I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, Sect. 2, Q. 4, T. 4, M. 1, c. 3
I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, S. 2, Q. 4, T. 4, M. 1, C. 3
UTRUM DEUS AEQUE DILIGAT OMNEM CREATURAM.
Et videtur quod sic: 1. Cum enim dico Deus diligit creaturas, in hoc verbo diligit duo notantur, scilicet Dei dilectio, quae est ipsa eius essentia, et connotatum ex parte creaturae. Constat autem quod ex parte essentiae est aequalitas vel paritas, immo omnino unitas, cum dico diligit hanc creaturam, diligit illam vel illam. Quantum ex parte connotati probatur ibi esse aequalitas sic: illud connotatum videtur esse conservatio vel curat conservandi creaturas; sed haec cura aequalis est respectu omnium secundum illud Sap. 6,8: "Aequaliter est illi cum de omnibus" ; ergo tum ex parte principalis significati tum ex parte connotati est ibi aequalitas et non sunt ibi plura; ergo vere potest dici quod Deus aequaliter diligit omnem creaturam.
2. Item, secundum rationem cognitionis vel notitiae est dilectio, secundum illud quantum aliquis cognoscit, tantum diligit ; sed constat quod Deus aequaliter novit omnia; ergo aequaliter diligit omnia.
Contra: a. Bonum ratione boni diligibile est ; ergo quantum est in qualibet creatura de bono, tantum diligibilis est; sed plus est in una de bono quam in alia; ergo una plus est diligibilis quam alia; ergo plus diligitur ab eo qui habet voluntatem bene, mensuratam et ordinatam; sic autem est in Deo; ergo plus diligit Deus unam quam aliam.
b. Praeterea, non esset bene mensurata hominis voluntas, si aeque diligeret quod plus esset diligendum; ergo similiter nec voluntas Dei; ergo etc.
[Solutio]: Quod concedimus, dicentes quod secundum quod meliores sunt creaturae in ordine suo et gradu, secundum hoc magis et magis diligit eas Deus, prout ly magis dicit comparationem respectu eorum quae connotantur in creaturis.
[Ad obiecta.]: 1. Ad hoc quod obicitur quod "aequaliter est eicura de amnibus": dicimus quod, quantum est ex parte Dei, ipse aeque conservat omnia, quia quantum in se est, omnibus dat vel offert effectum conservationis, sed non omnia aeque recipiunt istum effectum nec omnia aeque capacia sunt illius: quia res quaedam habent esse defectibile de se, ut res corruptibiles; aliae vero res, quamvis in eo quod creatae sunt, defectibiles sint, tamen ex voluntate Creatoris indefectibile habent esse, ut res incorporales. Ita enim ordinavit Deus ut post essentiam quae non habet principium nec finem, scilicet Deum, sit essentia habens principium et non finem, scilicet essentia rerum immutabilium, et post hanc sit essentia habens principium et finem, scilicet essentia rerum corruptibilium. Tertia autem coniunctio est irritabilis, quia non potest esse quod aliqua essentia non habeat principium et habeat finem: quidquid enim caret principio, caret fine. Ex parte ergo rerum, quae non aeque capaces sunt conservationis, est quod non aeque conservantur; tamen ex parte Dei indifferentia est. Et sic potest intelligi illud Sap. 6,8: "Aequaliter est illi cum de omnibus", scilicet quantum in se est. —. Tamen illud posset exponi breviter, ut ly aeque dicat similitudinem, non mensuram; sub hoc sensu aeque est "illi cum de omnibus", id est similiter est illi cura de omnibus, de hoc scilicet et de illo, quia de omnibus habet curam, non tamen tanta est ei cura de hoc quanta de illo. Simile est: demonstratis duobus pannis bonis, alio tamen meliore altero, potest dici quod sicut iste pannus est bonus, similiter ille, non tamen tantum est bonus iste quantum est ille. Dicimus ergo exponendo quod non sequitur: aeque conservat quantum est de se, ergo aeque diligit, quia diligere ultra huiusmodi conservare addit et connotat bonum quod est in creatura; et ideo secundum quod plus vel minus participat de bono, secundum hoc plus vel minus diligitur.
2. Ad hoc quod obicitur sit aeque novit omnia, ergo aeque diligit omnia: dicendum quod duplex est Dei cognitio vel notitia; est enim notitia simplex et est notitia beneplaciti. Notitia simplex dicitur per modum intellectus speculativi: et de hac verum est quod aeque novit omnia, quia novit ea prout in ipso relucent; et de hac non est verum quod quantum quis novit, tantum diligit. Secunda autem cognitio est beneplaciti, et haec est per modum intellectus practici: et de hac, quae est coniuncta cum actu beneplaciti, intelligitur illud quantum cognoscit quis, tanturn diligit ; sed de hac non est verum quod Deus aeque novit omnia, sicut non aeque diligit omnia; immo meliora magis novit, id est magis approbat, minus bona minus. Et intelligatur istud magis et minus non in comparatione ad principale significatum, quia ex illa parte est aequalitas, sed in comparatione ad connotatum. Et hoc modo dicitur Deus nescire mala, secundum quod dicturus est in iudicio quibusdam: "Nescio vos", Luc. 13, 25, Matth. 25,12.