I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, Sect. 2, Q. 4, T. 5, M. 1, c. 1
I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, S. 2, Q. 4, T. 5, M. 1, C. 1
UTRUM LIBER VITAE SIT QUID CREATUM VEL INCREATUM.
Post quaestionem de praedestinatione,"electione, dilectione divina, quaerendum est de libro vitae 1, in quo scribuntur praedestinati, electi et dilecti ab aeterno. Nam sicut dilectio est omnium futurorum bonorum, praedestinatio salvandorum et electio eorumdem in quantum separantur a malis, ita liber vitae est ipsorum remunerandorum. Quaeritur ergo in hunc modum: Primo, quid sit liber vitae; secundo, quid dicatur liber vitae; tertio, quorum sit liber vitae. quarto, quomodo se habet liber vitae.
Circa primum sic obicitur: 1. Eccli. 24, 32: "Haec omnia liber vitae". Glossa: "Hic est liber vitae, Novum scilicet et Vetus Testamentum, in quo est agnitioveritatis" ; sed constat quod liber Novi et Veteris Testamenti est quid creatum; ergo liber vitae est quid creatum.
2. Si dicatur quod liber vitae dicitur dupliciter, scilicet Dei Filius et Scriptura Novi et Veteris Testamenti: liber enim vitae dicitur in quo est cognitio vitae, et sic. Filius Dei dicitur liber vitae; liber etiam vitae dicitur quod est ordinans vel instruens ad vitam, et sic dicitur liber vitae Novum et Vetus Testamentum - contra: videtur quod Christus etiam secundum humanam naturam, et non tantum secundum divinam, dicatur liber vitae, Apoc. 20,12: "Alius liber apertus est, qui est vitae", "id est Christus, qui tunc apparebit patensomnibus" ; sed hoc erit secundum humanitatem: non enim tunc mali videbunt divinitatem ; ergo Christus secundum humanitatem est liber vitae; ergo liber vitae est quid creatum et non solum quid increatum.
3. Item, liber dicitur in quo est scriptura; ergo ibi est intentio causae materialis; quamvis autem tres causae possint inveniri in Deo, ratio efficientis et formalis exemplaris et finalis, nunquam tamen in eo cadet ratio causae materialis. Si ergo in libro est intentio sive ratio causae materialis, non poterit liber vitae dici proprie quid increatum.
Contra: a. Super illud Psalmi: "Deleantur de libro viventium", Glossa: "Liber iste est notitia Dei, qua "praedestinavit"ad vitam "quos praescivit conformes fieri imagini Filii sui"" ; sed notitia Dei est increata; ergo liber vitae est quid increatum.
[Solutio]: 1-2. Ad hoc dicendum quod liber vitae dicitur tripliciter. Uno modo liber vitae dicitur exemplar vitae; alio modo dicitur liber vitae exemplum vitae; tertio modo dicitur liber vitae signum vel significatio vitae. Primo modo dicitur notitia Dei liber vitae, sicut dicit Glossa super illud Psalmi: "Deleantur de libro viventium". Secundo modo dicitur Filius Dei secundum humanitatem liber vitae, quia fuit exemplum expressissimum ad exemplar divinum; unde in Psalmo: In libro tuo omnes scribentur, loquitur Filius ad Patrem; Glossa: "Id est in me, qui dedi formam iustitiae hominibus, scribentur, id est instruentur, "omnes", non modo perfecti, sed etiamimperfecti". Tertio modo dicitur liber vitae sacra Scriptura, sicut dicit Glossa Eccli. 24, 32: "Haec omnia liber vitae": "Liber iste est sermo Novi et Veteris Testamenti". Dicendum ergo quod liber vitae, secundum quod dicitur primo modo, est increatum; prout vero secundo modo et tertio, creatum quid est.
3. Ad illud quod obicit quod in intentione libri est intentio causae materialis, quae nullo modo cadit in Deo: dicendum quod liber vitae non dicitur secundum intentionem causae materialis, immo secundum rationem causae exemplaris. Non enim transfertur ratio libri quantum ad hoc quod ab eo fit aliquid, sed quantum ad hoc quod in eo est aliquid, sicut libri exemplares iuxta quos fiunt alii libri.