I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, Sect. 2, Q. 4, T. 5, M. 3, c. 2
I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, S. 2, Q. 4, T. 5, M. 3, C. 2
UTRUM LIBER VITAE SIT RESPECTU OMNIUM CREATURARUM.
Ad quod sic: 1. Ioan. 1,3—4: "Quod factum est, in ipsa vita erat", quia rationes omnium viventium sunt in ipso. Sicut enim arca in mente artificis vivit vita artificis, arca tamen in opere non vivit, ita omnia vivunt in Deo et sunt vita in ipso, licet multa non vivant in natura sua; si ergo omnia sunt vita in ipso, quia rationes omnium vivunt in ipso et possunt legi illa in ipso, ergo ipse potest dici liber vitae respectu omnium.
2. Item, Apoc. 3,5, super illud: "Qui vicerit, non delebo eum de libro vitae", Glossa: "Liber vitae est praescientia Dei, in quo omnia sunt constantia". Ergo liber vitae est respectu omnium, quia "omnia constant in ipso".
Contra: a. Augustinus, XX De civitate Dei: "Liber vitae est praedestinatio eorum quibus aeterna dabitur vita" ; sed vita aeterna non omnibus dabitur, sed solum electis hominibus; non ergo liber vitae dicitur respectu omnium creaturarum, sed solum rationalium.
Respondeo: Liber vitae non dicitur respectu cuiuscumque creaturae, sed respectu rationalium tantum. Et notandum quod quaedam dicuntur vivere in se, quaedam in alio. Res enim inanimatae non vivunt in se, sed solum in alio, quia non habent principium vitae in se, sed solum in Deo; et cum dicuntur res vivere in Deo, non dicuntur vivere in sua natura seu in proprio genere, sed in mente divina. Animata vero vivunt in se seu in proprio genere ; sed istorum quaedam vivunt vita non libera, quaedam vero vita libera: vita non libera vivunt vegetabilia et sensibilia, quia vegetabilia de necessitate ordinantur ad quosdam actus, sensibilia etiam non moventur secundum libertatem, sed secundum impetum, et ideo nec anima vegetabilis nec sensibilis habet vitam liberam, quia non est domina sui actus: sola enim anima rationalis habet liberam vitam, quia est domina sui actus, et ideo actus eius sunt laudabiles et vituperabiles, et circa hos consistit meritum vel demeritum. Liber ergo vitae non dicitur respectu cuiuscumque vitae, sed respectu vitae quae meritoria potest esse vitae aeternae.
2. Ad secundum dicendum quod omnia quae sunt in praescientia Dei sunt in ipsa constantia, sicut dicit Glossa Apoc. 3,5. Nec propter hoc sequitur quod omnia sint in libro vitae, quia licet idem sint in essentia liber vitae et praescientia, non tamen quaecumque sunt in praescientia sunt in libro vitae, quia praescientia est respectu futurorum, liber vitae tantum respectu electorum, et ideo non tenet argumentatio.