Text List

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, Sect. 2, Q. 4, T. 5, M. 1, c. 2

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, S. 2, Q. 4, T. 5, M. 1, C. 2

UTRUM LIBER VITAE SIT UNA PERSONA VEL OMNES.

Secundo quaeritur, cum liber vitae sit uno modo quid increatum, utrum una persona sit tantum liber vitae an omnes.

Et videtur quod solus Filius sit liber vitae: a. Psalm.: "In capite libri scriptum est de me" ; Glossa: " "Scriptum est de me", id est praefinitum, in capite libri, id est apud Patrem qui est caput mei". Sed cum dicitur caput Christi, dicitur notio Patris, secundum quam est principium Filii; ex hoc ergo videtur quod solus Filius sit liber vitae in Trinitate.

b. Item, liber dicitur in habitudine eius quod est esse ab alio, quia omnis liber ab alio est scriptus; sed nihil quod sit ab alio, in quantum tale, potest convenire Patri; ergo Pater nullo modo potest dici liber.

c. Item, liber, in quantum huiusmodi, dicit notitiam expressam ab alio; per hoc quod est notitia expressa, non potest convenire Spiritui Sancto, quia Spiritus Sanctus non est imago vel similitudo expressa Patris; ergo solum convenit Filio quod sit liber, cum solus sit notitia expressa ab alio.

Contra: 1. Cum dicitur liber vitae, dicitur quid divinum et effectus in creatura; effectus in creatura communis est toti Trinitati, quia indivisa sunt opera Trinitatis; ergo toti Trinitati convenit quod sit liber.

2. item, liber vitae nihil aliud est quam "visio iudicis", sicut dicit Gregorius ; sed tota Trinitas facit videre iudicem; ergo tota Trinitas est liber vitae.

3. Item, Apoc. 20,12: "Alius liber apertus estqui est vitae" ; quod exponens Augustinus, XX De civitate Dei, cap. 14, dicit: "Liber ille quaedam vis est intelligenda divina, qua fiet ut cuique opera suavel bona vel mala in memoriam revocentur, quae nimirum libri nomen accepit: in ea quippe quodammodo legitur quod ea faciente recolitur". Sed vis divina convenit toti Trinitati; ergo esse liber convenit toti Trinitati.

4. Item, XX De civitate Dei, cap. 15: "Praescientia Dei, quae falli non potest, liber vitae est" ; sed praescientia, quae falli non potest, tota Trinitas est; ergo tota Trinitas est liber vitae.

5. Si dicatur quod secundum rem tota Trinitas dicitur liber vitae, sed Filius per appropriationem - contra: videtur quod potius Spiritui Sancto debeat appropriari, quia liber iste dicitur liber vitae, vita autem pertinet ad bonitatem, bonitas autem Spiritui Sancto appropriatur, quia "Spiritus est, qui vivificat", Ioan. 6,64; ergo liber vitae debet appropriari Spiritui Sancto. — Similiter videtur quod debeat appropriari Patri: proprium enim est libri continere scripturam ad memoriam; sed memoria appropriatur Patri; ergo ei debet liber appropriari.

Respondeo: 1-4. Liber potest duobus modis considerari et eius intentio duobus modis ad divina transferri, scilicet quantum ad scriptionem et quantum ad lectionem. Si consideratur quantum ad scriptionem, dicitur liber vitae notitia expressa ab alio; si vero consideratur quantum ad lectionem, sic dicitur liber vitae notitia expressa ad alium. Primo modo convenit Filio quod sit liber vitae, quia Filius est notitia expressa ab alio, quia est imago Patris et similitudo expressa; et hoc modo loquitur illa Glossa, super illud Psalmi: "In capite libri scriptum est de me" etc.; convenit ergo hoc modo soli Filio quod sit liber vitae. Alio modo dicitur notitia expressa ad alium: hoc modo tota Trinitas dicitur liber vitae, quia connotat respectum ad creaturam. — Et per hoc patet responsio ad obiecta.

5. Ad illud tamen quod obicitur de appropriatione: dicendum quod Spiritus Sanctus dicitur donum vitae; quia ergo liber vitae dicit potius notitiam vitae quam donum vitae, potius debet appropriari liber vitae Filio quam Spiritui Sancto. — Ad illud quod obicitur quod debet appropriari Patri ratione memoriae, dicendum quod duplex est memoria: est enim quaedam memoria non facta, quae est principium notitiae, prima scilicet similitudo veritatis impressa in anima, ex qua generatur notitia, et non est ab alio aliquo quod sit in anima eo modo essendi quo dicitur quod notitia est a memoria et amor sive voluntas a notitia et memoria; alio modo dicitur memoria facta quae sequitur ad notitiam. Memoria ergo primo modo dicta appropriatur Patri, non secundo modo; liber autem vitae dicitur ad similitudinem illius memoriae quae fit ex notitia: et ideo non convenit Patri quod ei approprietur liber ratione memoriae, quia illa memoria, ad cuius similitudinem dicitur liber, non appropriatur illi.

PrevBack to TopNext