I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, Sect. 2, Q. 4, T. 4, M. 1, c. 2
I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, S. 2, Q. 4, T. 4, M. 1, C. 2
UTRUM DILECTIO DEI RESPECTU CREATURAE SIT SUMMA.
Consequenter quaeritur utrum dilectio Dei respectu creaturae sit summa, sicut illa quae est respectu personarum ad invicem, quia dicitur quod summe diligit se.
Et videtur quod sic: 1. Quia summum dicitur quod non potest esse maius vel quo non potest esse maius ; sed dilectio, qua Deus diligit creaturam, non potest esse maior, quia Dei dilectio non potest intendi; ergo ipsa est summa. Similiter non potest aliqua maior esse illa.
Contra: a. Dilectio est respectu boni proprie; ergo maior dilectio est respectu maioris boni, et maxima sive summa-respectu maximi boni sive summi ; ergo summa est dilectio respectu summi boni et non-summa respectu non-summi; sed Deus est summum bonum, creatura non-summum; ergo respectu Dei summa est dilectio, non respectu creaturae.
Solutio: Idem est diligere aliquid quod velle bonum illi. Dicendum ergo quod diligere Dei habet duplicem comparationem: unam ad ipsam voluntatem Dei, aliam ad ipsum volitum. Cum ergo dicitur Pater diligit Filium vel e converso, ibi est summum bonum ex parte voluntatis et ex parte voliti, quia Pater Filio non potest velle maius bonum quam vult: hoc enim esset impossibile quod maius bonum vellet Filio, sicut probatum est alibi. Cum vero dicitur Deus diligit creaturam, haec dilectio est summa per comparationem ad voluntatem diligentis, quia non potest maior esse nec intendi nec remitti; sed per comparationem ad volitum, non est summa, sed potest maior esse, quia potest huic creato velle maius bonum, sicut potest ipsum facere melius quam sit, secundum quod ly melius nominaliter accipitur. Unde dicimus quod dilectio Dei qua diligit creaturam, si comparetur ad Deum diligentem sive ad voluntatem Dei diligentis, summa est et in termino; si autem ad creaturam dilectam sive ad ipsum volitum quod ex dilectione Deus efficit in creatura vel quod iam factum ei placet, sic non est summa.
Sed contra hoc obicitur: Si, quantum est ex parte diligentis, summa est dilectio Dei respectu creaturae et similiter respectu personarum summa est — Pater enim summe diligit Filium — ergo aeque diligit Filium et creaturam; quod videtur falsum,, cum nulla sit proportio dilectionis Dei respectu creaturae in aliquo sensu.
Ad quod dicendum quod nulla est proportio dilectionis Dei respectu creaturae et respectu personarum, quia, quantum est ex parte diligentis et etiam voluntatis, idem omnino este utrobique, cum dico Pater diligit creaturam et cum dico. Pater diligit Filium, quia una est essentia diligens in se: et quia idem non est sibi proportionale, ideo in hac via non proportionantur. — Item, neque proportionales sunt ex parte dilectorum: bonum enim creatum improportionabile est bono increato; nec unquam potest creatum ascendere ad hoc quod sit unum in essentia cum bono increato, etsi possit uniri in persona, sicut fuit in Christo; et ideo ex parte dilecti similiter sunt improportionabiles.
Sed obicitur contra hoc sic: Bonum, in ratione boni, est diligibile; ergo magis bonum magis diligibile; sed bonum increatum est magis bonum quam creatum; ergo magis diligi debet; et Deus facit quidquid debet; ergo magis diligit bonum increatum; et sic ex parte dilectorum est ibi proportio.
Dicendum quod verum est quod Deus magis diligit bonum increatum quam creatum, sicut Pater plus diligit Filium quam creaturam; sed illud magis dicit comparationem extra genus nec unquam potest haec comparatio ad genus aliquod accedere. Unde cum proportio sit rerum eiusdem generis, sicut duorum alborum aut duorum nigrorum, et non sit comparatio rerum diversorum generum: manifestum est quod non est proportio in proposito ex parte dilectorum, quaecumque sit illorum habitudo.