I, P. 1, Inq. 1, Tract. 6, Q. 2, c. 3
I, P. 1, Inq. 1, Tract. 6, Q. 2, C. 3
UTRUM DIVINAE VOLUNTATIS SIT CAUSA VEL RATIO.
1. Ad. quod: a. Augustinus, in 83 Quaestion.: "Qui quaerit quare Deus voluit mundum facere, causam quaerit voluntatis Dei. Omnis autemcausa efficiens maior est eo quod efficitur; nil autem maius voluntate [Dei]; non ergo causa eius quaerenda est". Ex quo relinquitur quod voluntatis divinae non est causa.
b. Ad hoc fuerunt qui dixerunt quod voluntatis divinae non est causa efficiens, sed finalis. - Contra: causa finalis alicuius melior est eo cuius est causa vel ratio; sed nihil melius est voluntate divina; ergo voluntatis divinae non est causa finalis.
Ad quod sic: 1..Super illud Eph. 1,5: "Propositum voluntatis eius", Glossa: "Voluntas divina ex ratione est". Ergo voluntas divina habet rationem nec est sine ratione.
2. Item, cum nobilior et melior sit voluntas cum ratione quam sine ratione, quod autem nobilius est semper est Deo tribuendum: ergo voluntas Dei habet rationem.
Contra: a. Ratio et voluntas idem, sicut dictum est supra: "Ratio prohibuit, id est divina voluntas" ; ergo divina voluntas non est ex ratione.
b. Item, ratio est finis; finis autem est melius quam id quod est ad finem; nihil autem divina voluntate melius.
Respondeo, secundum Anselmum: Voluntas divina proprie non est ex ratione, ne aliquid sit ei principium; nec praeter rationem, ne irrationabilis esse videatur; dicitur tamen habere rationem,
sicut idem dicitur habere se ipsum: idem enim est in Deo voluntas et ratio; sed si dicatur ratio aliquis finis extra, nullo modo habet rationem.
[Ad obiecta]: 1. Ad illud quod obicitur dicendum quod ratio dicit divinam voluntatem connotando respectum ad creaturam. Quod ergo dicitur "voluntas divina est ex ratione", non dicitur hoc quantum ad principale significatum, immo quantum ad connotatum; unde sensus est: "voluntas divina est ex ratione", id est volitum est ex ratione, id est est ad bonitatem summam.
On this page