Text List

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, Sect. 2, Q. 4, T. 5, M. 4, c. 2

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, S. 2, Q. 4, T. 5, M. 4, C. 2

QUOMODO SE HABEAT LIBER VITAE QUANTUM AD DELETIONEM.

Deinde quaeritur quomodo se habet liber vitae quantum ad deletionem. Et quaeritur si aliquid, quod sit scriptum in libro vitae, possit deleri de illo.

Et videtur quod sic: 1. Exod. 32,33: "Qui peccaverit in me, delebo eum de libro meo" ; sed multi peccant; ergo multi delentur.

2. Item, Psalm.: "Deleantur de libro viventium".

3. Item, Apoc. 3,5: "Qui vicerit, non delebo eum de libro" meo. Glossa: "Delet reprobos, secundum illud: "Induravit Dominus cor Pharaonis"".

4. Item, hoc idem videtur per rationem; quia praedestinatus potest peccare et non est necessitate bonus, et potest in peccato perseverare; ergo potest damnari; ergo potest non esse scriptus in libro vitae; et fuit scriptus, quia omnis praedestinatus est scriptus; ergo aliquis scriptus potest deleri.

Contra: a. Apoc. 3,5, super illud: "Non delebo" eum "de libro vitae", Glossa: "Liber vitae est praescientia Dei, in quo omnia sunt constantia". Ergo nihil potest deleri de illo.

b. Item, Iac. 1,17: "Apud" ipsum "non est transmutatio". Ergo nullus scriptus in eo potest deleri.

Respondeo: Dicendum quod dupliciter potest aliquis dici deleri de libro vitae: vel quantum ad ordinem subiectum divinae praescientiae vel quantum ad notitiam divinae praescientiae. Quantum ad notitiam divinae praescientiae, nunquam contingit aliquem deleri de libro vitae, quia divina scientia non potest mutari ; quantum vero ad ordinem subiectum divinae praescientiae, sic contingit deleri et non deleri. In divina enim praescientia est quod quilibet homo ex conditione sua est possibilis ad vitam: "non enim in puniendo plasmavit nos Deus", sicut dicit Damascenus. In natura ergo est quidam ordo ad vitam beatam; sed in multis ista possibilitas nunquam disponitur, ut in illis qui nunquam habent gratiam; in quibusdam vero disponitur, in illis scilicet quibus dispositio datur, scilicet gratia qua digni sunt vita beata; sed ulterius in aliquibus ponitur quasi necessitas ad vitam, scilicet in illis qui habent perseverantiam finalem. Unde sicut ponitur materiae triplex status, quo primo est ut potentia, deinde ut dispositio, tertio ut necessitas ad formam: similiter est in parte ista quod ex conditione naturae est potentia ad vitam, ex superadditione gratiae est dispositio, ex perseverantia finali est necessitas ad vitam. Primus ergo ordo frustratur in reprobis postquam sunt damnati, quia iam non sunt possibiles ad vitam; secundus vero ordo frustratur in illis qui nunquam habent gratiam et in illis qui cadunt a gratia quam habuerunt; cadunt ergo ab ordine quo dispositi erant ad vitam et quantum ad hoc delentur: in ratione enim aeterna erat quod faceret istum possibilem ad vitam et quod etiam adderet ulterius gratiae dispositionem: et ista duo possunt frustrari. Nam tertius ordo nunquam frustratur, quin scilicet iste qui habet perseverantiam, habeat vitam; et ideo quantum ad istum ordinem non potest dici quod fiat deletio. Sed, quia alii duo ordines frustrantur, ideo quantum ad illos fit deletio: unde subtractio gratiae est quaedam deletio, secundum quod dicitur in Glossa super illud Apoc. 3,5: "Qui vicerit, non delebo" eum "de libro" meo, "id est non subtraham gratiam" ; similiter damnatio est quaedam deletio, quia tunc frustratur possibilitas ad vitam, quae semper fuit in homine dum viveret, quia de nemine desperandum est dum est in via, sicut dicit Augustius ; et ita accipitur deletio in Psalmo, cum dicitur: "Deleantur de libro viventium". Glossa: "Secundumspem illorum qui scriptos se putant, id est constet ipsis non ibiesse scriptos" ; tunc enim ulterius non habebunt spem de salute. Sed quantum ad tertium ordinem nunquam est deletio: et ideo [cum] dicitur quod nullus praedestinatus potest perire in perpetuum, hoc quod dico praedestinatum importat gratiam finalem.

Ad obiecta ergo respondendum. 1. Ad primum quod obicitur per illud: "Qui peccaverit in me, delebo eum" etc.: dicendum quod hoc verum est quantum ad secundum ordinem subiectum divinae notitiae, quia erat dispositus ad vitam; nec etiam mutatur divina notitia, cui hoc semper fuit notum.

2. Similiter patet responsio ad secundum quod obicitur. Cum enim dicitur: "Deleantur de libro viventium", hoc dicitur secundum primum ordinem, quo salvabiles facti erant et ideo spem de salute habere poterant; sed dum damnantur, frustratur illa potentia et spes per consequens; unde dicit Glossa super illud: "Deleantur": "Scilicetquantum ad spem suam".

3. Similiter ad tertium quod dicit Glossa Apoc. 3,5 "deleti reprobos": verum est quantum ad primum ordinem vel quantum ad secundum, cum, meritis eorum exigentibus, gratia subtrahatur.

4. Ad quartum quod obicitur quod praedestinatus potest peccare, ergo potest deleri: dicendum quod est loqui de isto qui est praedestinatus vel de isto ut est praedestinatus. Loquendo enim de isto qui est praedestinatus, verum est quod potest peccare; tamen loquendo de isto ut est praedestinatus, non potest finaliter peccare. Et dicendum quod secundum primum modum potest non esse scriptus in libro vitae, non tamen mutatur scientia vel notitia, sed mutantur subiecta divinae scientiae sive praescientiae, quia praescientia non est causa rerum nec etiam causata a rebus.

PrevBack to TopNext