I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, Sect. 2, Q. 4, T. 5, M. 3, c. 3
I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, S. 2, Q. 4, T. 5, M. 3, C. 3
UTRUM LIBER VITAE SIT RESPECTU BONORUM ET MALORUM.
Et videtur quod non dicatur respectu malorum: a. Rom. 9,23 super illud: "Ut ostenderet divitias gloriae suae", Glossa: "De iustitia iudicat Deus, non de praescientia, quia iustitia, non praescientia, est causa quare aliquis dignus sit vita apud Deum; unde Moysidixit, Exod.32,33: "Si quis peccaverit in me, delebo eum de libro meo"etc., ut secundum iustitiam iudicis videatur deleri cum peccat". Ex hac auctoritate obicitur sic: Si "iustitia, non praescientia, est causa quare aliquis dignus sit vita apud Deum", et omnis qui scriptus est in libro, in quantum huiusmodi, "dignus est vita", quia liber vitae est notitia dignitatis vitae, ergo solum boni et iusti scripti sunt in libro vitae.
b. Item, qui peccat deletur de libro illo; sed qui deletur non est ibi scriptus; ergo nullus peccator est ibi scriptus; ergo liber vitae non est respectu malorum.
Contra: 1. Luc. 10,20, super illud: "Nomina vestra scripta sunt in caelis", "Glossa": "Si quis terrestria sive caelestia opera gesserit, per hoc quasi litteris annotatusapud Dei memoriam aeternaliter est affixus" ; sed nihil aliud est "quasi litteris annotari apud Dei memoriam" quam scribi in libro vitae; ergo qui facit terrestria opera scriptus est in libro vitae ; sed qui facit terrestria opera malus est; ergo mali scripti sunt in libro vitae.
2. Item, Philip. 4,3: "Quorum nomina sunt in libro vitae". Glossa: "Liber vitae est praedestinatio" ; sed praedestinatio est de bonis et malis.
3. Item, Apoc. 3, 5, super illud: "Non delebo eum de libro vitae", Glossa: "Delet reprobos" ; sed quicumque delentur scripti fuerunt; ergo reprobi aliquando scripti sunt in libro vitae.
Solutio: Dicendum quod liber vitae dicitur solum respectu bonorum. Illud enim solum dicitur scribi in libro vitae quod habet notitiam et exemplar in Deo; sed mali, in quantum mali, non habent notitiam et exemplar, et ideo mali non possunt dici scripti in libro vitae.
Et si obiciatur quia "liber vitae est praedestinatio", sicut dicit Glossa Philip. 4,3; sed quandoque contingit quod aliquis praedestinatus est malus, ut patet de Magdalena in statu peccati, et ita aliqui mali scripti sunt ibi; non ergo universaliter est verum quod liber vitae sit respectu bonorum — ad hoc dicendum quod malorum alii sunt electi et alii reprobi, et aliter est in his et in illis: quia mali, qui sunt reprobi, nullo modo sunt scripti in libro vitae; mali vero electi, etsi quandoque cadant a iustitia, adhuc tamen dicuntur scribi in libro vitae, quia etiam ille casus ordinat eos ad vitam, etsi non causaliter, materialiter tamen sive occasionaliter. Unde Rom. 8,28: "Omnia cooperantur in bonum iis qui secundum propositum vocati sunt sancti", Glossa: "Etiam casus, quia post peccata sunt humiliores et etiam ferventiores aliquando, ut patet in Magdalena", "quae etiam recedentibus discipulis non recedebat". Unde super illud I Esdr. 2,1: "Hi sunt provinciae filii", Glossa: "Nullus praedestinatus perire in perpetuum potest; si quando enim in Babylonem, id est in confusionem peccatorum, abducuntur, divina provisione ad pacem Ecclesiae reducuntur".
[Ad obiecta]: 1. Ad aliud quod obicitur de malo praedestinato quod "secundum iustitiam iudicis videtur deleri": dicendum quod facienda est vis in hoc quod dicit "videtur": videtur enim deleri, sed non deletur. Unde dicit Glossa ibidem sic: "Dicit Dominus: "Si quis peccaverit in me, delebo eum de libro meo", ut Secundum iustitiam iudicis videatur deleri, cum peccat; iuxta praescientiam autem nunquam ibi scriptus fuerat", intellige de peccante finaliter. Et sequitur: "E contrario veroaliquis videtur scribi, qui tamen secundum praescientiam nunquam fuit", intellige de praescitis, "qui tamen secundum praesentem iustitiam aliquando sunt boni". Vult ergo quod praesciti sive reprobi, cum a iustitia praesenti cadunt, videntur deleri de libro vitae, cum tamen ibi nunquam fuerint; similiter cum sunt in statu praesentis iustitiae, videntur ibi scribi, et tamen apud Dei praescientiam nunquam ibi scripti fuerunt. Similiter dicendum de praedestinatis: quia semper scripti sunt, etsi aliquando cadant et ita deleri videantur, nunquam tamen simpliciter vel in veritate delentur. Est enim considerare meritum istius praedestinati ut nunc, scilicet dum est in peccato mortali, vel meritum simpliciter, ut est in praedestinatione aeterna sive divina. Si consideretur meritum istius ut nunc, secundum hoc non potest dici quod sit scriptus in libro vitae; sed si consideretur meritum istius simpliciter, sive ut est in praedestinatione divina, sic potest dici scriptus in libro vitae, nec potest deleri quoad meritum; ergo ut nunc videtur deleri, sed tamen quoad meritum simpliciter non deletur.
2. Ad aliud dicendum quod praedestinatio est solum de bonis finaliter, quorum tamen aliqui possunt esse mali ut nunc et cadere a iustitia praesenti, sed tamen resurgent et finaliter erunt boni.
3. Ad ultimum dicendum quod non potest dici proprie quod reprobi scripti sunt in libro vitae. Et ratio huius est quia in libro vitae non dicitur aliquid scribi nisi quod cum effectu ordinat ad vitam; et ideo praedestinati dicuntur scribi in libro vitae, quia tota vita eorum ordinat ad vitam, etiam peccata, ut dicitur Rom. 8, 28: ordinat, dico, non ut causa, sed ut occasio vel ut materia. Eodem modo in reprobis tota vita eorum ordinat ad poenam: quod enim creati sunt possibiles ad salutem et quod habent gratiam, totum cedit eis ad poenam propter ingratitudinem. Illud autem quod ordinatur ad poenam, de se non potest dici ordinari ad vitam; solum autem illud quod ordinat ad vitam dicitur scribi in libro vitae: et ideo reprobi non possunt scribi in libro vitae, licet sint in praescientia divina. Verumtamen praesens iustitia potest dupliciter considerari: secundum se vel secundum suum exitum. Secundum quod consideratur secundum se, quoad quid potest dici reprobus scriptus in libro vitae: quoad quid vero et non simpliciter dico, id est quoad nunc, non simpliciter, quia gratia nunquam facit simpliciter dignum vita aeterna nisi sit gratia finalis. Si vero consideretur secundum suum exitum, id est quantum ad abusum habentis gratiam, non dicetur propter illum scriptus, quia sequitur casus.