Text List

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, Sect. 2, Q. 4, T. 5, M. 3, c. 4

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, S. 2, Q. 4, T. 5, M. 3, C. 4

UTRUM LIBER VITAE SIT BONORUM TANTUM SECUNDUM ELECTIONEM.

Quarto quaeritur utrum liber vitae sit bonorum tantum secundum electionem aut etiam bonorum secundum praesentem iustitiam.

Ad quod sic: 1. Super illud Rom. 9,23: "Ut ostenderet divitias gloriae suae", dicit Glossa: "Sunt quidam quibus data est gratiain usum, ut Sauli et Iudae etillis discipulis quibus Dominus in Evangeliodixit: "Gaudete et exultate, quia nomina vestra scripta sunt in caelis", Luc.10,20, et postea "abierunt retro", Ioan.6,67. Sed haec Dominus de istis dixit propter iustitiam cui deserviebant, ac si diceret "digni estis vita aeterna", quia erant tunc boni". Ergo et illi qui sunt reprobi, cum sunt in statu iustitiae, sunt ibi scripti.

Contra: a. Super illud Psalmi: "Deleantur de libro viventium", dicit Glossa: "Non sic accipiendum est tamquam in hoc libro aliquem scribat Deus quem postea deleat, sed sic accipiendum est de libro viventium secundum spem illorum qui scriptos se putant, id est constet illis ipsos non esse scriptos ibi". Ex hoc arguitur: quidquid scribitur in libro vitae, scribitur ibi secundum veritatem; reprobi autem non sunt ibi scripti secundum veritatem, sed secundum suam opinionem, sicut dicit illa Glossa ; ergo reprobi non sunt ibi scripti.

b. Item, Apoc. 13,8: "Quorum nomina non sunt scripta in libro vitae" etc.; Interlinearis: "Reprobi tantum".

c. Item, Apoc. 20, 15-9: "Qui non est inventus in libro vitae scriptus, missus est in stagnum ignis et sulphuris". Glossa ibi: "Ad vitam praedestinatus". Ergo esse scriptum est esse praedestinatum; ergo solum praedestinati sunt scripti; non ergo reprobi.

Solutio: Dicendum, secundum Glossam Rom. 9,23: dicitur aliquid scribi in libro vitae dupliciter: simpliciter et secundum quid. Simpliciter ibi scribuntur illi qui habent perseverantiam finalem in gratia. Secundum quid vero dicuntur ibi scribi reprobi, cum habent praesentem iustitiam, quia sunt ibi scripti secundum suam et aliorum opinionem, sicut patet ex Glossa Rom. 9,23, quae etiam posita est in Problemate praecedenti. Dicendum ergo quod aliqui dicuntur scribi in libro vitae secundum praesentem iustitiam, aliqui secundum praescientiam. Illi enim qui dicuntur scribi secundum praescientiam, scripti sunt simpliciter; qui vero secundum praesentem iustitiam, secundum quid solum, scilicet secundum suam opinionem, sicut dicitur in Glossa, super illud Psalmi: "Deleantur" etc.

Si vero opponatur quod in Deo est praescientia iustitiae praesentis sicut et finalis, ergo simpliciter possunt dici scripti in libro vitae propter iustitiam praesentem; ibi etiam est praescientia poenarum: numquid etiam iuxta hoc dicuntur scripti ? Dicendum iuxta illud quod dicitur, Apoc. 20,12: "Et alius liber apertus est, qui est vitae: et iudicati sunt mortui ex his quae scripta erant in libris". Unde proprie dicitur liber iste liber vitae: Deus enim habet proprium quod secundum ipsum est, scilicet salvare et praemiare; ex ipso vero proprie sive secundum ipsum non est punire, sed ex nobis et ex meritis nostris: "Non enim ex corde humiliavit Deuset abiecit filios hominum", Thren. 3,33; sed quia nihil relinquit inordinatum, quia mali nolunt esse sub ordine misericordiae salvantis, cadunt sub ordine iustitiae punientis. Unde Boethius: "Ordo quidem omnia complectitur, ut si quis ab assignato ordine recesserit, in alium ordinem relabatur". Non est ergo simile de poena et praemio, quia praemia secundum ipsum sunt: et ideo proprie dicitur liber vitae et praemia scripta in ipso; poenae vero non primo ab ipso, sed secundum nos sunt: ideo poenae non dicuntur proprie scribi in eo; non ergo ita est de poena sicut de praemio, nec dicitur ita liber poenarum sicut praemiorum. — Ad aliud dicendum quod est in Deo praescientia iustitiae praesentis; nec dicitur scribi in libro vitae, quia non est finalis, sed ad tempus ; quidquid autem scribitur, inviolabiliter ibi scribitur.

[Ad obiecta]: 1. Ad aliud quod obicitur ex auctoritate Luc. 10,20: dicendum quod aliud est scribi in caelo, aliud scribi in libro vitae. Nam in caelo bene dicuntur scribi quicumque habent iustitiam et gratiam, sicut dicit Glossa illa Rom. 9,23; in libro autem vitae solum scribuntur, qui habent iustitiam finalem.

PrevBack to TopNext