creaturae.
5. Ad illud quod obicitur quod paritas est rationum aeternarum etc.: dicendum quod uno modo est ibi ordo, alio modo paritas. Secundum quod rationes sunt aeternae, sic paritas; in quantum vero rationes [rerum] temporalium in se ordinatarum, dicitur ibi ordo esse, sicut possum dicere: multae sunt rationes et tamen una essentia Dei, quae est ratio omnium. Quod ergo multae sunt, hoc dicitur ratione rerum quae multae sunt: et sic ordo dicitur in electione propter relationem rerum ordinatarum, quae referuntur ad electionem; licet enim ratio in se sit una et sic non praeemineat ratio rationi, est tamen ratio una rei praeeminentis alteri rei.