Text List

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, Sect. 2, Q. 4, T. 4, M. 1, c. 1

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, S. 2, Q. 4, T. 4, M. 1, C. 1

UTRUM EADEM SIT DILECTIO DEI RESPECTU CREATURAE AC PERSONARUM AD INVICEM.

Circa primum ergo quaeritur utrum eadem sit dilectio Dei respectu creaturarum cum ea quae est unius personae respectu alterius.

Et videtur quod. sic: 1. Quia quidquid est in divinis essentiale, unum est, quia una est essentia. Et hoc est quod dicit Damascenus: "Omnia unum sunt praeter generationem, ingenerationem et processionem". Sed quidquid convenit omnibus personis per se et divisim et in summa, omnibus, secundum Augustinum, est essentiale, quia non habent commune nisi essentiam; ergo quidquid convenit omnibus personis est unum. Inde sic: quidquid convenit omnibus personis est unum ; sed diligere quamlibet creaturam omnibus persenis convenit; similiter diligere, quod est respectu personae, omnibus convenit, sicut patet, quia Pater diligit, Filius diligit, Spiritus Sanctus diligit; ergo haec dilectio et illa idem sunt.

Contra: a. Deus diligit creaturam diligendo bonum quod est in creatura: unde diligit aliquod bonum creatum quod est in ea, quia non diligit in ea nisi quod in ea posuit ; sed non posuit ibi nisi ens creatum; ergo non diligit ibi nisi ens creatum ; sed omne ens creatum incipit cum tempore vel in tempore; ergo dilectio huius, in quantum huiusmodi, incipit cum tempore. Alia autem dilectio, quae est respectu personarum, aeterna est. Inde sic: nullum temporale est idem cum aeterno; ergo haec dilectio non est eadem cum illa.

Solutio: Cum dico Deus diligit creaturam, in hoc verbo diligit duo intelliguntur, scilicet principale significatum et connotatum. Principale significatum est Dei voluntas vel affectus sive quasi affectus: et quoad hoc est haec dilectio eadem cum dilectione illa quae est respectu personarum, quia Dei voluntas est sua essentia. Connotatum autem est aliquis effectus in creatura, et quoad hoc non est eadem haec dilectio cum illa quae est respectu personae. Et hac via procedit secunda obiectio ; et primo modo procedit prima obiectio, scilicet ratione voluntatis divinae, quae praecedit omnem effectum in creatura. -— Praeter hoc autem notandum quod alio modo connotat hoc verbum diligit, secundum quod dicitur modo quando res sunt, quod Deus diligit creaturam, et secundum quod dicitur diligebat antequam essent: quia cum dicitur nunc diligit creaturam, notatur aliquid simul actu ens cum ipsa dilectione; cum autem accipitur diligit creaturam pro dilectione quae fuit ante omnem creaturam, secundum quod dici. potest quod ab aeterno dilexit creaturam, similiter connotatur aliquid, sed non simul actu ens cum ipsa dilectione, sed postea futurum. Unde semper cum dicitur Deus diligit creaturam, connotatur aliquid secundum aliquam differentiam temporis, scilicet vel praesens vel futurum, aliter dicitur per alia verba, sed eadem est sententia.

[Ad obiecta.]: 1. Ad primum [dicendum] quod scilicet dilectio potest considerari ex parte diligentis, et sic est eadem haec et illa; vel ex parte dilecti, et sic non est eadem: quia hoc est temporale et illud aeternum, sicut obiciebatur.

PrevBack to TopNext