I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, Sect. 2, Q. 4, T. 5, M. 4, c. 1
I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, S. 2, Q. 4, T. 5, M. 4, C. 1
QUOMODO SE HABEAT LIBER VITAE QUANTUM AD SCRIPTIONEM.
Et videtur quod sic: 1. Quia potest facere quod in se est; sed si faciat quod in se est, Deus dabit ei gratiam; et si habet gratiam, potest eam custodire et ita perseverare; et si perseverat, habebit vitam aeternam ; ergo praescitus potest habere vitam aeternam; sed omnis qui habebit vitam aeternam, scriptus est in libro vitae; et iste potest habere vitam aeternam; ergo potest scribi in libro vitae qui non est scriptus.
2. Item, Apoc. 3,11: "Tene quod habes, ne alius accipiat coronam tuam". "Corona dicitur vita aeterna". Ergo potest aliquis, qui non est scriptus, accipere coronam alterius; ergo potest scribi.
Contra: a. Praescitus non potest salvari; ergo non potest scribi. -— Si dicatur quod haec est duplex praescitus potest salvari, sicut haec album possibile est esse nigrum: nam si intelligatur de re, vera est; si de dicto, falsa - contra: haec distinctio solum vera est, ubi formae contrariae sibi possunt succedere. Si enim istae formae, albedo et nigredo, non sibi possent circa idem subiectum succedere, nunquam esset ista vera album potest esse nigrum nec de re nec de dicto; sed esse praescitum et esse praedestinatum non possunt sibi succedere circa idem subiectum; ergo ista nullo modo potest esse vera praescitus potest esse praedestinatus sive salvari ; ergo praescitus nullo modo potest facere quod sit scriptus in libro vitae.
b. Item, si aliqua conditionalis est vera, si antecedens est necessarium, et consequens ; sed ista conditionalis est vera si iste est praescitus, damnabitur, et antecedens est necessarium, scilicet quod iste sit praescitus — qui enim praescitus est non potest non esse praescitus: ista enim est de praeterito vera; ergo est necessaria -— ergo similiter consequens erit necessarium, scilicet quod iste damnabitur; ergo nullo modo potest salvari; ergo nullo modo potest in libro vitae scribi.
c. Item, I Esdr. 2,1 super illud: "Hi sunt provinciae filii" etc., Glossa: "Nullus praedestinatusperire in perpetuumpotest: si quando enim in Babylonem, id est in confusionem peccati, abducuntur, per societatem iustorum ad pacem Ecclesiaereducuntur". Si ergo nullus praedestinatus perire potest, ergo similiter nullus praescitus salvari potest ; ergo neque scribi in libro vitae.
Respondeo quod nullus reprobus secundum veritatem potest scribi in libro vitae nec potest facere quod scribatur ibi; tamen secundum suam opinionem potest ibi esse scriptus, sicut dicitur in Glossa: Deleantur etc.
[Ad obiecta]: 1. Ad illud quod obicitur quod iste praescitus potest salvari, ergo potest scribi in libro vitae: dicendum quod haec est duplex iste praescitus potest salvari. Si enim composita intelligatur, falsa est; si divisa, vera: sicut haec album potest esse nigrum ; nam in isto praescito est potentia ut salvetur, quia quantum est de se, salvabilis est; sed si ponitur quod salvetur, iam ponitur non esse praescitus, et ita ponitur quod sit scriptus.
2. Ad illud Apoc. 3,11: "Ut nemo accipiat coronam tuam": dicendum quod loquitur habito respectu ad praesentem iustitiam. Alicui enim secundum praesentem iustitiam debetur corona, si perseverat, quam accipiet alius si cadat finaliter, quia dicit Hilarius: Cum "certus sit numerus electorum", aliis per negligentiam cadentibus alii in locum illorum subrogantur, in locum illorum, dico, quem haberent si stetissent. Sermo igitur ille: "Tene quod habes" conditionem importat, quasi dicat: si perseveres, locus, qui iam secundum praesentem iustitiam tuus est, non auferetur tibi ; sed ex hoc non sequitur quod nonscriptus in libro vitae possit scribi, quia si scriptus est, stabit; si non, non stabit. — Vel, ut dicunt, loquitur pro statu Iudaeorum et Gentium, non autem pro statu singularis personae: Iudaeis enim fuit corona promissa cum conditione tamen si Deo adhaererent, quam, illis a Deo recedentibus, acceperunt Gentes, Rom. 11,17: "Aliqui ex ramis fracti sunt; tu autem, cum oleaster esses, insertus es in illis" ; et infra dicitur ibidem: "Caecitas contigit ex parte in Israel, donec plenitudo Gentium intraret".
a. Ad illud quod obicitur quod istae formae esse praescitum et esse praedestinatum non sibi invicem possunt succedere etc.: dicendum quod praescientia vel praedestinatio nihil ponunt in praescito vel praedestinato, sicut laudatum non ponit aliquid in eo qui laudatur, sed in eo qui laudat. Cum ergo dicitur iste est praescitus, non ponitur aliquid in isto, sed in Deo; unde praescientia non est causa aliqua in damnandis quare damnantur: "sicut enim memoria non cogit ea quaepraeterierunt, sic nec praescientiaea quae futura sunt" ; Deus tamen necessario scit istum esse damnandum, quia omnia sunt in scientia Dei immutabiliter ; sed tamen iste non est necessario damnandus, immo contingenter, quia a suo libero arbitrio. Nec est simile de istis formis albedo et nigredo, quia aliquid ponunt in subiecto, praedestinatio autem et praescientia nihil ponunt; ideo si istae formae non succederent, albedo et nigredo, non posset haec esse vera album potest esse nigrum ; haec autem potest esse vera iste qui est praescitus potest salvari, licet formae illae non sibi succedant in subiecto, quia illae nihil ponunt in subiecto, sed in Deo.
b. Ad aliud quod obicitur quod haec est necessaria iste est praescitus: dicendum quod si necessitas referatur ad praescientiam in comparatione vel relatione ad praescientem sive ad illum cuius est praescientia, vera est; si in comparatione ad praescitum sive de quo est praescientia, falsa est. Praescientia enim semper una est et invariabilis, quantum in se est, sicut ipse est, tamen praescitum de contingentibus est. Unde a parte istius de quo est praescientia non est necessitas, quia iste operatur secundum liberum arbitrium et operatur contingenter; et contingentia sunt- merita vel demerita, et potest, si vult, facere opera pro quibus damnabitur et opera pro quibus salvabitur. Unde haec est duplex iste praescitus necessario damnabitur et haec similiter iste praedestinatus necessario salvabitur: compositae enim falsae sunt, divisae verae, ut habitum est supra.
Ad aliud quod obicitur quod haec conditionalis est vera si Deus praevidit istum damnandum, iste damnabitur; sed antecedens est necessarium; ergo et consequens: dicendum quod iste est sensus huius locutionis: Deus praescivit istum damnandum, id est Deus scit istum futurum damnandum, et ex hoc bene sequitur: iste damnabitur ; hoc autem non est ratione scientiae, quia ipse scit "ea quae non sunt" sicut ea quae sunt ; sequitur tamen ratione futuritionis, quia si est futurus damnandus, damnabitur ; haec autem intentio importatur per praepositionem prae, cum dicitur praescit istum damnandum. Cum ergo dicitur antecedens est necessarium, ergo consequens, distinguendum est: quia cum dicitur antecedens est necessarium, scilicet Deus scit istum futurum sive fore damnandum, necessitas potest referri ad hoc verbum scit, et sic est vera, quia Deus immutabiliter scit istum damnandum; vel potest referri ad hoc verbum fore sive ad hoc participium futurum, et sic est falsa, quia tunc is est sensus: Deus scit istum necessario futurum sive fore damnandum ; consequentia vero unius propositionis ad alteram non erat ratione scientiae, sed ratione futuritionis, necessitas vero est in scientia, non in futuritione; et ideo non tenet cum necessitate illa consequentia, sicut sine: ideo non valet illa argumentatio. Similiter distinguenda est passiva haec, scilicet iste est necessario scitus futurus damnandus. — Aliter autem potest distingui, sed forte in idem redit: Deus scit necessario istum futurum damnandum, quia si haec dictio necessario determinet hoc verbum scire per comparationem ad scientem, sic est vera; si per comparationem ad scitum, falsa. Similiter potest distingui in omnibus contingentibus quae exprimuntur sciri scientia Dei. Similiter distinguenda est haec istum praescitum est necessarium damnari, quia cum dico iste praescitus necessario damnabitur, potest de isto necessario affirmari quod dicitur de praeterito vel quod dicitur de futuro, et necessitas ad hoc vel ad illud referri. Si enim referatur necessitas ad id quod dicitur de praeterito, vera est; si ad id quod dicitur de futuro, falsa.